Aulus Gellius

Find Location in text

Main Text

XVII

  • 21'Humanitatem' non significare id, quod uolgus putat, sed eo uoca-
  • 22    bulo, qui sinceriter locuti sunt, magis proprie esse usos.

  • Link 1Critical Apparatus23    Qui uerba Latina fecerunt quique his probe usi sunt,
  • 24'humanitatem' non id esse uoluerunt, quod uolgus existimat
  • 25quodque a Graecis φιλανθρωπία‎ dicitur et significat dexteri-
  • 26tatem quandam beniuolentiamque erga omnis homines pro-
  • 27miscam, sed 'humanitatem' appellauerunt id propemodum,
  • 28quod Graeci παιδείαν‎ uocant, nos eruditionem institutionem-
  • Critical Apparatus29que in bonas artis dicimus. Quas qui sinceriter cupiunt
  • pg 4001adpetuntque, hi sunt uel maxime humanissimi. Huius enim
  • 2scientiae cura et disciplina ex uniuersis animantibus uni
  • 3homini datast idcircoque 'humanitas' appellata est.
  • 24    Sic igitur eo uerbo ueteres esse usos et cumprimis M.
  • 5Varronem Marcumque Tullium omnes ferme libri declarant.
  • 6Quamobrem satis habui unum interim exemplum promere.
  • 37Itaque uerba posui Varronis e libro rerum humanarum primo,
  • Critical Apparatus8cuius principium hoc est: 'Praxiteles, qui propter artificium
  • 9egregium nemini est paulum modo humaniori ignotus.'
  • 4Critical Apparatus10'Humaniori' inquit non ita, ut uulgo dicitur, facili et tracta-
  • 11bili et beniuolo, tametsi rudis litterarum sit—hoc enim cum
  • Critical Apparatus12sententia nequaquam conuenit—, sed eruditiori doctiorique,
  • 13qui Praxitelem, quid fuerit, et ex libris et ex historia
  • 14cognouerit.

Notes Settings

Notes

Critical Apparatus
23 sqq. cf. Non. 52. 7
Critical Apparatus
29 cupiunt rell.: percupiunt Q1: percipiunt Q2
Critical Apparatus
8 ant. rer. hum. 1. 1 Mirsch
Critical Apparatus
10 ita ut Fγ‎: om. δ‎
Critical Apparatus
12 doctiorique Fγ‎Q2: doctorique δ‎
logo-footer Copyright © 2019. All rights reserved. Access is brought to you by Log out