Find Location in text

Main Text

57 SENECA LVCILIO SVO SALVTEM

14 Link 1Cum a Bais deberem Neapolim repetere, facile credidi 15tempestatem esse, ne iterum navem experirer; et tantum 16luti tota via fuit ut possim videri nihilominus navigasse. Critical Apparatus17Totum athletarum fatum mihi illo die perpetiendum fuit: 18 Link 2a ceromate nos haphe excepit in crypta Neapolitana. Nihil 19illo carcere longius, nihil illis facibus obscurius, quae nobis 20praestant non ut per tenebras videamus, sed ut ipsas. Ceterum 21etiam si locus haberet lucem, pulvis auferret, in aperto quo-22que res gravis et molesta: quid illic, ubi in se volutatur et, Critical Apparatus23cum sine ullo spiramento sit inclusus, in ipsos a quibus ex-24citatus est recidit? Duo incommoda inter se contraria simul 25pertulimus: eadem via, eodem die et luto et pulvere labora-26vimus.

27 Link 3Aliquid tamen mihi illa obscuritas quod cogitarem dedit: 28sensi quendam ictum animi et sine metu mutationem quam pg 152Critical Apparatus1insolitae rei novitas simul ac foeditas fecerat. Non de me nunc 2tecum loquor, qui multum ab homine tolerabili, nedum a 3perfecto absum, sed de illo in quem fortuna ius perdidit: 4 Link 4huius quoque ferietur animus, mutabitur color. Quaedam Critical Apparatus5enim, mi Lucili, nulla effugere virtus potest; admonet illam Critical Apparatus6natura mortalitatis suae. Itaque et vultum adducet ad tristia Critical Apparatus7et inhorrescet ad subita et caligabit, si vastam altitudinem Critical Apparatus8in crepidine eius constitutus despexerit: non est hoc timor, Critical Apparatus9 Link 5sed naturalis adfectio inexpugnabilis rationi. Itaque fortes 10quidam et paratissimi fundere suum sanguinem alienum 11videre non possunt; quidam ad vulneris novi, quidam ad 12veteris et purulenti tractationem inspectionemque succidunt 13ac linquuntur animo; alii gladium facilius recipiunt quam 14 Link 6vident. Sensi ergo, ut dicebam, quandam non quidem pertur-15bationem, sed mutationem: rursus ad primum conspectum 16redditae lucis alacritas rediit incogitata et iniussa. Illud 17deinde mecum loqui coepi, quam inepte quaedam magis 18aut minus timeremus, cum omnium idem finis esset. Quid Critical Apparatus19enim interest utrum supra aliquem vigilarium ruat an mons? Critical Apparatus20nihil invenies. Erunt tamen qui hanc ruinam magis timeant, 21quamvis utraque mortifera aeque sit; adeo non effectus, sed 22efficientia timor spectat.

Critical Apparatus23 Link 7Nunc me putas de Stoicis dicere, qui existimant animam 24hominis magno pondere extriti permanere non posse et sta-25tim spargi, quia non fuerit illi exitus liber? Ego vero non 26 Link 8facio: qui hoc dicunt videntur mihi errare. Quemadmodum Critical Apparatus27flamma non potest opprimi (nam circa id diffugit quo urge-28tur), quemadmodum aer verbere atque ictu non laeditur, pg 153Critical Apparatus1ne scinditur quidem, sed circa id cui cessit refunditur, sic 2animus, qui ex tenuissimo constat, deprehendi non potest Critical Apparatus3nec intra corpus effligi, sed beneficio subtilitatis suae per ipsa 4quibus premitur erumpit. Quomodo fulmini, etiam cum 5latissime percussit ac fulsit, per exiguum foramen est reditus, 6sic animo, qui adhuc tenuior est igne, per omne corpus fuga Critical Apparatus7 Link 9est. Itaque de illo quaerendum est, an possit inmortalis esse. Critical Apparatus8Hoc quidem certum habe: si superstes est corpori, opteri Critical Apparatus9illum nullo genere posse, [propter quod non perit] quoniam 10nulla inmortalitas cum exceptione est, nec quicquam noxium 11aeterno est. Vale.

Notes Settings

Notes

Critical Apparatus
23–24 exercitatus p
Critical Apparatus
1 insolito α‎
Critical Apparatus
5 enim om. p
Critical Apparatus
6 tristia Gruter: tristiam P1: stristiam V1: tristitiam rell.
Critical Apparatus
7 horrescet α‎
Critical Apparatus
8 dispexerit α‎P
Critical Apparatus
9 adfectione p
Critical Apparatus
19 vigilarium Q1V1: vigiliarum pL1: vigiliarium L2V2δ‎: vigilliarium Qc (vigilarium (vigell-) in notis Tiron. (63. 68 Schmitz), vigiliarium C.I.L. xiv. 527)
Critical Apparatus
an ς‎: aut ω‎
Critical Apparatus
20 teneant p
Critical Apparatus
27 effugit p
Critical Apparatus
urgetur p1δ‎: urgu- rell.
Critical Apparatus
1 nec α‎V2
Critical Apparatus
3 effligi pL1VP1: aff- rell.
Critical Apparatus
7 de illo om. p
Critical Apparatus
8 quidem] quidem est α‎
Critical Apparatus
opteri Madvig: propter α‎γ‎: praeter pV2: proteri Haupt
Critical Apparatus
9 propter quod non perit abiecit Summers: post corpori transp. Préchac
Critical Apparatus
non perit] poterit p
logo-footer Copyright © 2018. All rights reserved.
Access is brought to you by Log out