Main Text

pg 100C

  • Critical Apparatus1  Caelivs Aufillenum et Quintius Aufillenam
  • Critical Apparatus Link 2    flos Veronensum depereunt iuuenum,
  • 3  hic fratrem, ille sororem. hoc est, quod dicitur, illud
  • Link 4    fraternum uere dulce sodalicium.
  • 5  cui faueam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis
  • Critical Apparatus6    perspecta ex igni est unica amicitia,
  • Link 7  cum uesana meas torreret flamma medullas.
  • Link 8    sis felix, Caeli, sis in amore potens.

Notes Settings

Notes

Critical Apparatus
C 1 Gellius O, Celius X
Critical Apparatus
aufilenum, -nam V
Critical Apparatus
2 treronensum O, ueronensum G, trenorensum al. ueronensum R
Critical Apparatus
depereunt η‎: depereret V (al. -ant R)
Critical Apparatus
6 perspecta ζ‎: perfecta V
Critical Apparatus
ex igni Schöll (sed ex uix recte), egregie Baehrens: est igitur O, est exigitur G, est igitur al. exigitur R
logo-footer Copyright © 2018. All rights reserved.
Access is brought to you by Log out