Main Text

pg vPRAEFATIO

De codicibus pauca praefabor: quae dicenda erant maximam partem iam dicta sunt.

Helena et Iphigenia Aulidensis unico codice Laurentiano (L) eiusque apographo (P) nituntur. de his et de codicis L emendatore Demetrio Triclinio dixi in praefationibus tomi prioris p. xi, secundi pp. v–vi. ambos de nouo contuli. emendationes quas Triclinius curis posterioribus fecit non in unam classem (Tr2), sicut in tomis antea editis, sed in duas (Tr2 et Tr3) atramenti plerumque fisus coloribus segregaui. Helenae papyrum (Oxy. 2336) inspexi.

Phoenissarum codices amplius quadraginta contulerunt D.J. Mastronarde et J. M. Bremer.1 hinc paene totus nec ingratus pendeo: unum Z meo Marte contuli. Orestae codices ipse fere quinquaginta contuli. quosnam utriusque fabulae codices dignos esse censeam qui in apparatu critico renuntientur exposui in censura editionis Phoenissarum Teubneriana (ed. Mastronarde 1988)2 et in libro quem de Orestae codicibus scripsi.3

In Bacchis praesto adsunt cum P tum in prima fabula (uu. 1–755) L, incertum quo inter se coniuncti uinculo.4 L non uno tempore correxit Triclinius. ambos contuli. inspexi etiam papyros Oxy. 2223, 4017, Antin. 24, 73.

In Rheso adsunt OV(Va)LPQ. inter L et P (et inter P et emendationes Triclinianas) eadem subest necessitas quae in Helena et Iphigenia Aulidensi.5 quapropter P ab apparatu exulat. ad L propius pg viadcedit Q; ab altera stant parte OV(Va). omnes contuli. adsunt aliquando fragmenta Ambrosiana (Ao, Af): haec ex imaginibus contuli.

Iphigeniam edere plenum est opus aleae. hanc enim fabulam non ipse in scaenam induxit Euripides, immo imperfectam uidetur reliquisse, ita ut quae nobis tradita est plurimis posterorum incrementis adaucta sit. sed Euripidem a posteris purgare non licet: nam genuina subditiuis per nexus confunduntur non explicabiles. quid ergo in Iphigenia edenda praestare temptaui? uersus quadruplici ratione signaui: quos posteris fidenter imputo signo PRAEFATIO indicaui, quos minus fidenter signo PRAEFATIO, quos omnem citra fidentiam signo PRAEFATIO, quos ab Euripide profectos esse suspicor signo PRAEFATIO. quis quem uersum primus criticorum in suspicionem uocauerit in appendice notaui.

De Rhesi auctore quaeritur? unum hoc certum, quod de auctore non certa est fides. Rhesum ab Euripide scriptam esse parum confido, scribi nequisse non dixerim.6

In calce huius tomi subieci quae in tomis i–ii aut corrigenda aut addenda sunt.

Gratias eis agere iuuat qui mihi in hoc uolumine contexendo tulerunt opem. in primis nomino R. D. Dawe, L. A. Holford-Strevens, C. W. Willink, qui totum librum quo sunt acumine castigauerunt. quod ad Phoenissas attinet, plurimis me beneuolentiae uinculis adstrinxerunt J. M. Bremer et D. J. Mastronarde. quid cuinam in Orestae codicibus inuestigandis acceptum referre uelim in libro quem supra memoraui professus sum: K. Matthiessen, quippe cui tantum debeam, denuo laudare non piget. de papyris Oxyrhynchicis nondum editis Orestae et Phoenissarum beneuole me admonuit M. W. Haslam, de Baccharum argumento Oxyrhynchico Helena Cockle. has papyros ut in apparatu critico renuntiarem nomine Societatis Londiniensis ad Aegyptum explorandam destinatae benigne concessit P. J. Parsons. ut imagines compararem et codices peregrinos inuiserem impensarum liberalissimarum compotem me pg viifecerunt Academia Britannica et Concilium Ordinis Classicorum Cantabrigiensis. postremo plagularum examinandarum opus ultro susceperunt et nauiter persoluerunt D. Kovacs et F. J. Williams.

Tandem aliquando ad umbilicum adduxi annorum uiginti labores, mihi quidem gratos ut nil supra, lectoribus, quod spero, non inutiles.

  • J. D.
  • Dabam Cantabrigiae
  • mense Decembri MCMXCIII

pg viii

Notes

1 The Textual Tradition of Euripides' Phoinissai (Berkeleiae 1982). postea codicum notitiam auxit et correxit Mastronarde tum in GRBS 26 (1985) 99–109 tum in editione Teubneriana (1988), papyrorum notitiam Bremer in Mnem. 36 (1983) 293–305, Bremer et Worp ibid. 39 (1986) 240–60.

2 CR 40 (1990) 6–7 = Euripidea: Collected Essays (Oxonii 1994) 354–5.

3 The Textual Tradition of Euripides' Orestes (Oxonii 1991).

4 Vide G. Zuntz, An Inquiry into the Transmission of the Plays of Euripides (Cantabrigiae 1965) 110–25, J. Diggle, Euripidea 483–9.

5 Vide Zuntz 144–51, Diggle, Euripidea 508–13.

6 Rhesum Euripidi uindicat W. Ritchie, The Authenticity of the Rhesus of Euripides (Cantabrigiae 1964); contra dicit in primis E. Fraenkel, Gnomon 37 (1965) 228–41.

logo-footer Copyright © 2018. All rights reserved.
Access is brought to you by Log out