Main Text

LXXXVI

  • Link 1  Qvintia formosa est multis. mihi candida, longa,
  • Link 2      recta est: haec ego sic singula confiteor.
  • Link 3  totum illud formosa nego: nam nulla uenustas,
  • Critical Apparatus Link 4      nulla in tam magno est corpore mica salis.
  • 5  Lesbia formosa est, quae cum pulcerrima tota est,
  • Critical Apparatus Link 6      tum omnibus una omnis surripuit Veneres.

Notes Settings

Notes

Critical Apparatus
LXXXVI 4 Quintilianus, inst. orat. vi. 3. 18 et Catullus, cum dicit 'nulla est in corpore mica salis', non hoc dicit, nihil in corpore eius esse ridiculum.
Critical Apparatus
LXXXVI 6 omnes X
logo-footer Copyright © 2018. All rights reserved.
Access is brought to you by Log out