Aulus Gellius

Find Location in text

Main Text

VI

  • 20Quod Aelius Melissus in libro, cui titulum fecit de loquendi proprietate,
  • 21    quem, cum ederet, cornum esse Copiae dicebat, rem scripsit
  • 22    neque dictu neque auditu dignam, cum differre 'matronam' et
  • 23    'matrem familias' existimauit differentia longe uanissima.

  • Link 124    Aelius Melissus in nostra memoria fuit Romae summi
  • Critical Apparatus25quidem loci inter grammaticos id temporis; sed maiore in
  • 2Critical Apparatus26litteris erat iactantia et σοφιστείᾳ‎ quam opera. Is praeter
  • 27alia, quae scripsit compluria, librum composuit, ut tum
  • 3Critical Apparatus28uidebatur, cum est editus, doctrinae inclutae. Ei libro
  • pg 5471titulus est ingentis cuiusdam inlecebrae ad legendum; scri-
  • 2ptus quippe est de loquendi proprietate. Quis adeo existimet
  • Critical Apparatus3loqui se recte atque proprie posse, nisi illas Melissi propri-
  • 4etates perdidicerit?
  • Link 4Critical Apparatus5    Ex eo libro uerba haec sunt: ' "Matrona" est, quae semel
  • 6peperit, quae saepius, "mater familias"; sicuti sus, quae
  • 57semel peperit, "porcetra", quae saepius, "scrofa".' Vtrum
  • 8autem hoc de matrona ac de matrefamilias Melissus ex-
  • 9cogitauerit ipse et coniectauerit, an scriptum ab alio quo
  • 610legerit, hariolis profecto est opus. Nam de 'porcetra' habet
  • 11sane auctorem Pomponium in atellania, quae hoc eodem
  • 712uocabulo inscripta est; sed matronam non esse appellatam,
  • 13nisi quae semel peperit, neque matrem familias, nisi quae
  • Critical Apparatus14saepius, nullis ueterum scriptorum auctoritatibus confirmari
  • Link 815potest. Enimuero illud impendio probabilius est, quod
  • 16idonei uocum antiquarum enarratores tradiderunt, matro-
  • 17nam dictam esse proprie, quae in matrimonium cum uiro
  • 18conuenisset, quoad in eo matrimonio maneret, etiamsi liberi
  • 19nondum nati forent, dictamque ita esse a matris nomine,
  • Critical Apparatus20non adepto iam, sed cum spe et omine mox adipiscendi,
  • Link 921unde ipsum quoque 'matrimonium' dicitur, matrem autem
  • 22familias appellatam esse eam solam, quae in mariti manu
  • Critical Apparatus23mancipioque aut in eius, in cuius maritus, manu mancipio-
  • 24que esset, quoniam non in matrimonium tantum, sed in
  • 25familiam quoque mariti et in sui heredis locum uenisset.

Notes Settings

Notes

Critical Apparatus
25 grammaticos id Falster: grammaticos et Fγ‎: grammaticos (-co Z) sed δ‎
Critical Apparatus
26 erat (erit X) iactantia (hact- X1) Fγ‎: erit (erat Q2) sententia δ‎
Critical Apparatus
28 Ei ς‎: eo ω‎
Critical Apparatus
3 se recte Fγ‎: secrete δ‎
Critical Apparatus
5 sqq. cf. Non. 442. 1
Critical Apparatus
5 haec Fδ‎: om. γ‎
Critical Apparatus
5 Matrona … 6 sus post coniectauerit u. 9 exhibent δ‎
Critical Apparatus
14 nullis T1: nullus T2YΠ‎: nullius rell.
Critical Apparatus
20 adipiscendi J. Gronov: adipiscendo F2Π‎Nδ‎: apiscendo F1OX
Critical Apparatus
23 manu F2: manum ω‎
logo-footer Copyright © 2018. All rights reserved.
Access is brought to you by Log out