Main Text

LXXXVIII

  • 1  Qvid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore
  • Critical Apparatus Link 2      prurit et abiectis peruigilat tunicis?
  • 3  quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum?
  • Critical Apparatus4      ecquid scis quantum suscipiat sceleris?
  • Critical Apparatus5  suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys
  • Link 6      nec genitor Nympharum abluit Oceanus:
  • Link 7  nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra,
  • 8      non si demisso se ipse uoret capite.

Notes Settings

Notes

Critical Apparatus
LXXXVIII 2 prurit β‎: prorurit O, proruit X
Critical Apparatus
5 thetis V: corr. m
logo-footer Copyright © 2018. All rights reserved.
Access is brought to you by Log out