Find Location in text

Main Text

VIII Scr. in Tusculano mense interc. post. an. 46.⟨CICERO ATTICO SALVTEM.⟩

5De Cicerone multis res placet. Comes est idoneus. Sed de 6prima pensione ante videamus. Adest enim dies, et ille currit. 7Scribe, quaeso, quid referat Celer egisse Caesarem cum candi-8datis, utrum ipse in Fenicularium an in Martium campum 9cogitet. Et scire sane velim numquid necesse sit comitiis esse 10Romae. Nam et Piliae satis faciendum est et utique Atticae.

logo-footer Copyright © 2018. All rights reserved.
Access is brought to you by Log out