Find Location in text

Main Text

24 SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

Critical Apparatus6 Link 1Sollicitum esse te scribis de iudicî eventu quod tibi furor Critical Apparatus7inimici denuntiat; existimas me suasurum ut meliora tibi Critical Apparatus8ipse proponas et adquiescas spei blandae. Quid enim necesse Critical Apparatus9est mala accersere, satis cito patienda cum venerint prae-10sumere, ac praesens tempus futuri metu perdere? Est sine 11dubio stultum, quia quandoque sis futurus miser, esse iam Critical Apparatus12 Link 2miserum. Sed ego alia te ad securitatem via ducam: si vis 13omnem sollicitudinem exuere, quidquid vereris ne eveniat 14eventurum utique propone, et quodcumque est illud malum, Critical Apparatus15tecum ipse metire ac timorem tuum taxa: intelleges profecto 16 Link 3aut non magnum aut non longum esse quod metuis. Nec diu 17exempla quibus confirmeris colligenda sunt: omnis illa aetas Critical Apparatus18tulit. In quamcumque partem rerum vel civilium vel exter-Critical Apparatus19narum memoriam miseris, occurrent tibi ingenia aut profe-20ctus aut impetus magni. Numquid accidere tibi, si damnaris, Critical Apparatus21potest durius quam ut mittaris in exilium, ut ducaris in Critical Apparatus22carcerem? Numquid ultra quicquam ulli timendum est quam 23ut uratur, quam ut pereat? Singula ista constitue et contem-24ptores eorum cita, qui non quaerendi sed eligendi sunt. 254Damnationem suam Rutilius sic tulit tamquam nihil illi 26molestum aliud esset quam quod male iudicaretur. Exilium pg 671Metellus fortiter tulit, Rutilius etiam libenter; alter ut Critical Apparatus2rediret rei publicae praestitit, alter reditum suum Sullae Critical Apparatus3negavit, cui nihil tunc negabatur. In carcere Socrates dispu-Critical Apparatus4tavit et exire, cum essent qui promitterent fugam, noluit 5remansitque, ut duarum rerum gravissimarum hominibus Critical Apparatus6 Link 5metum demeret, mortis et carceris. Mucius ignibus manum 7inposuit. Acerbum est uri: quanto acerbius si id te faciente 8patiaris! Vides hominem non eruditum nec ullis praeceptis 9contra mortem aut dolorem subornatum, militari tantum 10robore instructum, poenas a se inriti conatus exigentem; 11spectator destillantis in hostili foculo dexterae stetit nec ante Critical Apparatus12removit nudis ossibus fluentem manum quam ignis illi ab 13hoste subductus est. Facere aliquid in illis castris felicius 14potuit, nihil fortius. Vide quanto acrior sit ad occupanda Critical Apparatus15pericula virtus quam crudelitas ad inroganda: facilius Porsina Critical Apparatus16Mucio ignovit quod voluerat occidere quam sibi Mucius Critical Apparatus17quod non occiderat.

18 Link 6'Decantatae' inquis 'in omnibus scholis fabulae istae sunt; Critical Apparatus19iam mihi, cum ad contemnendam mortem ventum fuerit, 20Catonem narrabis.' Quidni ego narrem ultima illa nocte 21Platonis librum legentem posito ad caput gladio? Duo haec 22in rebus extremis instrumenta prospexerat, alterum ut vellet 23mori, alterum ut posset. Compositis ergo rebus, utcumque 24componi fractae atque ultimae poterant, id agendum existi-25mavit ne cui Catonem aut occidere liceret aut servare 267contingeret; et stricto gladio quem usque in illum diem ab 27omni caede purum servaverat, 'nihil' inquit 'egisti, fortuna, 28omnibus conatibus meis obstando. Non pro mea adhuc sed pg 681pro patriae libertate pugnavi, nec agebam tanta pertinacia 2ut liber, sed ut inter liberos, viverem: nunc quoniam de-3ploratae sunt res generis humani, Cato deducatur in tutum.' 4 Link 8Inpressit deinde mortiferum corpori vulnus; quo obligato 5a medicis cum minus sanguinis haberet, minus virium, animi Critical Apparatus6idem, iam non tantum Caesari sed sibi iratus nudas in vulnus 7manus egit et generosum illum contemptoremque omnis 8potentiae spiritum non emisit sed eiecit.

9 Link 9Non in hoc exempla nunc congero ut ingenium exerceam, 10sed ut te adversus id quod maxime terribile videtur exhorter; Critical Apparatus11facilius autem exhortabor, si ostendero non fortes tantum 12viros hoc momentum efflandae animae contempsisse sed 13quosdam ad alia ignavos in hac re aequasse animum fortis-14simorum, sicut illum Cn. Pompei socerum Scipionem, qui 15contrario in Africam vento relatus cum teneri navem suam 16vidisset ab hostibus, ferro se transverberavit et quaerentibus 1710ubi imperator esset, 'imperator' inquit 'se bene habet'. Vox 18haec illum parem maioribus fecit et fatalem Scipionibus in 19Africa gloriam non est interrumpi passa. Multum fuit Cartha-20ginem vincere, sed amplius mortem. 'Imperator' inquit Critical Apparatus21'se bene habet': an aliter debebat imperator, et quidem 22 Link 11Catonis, mori? Non revoco te ad historias nec ex omnibus 23saeculis contemptores mortis, qui sunt plurimi, colligo; 24respice ad haec nostra tempora, de quorum languore ac Critical Apparatus25delicis querimur: omnis ordinis homines suggerent, omnis Critical Apparatus26fortunae, omnis aetatis, qui mala sua morte praeciderint. 27Mihi crede, Lucili, adeo mors timenda non est ut beneficio Critical Apparatus2812eius nihil timendum sit. Securus itaque inimici minas audi; pg 691et quamvis conscientia tibi tua fiduciam faciat, tamen, quia Critical Apparatus2multa extra causam valent, et quod aequissimum est spera 3et ad id te quod est iniquissimum compara. Illud autem ante 4omnia memento, demere rebus tumultum ac videre quid in 5quaque re sit: scies nihil esse in istis terribile nisi ipsum 6 Link 13timorem. Quod vides accidere pueris, hoc nobis quoque 7maiusculis pueris evenit: illi quos amant, quibus adsueverunt, 8cum quibus ludunt, si personatos vident, expavescunt: non 9hominibus tantum sed rebus persona demenda est et red-10 Link 14denda facies sua. Quid mihi gladios et ignes ostendis et turbam 11carnificum circa te frementem? Tolle istam pompam sub Critical Apparatus12qua lates et stultos territas: mors es, quam nuper servus meus, 13quam ancilla contempsit. Quid tu rursus mihi flagella et ecu-14leos magno apparatu explicas? quid singulis articulis singula 15machinamenta quibus extorqueantur aptata et mille alia 16instrumenta excarnificandi particulatim hominis? Pone ista 17quae nos obstupefaciunt; iube conticiscere gemitus et excla-Critical Apparatus18mationes et vocum inter lacerationem elisarum acerbitatem: Critical Apparatus19nempe dolor es, quem podagricus ille contemnit, quem sto-Critical Apparatus20machicus ille in ipsis delicis perfert, quem in puerperio puella Critical Apparatus21perpetitur. Levis es si ferre possum; brevis es si ferre non 22possum.

23 Link 15Haec in animo voluta, quae saepe audisti, saepe dixisti; 24sed an vere audieris, an vere dixeris, effectu proba; hoc enim 25turpissimum est quod nobis obici solet, verba nos philo-26sophiae, non opera tractare. Quid? tu nunc primum tibi 27mortem inminere scisti, nunc exilium, nunc dolorem? in Critical Apparatus28haec natus es; quidquid fieri potest quasi futurum cogitemus. Critical Apparatus29 Link 16Quod facere te moneo scio certe fecisse: nunc admoneo ut pg 70Critical Apparatus1animum tuum non mergas in istam sollicitudinem; hebeta-2bitur enim et minus habebit vigoris cum exsurgendum erit. 3Abduc illum a privata causa ad publicam; dic mortale tibi 4et fragile corpusculum esse, cui non ex iniuria tantum aut ex Critical Apparatus5potentioribus viribus denuntiabitur dolor: ipsae voluptates 6in tormenta vertuntur, epulae cruditatem adferunt, ebrie-7tates nervorum torporem tremoremque, libidines pedum, 817manuum, articulorum omnium depravationes. Pauper fiam: 9inter plures ero. Exul fiam: ibi me natum putabo quo mittar. 10Alligabor: quid enim? nunc solutus sum? ad hoc me natura 11grave corporis mei pondus adstrinxit. Moriar: hoc dicis, 12desinam aegrotare posse, desinam alligari posse, desinam mori 13posse.

Critical Apparatus14 Link 18Non sum tam ineptus ut Epicuream cantilenam hoc loco 15persequar et dicam vanos esse inferorum metus, nec Ixionem Critical Apparatus16rota volvi nec saxum umeris Sisyphi trudi in adversum nec 17ullius viscera et renasci posse cotidie et carpi: nemo tam puer 18est ut Cerberum timeat et tenebras et larvalem habitum 19nudis ossibus cohaerentium. Mors nos aut consumit aut exuit; 20emissis meliora restant onere detracto, consumptis nihil 21 Link 19restat, bona pariter malaque summota sunt. Permitte mihi 22hoc loco referre versum tuum, si prius admonuero ut te Critical Apparatus23iudices non aliis scripsisse ista sed etiam tibi. Turpe est aliud 24loqui, aliud sentire: quanto turpius aliud scribere, aliud 25sentire! Memini te illum locum aliquando tractasse, non Critical Apparatus26repente nos in mortem incidere sed minutatim procedere. 27 Link 20Cotidie morimur; cotidie enim demitur aliqua pars vitae, et 28tunc quoque cum crescimus vita decrescit. Infantiam amisi-pg 711mus, deinde pueritiam, deinde adulescentiam. Usque ad Critical Apparatus2hesternum quidquid transît temporis perît; hunc ipsum 3quem agimus diem cum morte dividimus. Quemadmodum Critical Apparatus4clepsydram non extremum stilicidium exhaurit sed quid-5quid ante defluxit, sic ultima hora qua esse desinimus non sola Critical Apparatus6mortem facit sed sola consummat; tunc ad illam pervenimus, 721sed diu venimus. Haec cum descripsisses quo soles ore, semper Critical Apparatus8quidem magnus, numquam tamen acrior quam ubi veritati Critical Apparatus9commodas verba, dixisti,

11Malo te legas quam epistulam meam; apparebit enim tibi 12hanc quam timemus mortem extremam esse, non solam.

Critical Apparatus13 Link 22Video quo spectes: quaeris quid huic epistulae infulserim, 14quod dictum alicuius animosum, quod praeceptum utile. 15Ex hac ipsa materia quae in manibus fuit mittetur aliquid. 16Obiurgat Epicurus non minus eos qui mortem concupiscunt Critical Apparatus17quam eos qui timent, et ait: 'ridiculum est currere ad mor-18tem taedio vitae, cum genere vitae ut currendum ad mortem Critical Apparatus19 Link 23esset effeceris'. Item alio loco dicit: 'quid tam ridiculum 20quam adpetere mortem, cum vitam inquietam tibi feceris Critical Apparatus21metu mortis?' His adicias et illud eiusdem notae licet, tantam Critical Apparatus22hominum inprudentiam esse, immo dementiam, ut quidam 2324timore mortis cogantur ad mortem. Quidquid horum tra-Critical Apparatus24ctaveris, confirmabis animum vel ad mortis vel ad vitae patien-pg 72Critical Apparatus1tiam; [at] in utrumque enim monendi ac firmandi sumus, et 2ne nimis amemus vitam et ne nimis oderimus. Etiam cum Critical Apparatus3ratio suadet finire se, non temere nec cum procursu capiendus 4 Link 25est impetus. Vir fortis ac sapiens non fugere debet e vita sed 5exire; et ante omnia ille quoque vitetur adfectus qui multos 6occupavit, libido moriendi. Est enim, mi Lucili, ut ad alia, 7sic etiam ad moriendum inconsulta animi inclinatio, quae 8saepe generosos atque acerrimae indolis viros corripit, saepe 9ignavos iacentesque: illi contemnunt vitam, hi gravantur. Critical Apparatus10 Link 26Quosdam subit eadem faciendi videndique satietas et vitae Critical Apparatus11non odium sed fastidium, in quod prolabimur ipsa inpellente 12philosophia, dum dicimus 'quousque eadem? nempe ex-Critical Apparatus13pergiscar dormiam, ⟨edam⟩ esuriam, algebo aestuabo. Nullius 14rei finis est, sed in orbem nexa sunt omnia, fugiunt ac sequun-Critical Apparatus15tur; diem nox premit, dies noctem, aestas in autumnum 16desinit, autumno hiemps instat, quae vere conpescitur; Critical Apparatus17omnia sic transeunt ut revertantur. Nihil novi facio, nihil Critical Apparatus18novi video: fit aliquando et huius rei nausia.' Multi sunt qui 19non acerbum iudicent vivere sed supervacuum. Vale.

Notes Settings

Notes

Critical Apparatus
6 esse te α‎: esse p: te esse γ‎
Critical Apparatus
iudici p1: -ii α‎γ‎: -is p2
Critical Apparatus
eventus p1: adventu p2
Critical Apparatus
7 existimas] et ex- δ‎
Critical Apparatus
8 ipse Qγ‎: ipsi p: ipso L (cf. p. 13. 18)
Critical Apparatus
9 satis] et satis γ‎
Critical Apparatus
cito Qcv2: scito α‎γ‎: scio p
Critical Apparatus
12 aliam … viam α‎
Critical Apparatus
15 intelleges] et int- p
Critical Apparatus
18 quamcumque γ‎: quac- pα‎
Critical Apparatus
19 occurrunt (-urunt p1) p
Critical Apparatus
21 ut (alterum) varie temptatum, sed confert Hense p. 130. 25
Critical Apparatus
22 quicquam] quam p
Critical Apparatus
ulli P2: illi ω‎
Critical Apparatus
2 rei p. pvδ‎: rei α‎: ei post M
Critical Apparatus
syllae pα‎Pcb: scil- M: scyl- fort. P1: sil- v
Critical Apparatus
3 carcerem δ‎, corr. P
Critical Apparatus
4 permitterent p
Critical Apparatus
6 mucius P2b: mut- rell.
Critical Apparatus
12 ignis om. δ‎
Critical Apparatus
15 Porsina scripsi: persona p: porsena M: porsenna rell. (confert Hense p. 193. 14, benef. 5. 16. 5, 7. 15. 2)
Critical Apparatus
16 mucio b: mut- rell. (et sic mox)
Critical Apparatus
17 occideret δ‎
Critical Apparatus
19 iam p2: tam p1α‎β‎P1: tum L2b
Critical Apparatus
6 idem] id est α‎
Critical Apparatus
11 autem] aut p
Critical Apparatus
21 debeat L: -et Q
Critical Apparatus
25 deliciis ω‎
Critical Apparatus
succurrent γ‎
Critical Apparatus
26 praeciderint p2v2P2: -cederint (-ent L1, -unt bl) ω‎: -ciderunt ς‎
Critical Apparatus
28 timendum p: anteferendum timendum (timendum punct. P2, -dumve b) γ‎: anteferendum α‎ itaque] atque p
Critical Apparatus
audi et v2Mbc: audiet pα‎v1: audies P1: audit et b1: audi Pc
Critical Apparatus
12 lates] tes p1: stas p2
Critical Apparatus
es Lips.: est ω‎
Critical Apparatus
18 lacerationes Castiglioni (conl. p. 294. 12, dial. 4. 5. 2, 5. 3. 6 al.)
Critical Apparatus
19 es Gertz: est ω‎ (et sic v. 21)
Critical Apparatus
20 deliciis ω‎
Critical Apparatus
21–22 brevis … possum suppl. in marg. vM2
Critical Apparatus
28 haec p2P2: hac ω‎
Critical Apparatus
29 certe ⟨te⟩ ς‎, sed cf. p. 2. 7
Critical Apparatus
1–2 habitabitur Pl: -tatur b
Critical Apparatus
5 potentioris ς‎
Critical Apparatus
14 Epicur. frg. 341 Us.
Critical Apparatus
16 umeris p1β‎: hum- p2α‎v2: humerum (-ero Pc) δ‎
Critical Apparatus
23 etiam] iam α‎
Critical Apparatus
26 procidere Buech. dub.
Critical Apparatus
2 transit … perit ω‎: -iit … -iit ς‎
Critical Apparatus
4 stilicidium scripsi: sticilic- p: stillic- α‎γ‎ (cf. pp. 204. 6, 424. 14, dial. 9. 11. 10)
Critical Apparatus
6 consummat γ‎: -sumat pQl: -sumit LQ2
Critical Apparatus
8 acrior] maior Cornelissen
Critical Apparatus
9 commodas ς‎: -mendas ω‎
Critical Apparatus
10 Lucil. Iun. frg. 3 p. 363 Baebrens.
Critical Apparatus
10 una Mur.: ultima ω‎
Critical Apparatus
13 quo spectes pβ‎b: quod spectes P: quos ex(s)pectes (-tas Q1) α‎
Critical Apparatus
huic γ‎: hec p: hic α‎
Critical Apparatus
17 Epicur. frg. 496 Us.
Critical Apparatus
19 ibid. frg. 498.
Critical Apparatus
21 ibid. frg. 497.
Critical Apparatus
21 metu mortis om. p
Critical Apparatus
24 penitentiam δ‎
Critical Apparatus
1 at in Qγ‎: adt in ut vid. p1: aut in p2L: ad (om. in) ς‎: [aut] in Hense
Critical Apparatus
3 se Madvig: sed ω‎ (cf. dial. 1. 6. 6, 6. 3. 3)
Critical Apparatus
10 vivendique δ‎
Critical Apparatus
11 prolabimur] probabitur p1: -imur p2
Critical Apparatus
13 ⟨edam⟩ esuriam ut coni. Gertz scripsi exempli gratia: alii alia
Critical Apparatus
15–16 auctumnum … auctumno p
Critical Apparatus
17 transeuntur α‎, -ur exp. LQ
Critical Apparatus
18 nausaea p: nausea L1Q2
Link Settings

Extras

logo-footer Copyright © 2018. All rights reserved.
Access is brought to you by Log out