Aulus Gellius

Find Location in text

Main Text

XIII

  • 4Quali talione Diogenes philosophus usus sit pertemptatus a dialectico
  • 5    quodam sophismatio inpudenti.

  • Link 16    Saturnalibus Athenis alea quadam festiua et honesta
  • Link 27lusitabamus huiuscemodi: Vbi conueneramus conplusculi
  • 8eiusdem studii homines ad lauandi tempus, captiones, quae
  • 9sophismata appellantur, mente agitabamus easque quasi
  • 10talos aut tesserulas in medium uice sua quisque iaciebamus.
  • 311Captionis solutae aut parum intellectae praemium poenaue
  • Link 412erat nummus unus sestertius. Hoc aere conlecto quasi
  • Critical Apparatus13manuario cenula curabatur omnibus, qui eum lusum lusera-
  • 514mus. Erant autem captiones ad hoc fere exemplum, tametsi
  • 15Latina oratione non satis scite ac paene etiam inlepide
  • 16exponuntur: 'quod nix est, hoc grando non est; nix autem
  • 17alba est: grando igitur alba non est'. Item aliud non dis-
  • 18simile: 'quod homo est, non est hoc equus; homo autem
  • Link 6Critical Apparatus19animal est: equus igitur animal non est'. Dicere ergo debe-
  • 20bat, qui ad sophisma diluendum ac refellendum ritu alea-
  • 21torio uocatus erat, in qua parte quoque in uerbo captio
  • Critical Apparatus22foret, quid dari concedique non oporteret; nisi dixerat,
  • 23nummo singulo multabatur. Ea multa cenam iuuabat.
  • Link 724    Libet autem dicere, quam facete Diogenes sophisma id
  • 25genus, quod supra dixi, a quodam dialectico ex Platonis
  • 826diatriba per contumeliam propositum remuneratus sit. Nam
  • 27cum ita rogasset dialecticus: 'quod ego sum, id tu non es?'
  • 28et Diogenes adnuisset atque ille addidisset: 'homo autem
  • Critical Apparatus29ego sum', cum id quoque adsensus esset et contra dialecticus
  • pg 5581ita conclusisset: 'homo igitur tu non es', 'hoc quidem', in-
  • Critical Apparatus2quit Diogenes, 'falsum est, et si uerum id fieri uis, a me
  • 3incipe'.

Notes Settings

Notes

Critical Apparatus
13 luseramus rell.: luxerant Q1: luserant Q2
Critical Apparatus
19 debebat rell.: dicebat Q1: decebat Q2
Critical Apparatus
22 cf. Non. 171. 22
Critical Apparatus
29 et γ‎: om. Fδ‎
Critical Apparatus
2 id rell.: om. Q
logo-footer Copyright © 2018. All rights reserved.
Access is brought to you by Log out