Aulus Gellius

Find Location in text

Main Text

IV

  • 7Versus accepti ex Q. Ennii septimo annalium, quibus depingitur
  • 8    finiturque ingenium comitasque hominis minoris erga amicum
  • 9    superiorem.

  • Link 110    Descriptum definitumque est a Quinto Ennio in annali
  • 11septimo graphice admodum sciteque sub historia Gemini
  • 12Seruili, uiri nobilis, quo ingenio, qua comitate, qua modestia,
  • 13qua fide, qua linguae parsimonia, qua loquendi oportunitate,
  • 14quanta rerum antiquarum morumque ueterum ac nouorum
  • 15scientia quantaque seruandi tuendique secreti religione,
  • Critical Apparatus16qualibus denique ad minuendas uitae molestias fomentis,
  • 17leuamentis, solaciis amicum esse conueniat hominis genere
  • 218et fortuna superioris. Eos ego uersus non minus frequenti
  • 19adsiduoque memoratu dignos puto quam philosophorum
  • Link 320de officiis decreta. Ad hoc color quidam uetustatis in his
  • 21uersibus tam reuerendus est, suauitas tam inpromisca tam-
  • 22que a fuco omni remota est, ut mea quidem sententia pro
  • 23antiquis sacratisque amicitiae legibus obseruandi, tenendi
  • 424colendique sint. Quapropter adscribendos eos existimaui, si
  • 25quis iam statim desideraret:

  • Critical Apparatus26        haece locutus uocat, quocum bene saepe libenter
  • 27        mensam sermonesque suos rerumque suarum
  • Critical Apparatus28        †comiter inpertit, magnam cum lassus diei
  • pg 366Critical Apparatus1        partem fuisset de summis rebus regundis
  • 2        consilio indu foro lato sanctoque senatu;
  • 3        cui res audacter magnas paruasque iocumque
  • Critical Apparatus4        eloqueretur et † cuncta malaque et bona dictu
  • 5        euomeret, si qui uellet, tutoque locaret,
  • Critical Apparatus6        quocum multa uolup † gaudia clamque palamque;
  • Critical Apparatus7        ingenium, cui nulla malum sententia suadet
  • Critical Apparatus8        ut faceret facinus leuis aut mala; doctus, fidelis,
  • 9        suauis homo, facundus, suo contentus, beatus,
  • 10        scitus, secunda loquens in tempore, commodus, uerbum
  • Critical Apparatus11        paucum, multa tenens antiqua, sepulta uetustas
  • Critical Apparatus12        quae facit et mores ueteresque nouosque tenentem,
  • 13        multorum ueterum leges diuumque hominumque;
  • Critical Apparatus14        prudentem qui dicta loquiue tacereue posset:
  • Critical Apparatus15        hunc inter pugnas conpellat Seruilius sic.

  • Link 5Critical Apparatus16L. Aelium Stilonem dicere solitum ferunt Q. Ennium de
  • 17semet ipso haec scripsisse picturamque istam morum et
  • 18ingenii ipsius Q. Ennii factam esse.

Notes Settings

Notes

Critical Apparatus
16 minuendas ς‎ (cf. Cic. de fin. 1. 51): muniendas ω‎
Critical Apparatus
26 ann. u. 234 Vahlen2
Critical Apparatus
26 haece locutus B2: haec elocutus ω‎
Critical Apparatus
quocum TY: quod eum Q: quodcum rell.
Critical Apparatus
28 comiter inpertit (comiter impartit П: comitum inpertit Z) ω‎: congeriem partit Vahlen: consilium partit O. Skutsch
Critical Apparatus
diei Fγ‎: die δ‎
Critical Apparatus
1 partem Fδ‎: parte γ‎
Critical Apparatus
4 cuncta malaque δ‎: cuncta malusque FOXΠ‎: cunctam aliisque N: cuncta ⟨ei⟩ malaque Vahlen: cuncta ⟨simul⟩ malaque Hug: interea malaque Damsté
Critical Apparatus
6 uolup gaudia Fγ‎ et spat. duar. litt. ante gaudia rel. B: uoluptate gaudia X2Q: gaudia Z: uolup ⟨ac⟩ gaudia ς‎: uolup sibi fecit Vahlen
Critical Apparatus
7 suadet ω‎: suasset Vahlen
Critical Apparatus
8 ut rell.: ne Z1
Critical Apparatus
aut X: haut QB: haud rell.
Critical Apparatus
mala O. Skutsch (ap. Studia Enniana, London 1968, p. 92): malus ω‎
Critical Apparatus
11 paucum Turnebus: paucorum ω‎
Critical Apparatus
12 quae ω‎: quem Gronov
Critical Apparatus
14 prudentem ω‎: prudenter Vahlen, sed u. Leeman, Mnemos. 1958, 318
Critical Apparatus
tacereue B: tacere QZ: tacereque Fγ‎
Critical Apparatus
15 conp. Seru. sic ω‎: Seru. sic conp. Dousa
Critical Apparatus
16 fr. 51 Fun.
Critical Apparatus
16 L. Giphanius: t. FOΠ‎N: om. δ‎ (§ 5 om. X)
logo-footer Copyright © 2018. All rights reserved.
Access is brought to you by Log out