Find Location in text

Main Text

1 SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

6 Link 1Ita fac, mi Lucili: vindica te tibi, et tempus quod adhuc 7aut auferebatur aut subripiebatur aut excidebat collige et 8serva. Persuade tibi hoc sic esse ut scribo: quaedam tempora 9eripiuntur nobis, quaedam subducuntur, quaedam effluunt. 10Turpissima tamen est iactura quae per neglegentiam fit. Et si Critical Apparatus11volueris adtendere, magna pars vitae elabitur male agentibus, 12 Link 2maxima nihil agentibus, tota vita aliud agentibus. Quem 13mihi dabis qui aliquod pretium tempori ponat, qui diem 14aestimet, qui intellegat se cotidie mori? In hoc enim fallimur, Critical Apparatus15quod mortem prospicimus: magna pars eius iam praeterît; 16quidquid aetatis retro est mors tenet. Fac ergo, mi Lucili, 17quod facere te scribis, omnes horas conplectere; sic fiet ut 18minus ex crastino pendeas, si hodierno manum inieceris. 19 Link 3Dum differtur vita transcurrit. Omnia, Lucili, aliena sunt, Critical Apparatus20tempus tantum nostrum est; in huius rei unius fugacis ac 21lubricae possessionem natura nos misit, ex qua expellit qui-Critical Apparatus22cumque vult. Et tanta stultitia mortalium est ut quae minima pg 21et vilissima sunt, certe reparabilia, inputari sibi cum in-2petravere patiantur, nemo se iudicet quicquam debere qui 3tempus accepit, cum interim hoc unum est quod ne gratus 4quidem potest reddere.

Critical Apparatus54Interrogabis fortasse quid ego faciam qui tibi ista prae-6cipio. Fatebor ingenue: quod apud luxuriosum sed diligentem Critical Apparatus7evenit, ratio mihi constat inpensae. Non possum dicere nihil 8perdere, sed quid perdam et quare et quemadmodum dicam; 9causas paupertatis meae reddam. Sed evenit mihi quod pleris-10que non suo vitio ad inopiam redactis: omnes ignoscunt, 11 Link 5nemo succurrit. Quid ergo est? non puto pauperem cui Critical Apparatus12quantulumcumque superest sat est; tu tamen malo serves Critical Apparatus13tua, et bono tempore incipies. Nam ut visum est maioribus Critical Apparatus14nostris, 'sera parsimonia in fundo est'; non enim tantum 15minimum in imo sed pessimum remanet. Vale.

Notes Settings

Notes

Critical Apparatus
11–12 magna pars … maxima ς‎: maxima pars … magna ω‎
Critical Apparatus
15 praeterit p1L1Q2: -iit rell.
Critical Apparatus
20 tantum] tamen p, Axelson dub. (cf. pp. 78. 17, 117. 10, 120. 12, 141. 4, 181. 13)
Critical Apparatus
22 et] haec p
Critical Apparatus
7 evenit γ‎: venit α‎: invenit (-veni pc) p ⟨me⟩ dicere Hense: dicere ⟨me⟩ L2; sed cf. pp. 69. 29, 429. 11, 464. 21 al.
Critical Apparatus
12 post superest add. De homine moderato L (in marg.) et Q
Critical Apparatus
13 incipias L2Q1
Critical Apparatus
14 Hes. op. 369 δειλὴ δ‎ʼ ἐν πνθμένι φειδώ‎.
logo-footer Copyright © 2018. All rights reserved.