Aulus Gellius

Find Location in text

Main Text

XII

  • 26      Tribunos plebis prensionem habere, uocationem non habere.

  • 1Critical Apparatus27    In quadam epistula Atei Capitonis scriptum legimus
  • 28Labeonem Antistium legum atque morum populi Romani
  • pg 39421iurisque ciuilis doctum adprime fuisse. 'Sed agitabat' inquit
  • Critical Apparatus2'hominem libertas quaedam nimia atque uecors usque eo, ut
  • 3diuo Augusto iam principe et rempublicam obtinente ratum
  • Critical Apparatus4tamen pensumque nihil haberet, nisi quod iussum sanctum-
  • 35que esse in Romanis antiquitatibus legisset', ac deinde
  • Critical Apparatus6narrat, quid idem Labeo per uiatorem a tribunis plebi
  • 47uocatus responderit: 'Cum a muliere' inquit 'quadam tribuni
  • Critical Apparatus8plebis aduersum eum aditi ⟨in⟩ Gellianum ad eum misissent,
  • 9ut ueniret et mulieri responderet, iussit eum, qui missus
  • 10erat, redire et tribunis dicere ius eos non habere neque se
  • 11neque alium quemquam uocandi, quoniam moribus maiorum
  • 12tribuni plebis prensionem haberent, uocationem non habe-
  • Critical Apparatus13rent; posse igitur eos uenire et prendi se iubere, sed uocandi
  • 14absentem ius non habere.'
  • 515    Cum hoc in ea Capitonis epistula legissemus, id ipsum
  • 16postea in M. Varronis rerum humanarum uno et uicesimo
  • 17libro enarratius scriptum inuenimus, uerbaque ipsa super ea
  • 6Critical Apparatus18re Varronis adscripsimus: 'In magistratu' inquit 'habent alii
  • 19uocationem, alii prensionem, alii neutrum: uocationem, ut
  • 20consules et ceteri, qui habent imperium; prensionem, ut
  • 21tribuni plebis et alii, qui habent uiatorem; neque uoca-
  • 22tionem neque prensionem, ut quaestores et ceteri, qui neque
  • 23lictorem habent neque uiatorem. Qui uocationem habent,
  • 24idem prendere, tenere, abducere possunt, et haec omnia,
  • 25siue adsunt, quos uocant, siue acciri iusserunt. Tribuni
  • 26plebis uocationem habent nullam, neque minus multi im-
  • 27periti, proinde atque haberent, ea sunt usi; nam quidam
  • 28non modo priuatum, sed etiam consulem in rostra uocari
  • Critical Apparatus29iusserunt. Ego triumuirum uocatus a P. Porcio tribuno
  • pg 3951plebis non iui auctoribus principibus et uetus ius tenui. Item
  • 2tribunus cum essem, uocari neminem iussi nec uocatum a
  • 3conlega parere inuitum.'
  • Link 74    Huius ego iuris, quod M. Varro tradit, Labeonem arbitror
  • 5uana tunc fiducia, cum priuatus esset, uocatum a tribunis
  • 86non isse. Quae, malum, autem ratio fuit uocantibus nolle
  • 7obsequi, quos confiteare ius habere prendendi? Nam qui
  • Link 9Critical Apparatus8iure prendi potest, etiam in uincula duci potest. Sed quae-
  • 9rentibus nobis, quam ob causam tribuni, qui haberent sum-
  • Critical Apparatus10mam coercendi potestatem, ius uocandi non habuerint ***,
  • 11quod tribuni plebis antiquitus creati uidentur non iuri
  • 12dicundo nec causis querelisque de absentibus noscendis, sed
  • Critical Apparatus13intercessionibus faciendis, quibus usus praesens fuisset, ut
  • Critical Apparatus14iniuria, quae coram fieret, arceretur; ac propterea ius ab-
  • 15noctandi ademptum, quoniam, ut uim fieri uetarent, adsi-
  • 16duitate eorum et praesentium oculis opus erat.

Notes Settings

Notes

Critical Apparatus
27 fr. 9 Strzelecki
Critical Apparatus
2 uecors usque eo ut Fγ‎: vecor sunt que eorum δ‎: uecors tamquam Bentley
Critical Apparatus
4 iussum Bentley: iustum ω‎
Critical Apparatus
6 quid idem Fγ‎: quidem δ‎
Critical Apparatus
8 ⟨in⟩ add. Hertz
Critical Apparatus
Gellianum FO2XΠ‎Nδ‎ (cf. CIL 11. 1147 col. II 15): gallianum O1 (cf. CIL 9. 1455)
Critical Apparatus
13 prendi se F2O2N: prense F1: prendisse rell.
Critical Apparatus
18 ant. rer. hum. 21 fr. 2 Mirsch
Critical Apparatus
29 P. Porcio (-tio FOX) FOXN: portio Π‎δ‎
Critical Apparatus
8 etiam Fγ‎: et δ‎
Critical Apparatus
10 lac. stat. ς‎: repertum O mg.: id occurrit O man. rec.
Critical Apparatus
13 usus O2: om. ω‎
Critical Apparatus
14 abnoctandi FO2N: abnotandi X: adnoctandi O1Π‎: adnoctandum Z: aduocandi Q
logo-footer Copyright © 2018. All rights reserved.
Access is brought to you by Log out