Main Text

pg 227LIBER VI

  • Critical Apparatus Link 1Sic fatur lacrimans, classique immittit habenas
  • Link 2et tandem Euboicis Cumarum adlabitur oris.
  • 3obuertunt pelago proras; tum dente tenaci
  • Link 4ancora fundabat nauis et litora curuae
  • Link 5praetexunt puppes. iuuenum manus emicat ardens
  • Link 6litus in Hesperium; quaerit pars semina flammae
  • 7abstrusa in uenis silicis, pars densa ferarum
  • Link 8tecta rapit siluas inuentaque flumina monstrat.
  • 9at pius Aeneas arces quibus altus Apollo
  • Link 10praesidet horrendaeque procul secreta Sibyllae,
  • Link 11antrum immane, petit, magnam cui mentem animumque
  • Link 12Delius inspirat uates aperitque futura.
  • Link 13iam subeunt Triuiae lucos atque aurea tecta.
  • Link 14  Daedalus, ut fama est, fugiens Minoia regna
  • Link 15praepetibus pennis ausus se credere caelo
  • Link 16insuetum per iter gelidas enauit ad Arctos,
  • Critical Apparatus Link 17Chalcidicaque leuis tandem super astitit arce.
  • 18redditus his primum terris tibi, Phoebe, sacrauit
  • Link 19remigium alarum posuitque immania templa.
  • Critical Apparatus Link 20in foribus letum Androgeo; tum pendere poenas
  • Link 21Cecropidae iussi (miserum!) septena quotannis
  • Link 22corpora natorum; stat ductis sortibus urna.
  • Link 23contra elata mari respondet Cnosia tellus:
  • Link 24hic crudelis amor tauri suppostaque furto
  • Link 25Pasiphae mixtumque genus prolesque biformis
  • pg 228Critical Apparatus Link 26Minotaurus inest, Veneris monimenta nefandae,
  • Link 27hic labor ille domus et inextricabilis error;
  • 28magnum reginae sed enim miseratus amorem
  • Link 29Daedalus ipse dolos tecti ambagesque resoluit,
  • Link 30caeca regens filo uestigia. tu quoque magnam
  • 31partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes.
  • Link 32bis conatus erat casus effingere in auro,
  • Critical Apparatus Link 33bis patriae cecidere manus. quin protinus omnia
  • Critical Apparatus Link 34perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates
  • 35adforet atque una Phoebi Triuiaeque sacerdos,
  • Link 36Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi:
  • Critical Apparatus Link 37'non hoc ista sibi tempus spectacula poscit;
  • Link 38nunc grege de intacto septem mactare iuuencos
  • Critical Apparatus Link 39praestiterit, totidem lectas ex more bidentis.'
  • Link 40talibus adfata Aenean (nec sacra morantur
  • Link 41iussa uiri) Teucros uocat alta in templa sacerdos.
  • Link 42  Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum,
  • Link 43quo lati ducunt aditus centum, ostia centum,
  • Link 44unde ruunt totidem uoces, responsa Sibyllae.
  • Link 45uentum erat ad limen, cum uirgo 'poscere fata
  • Link 46tempus' ait; 'deus ecce deus!' cui talia fanti
  • Link 47ante fores subito non uultus, non color unus,
  • Link 48non comptae mansere comae; sed pectus anhelum,
  • Link 49et rabie fera corda tument, maiorque uideri
  • Link 50nec mortale sonans, adflata est numine quando
  • Critical Apparatus Link 51iam propiore dei. 'cessas in uota precesque,
  • 52Tros' ait 'Aenea? cessas? neque enim ante dehiscent
  • 53attonitae magna ora domus.' et talia fata
  • Link 54conticuit. gelidus Teucris per dura cucurrit
  • 55ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo:
  • Link 56'Phoebe, grauis Troiae semper miserate labores,
  • Critical Apparatus57Dardana qui Paridis derexti tela manusque
  • pg 229Critical Apparatus Link 58corpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras
  • 59tot maria intraui duce te penitusque repostas
  • Link 60Massylum gentis praetentaque Syrtibus arua:
  • Link 61iam tandem Italiae fugientis prendimus oras.
  • Link 62hac Troiana tenus fuerit fortuna secuta;
  • 63uos quoque Pergameae iam fas est parcere genti,
  • Link 64dique deaeque omnes, quibus obstitit Ilium et ingens
  • Link 65gloria Dardaniae. tuque, o sanctissima uates,
  • Link 66praescia uenturi, da (non indebita posco
  • Critical Apparatus67regna meis fatis) Latio considere Teucros
  • 68errantisque deos agitataque numina Troiae.
  • Critical Apparatus69tum Phoebo et Triuiae solido de marmore templum
  • Link 70instituam festosque dies de nomine Phoebi.
  • Link 71te quoque magna manent regnis penetralia nostris:
  • Link 72hic ego namque tuas sortis arcanaque fata
  • Link 73dicta meae genti ponam, lectosque sacrabo,
  • Link 74alma, uiros. foliis tantum ne carmina manda,
  • Link 75ne turbata uolent rapidis ludibria uentis;
  • Link 76ipsa canas oro.' finem dedit ore loquendi.
  • Link 77  At Phoebi nondum patiens immanis in antro
  • Critical Apparatus Link 78bacchatur uates, magnum si pectore possit
  • Link 79excussisse deum; tanto magis ille fatigat
  • Link 80os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo.
  • 81ostia iamque domus patuere ingentia centum
  • Link 82sponte sua uatisque ferunt responsa per auras:
  • Link 83'o tandem magnis pelagi defuncte periclis
  • Critical Apparatus84(sed terrae grauiora manent), in regna Lauini
  • 85Dardanidae uenient (mitte hanc de pectore curam),
  • Link 86sed non et uenisse uolent. bella, horrida bella,
  • Link 87et Thybrim multo spumantem sanguine cerno.
  • 88non Simois tibi nec Xanthus nec Dorica castra
  • Link 89defuerint; alius Latio iam partus Achilles,
  • Link 90natus et ipse dea; nec Teucris addita Iuno
  • pg 230Critical Apparatus Link 91usquam aberit, cum tu supplex in rebus egenis
  • 92quas gentis Italum aut quas non oraueris urbes!
  • Link 93causa mali tanti coniunx iterum hospita Teucris
  • Link 94externique iterum thalami.
  • Link 95tu ne cede malis, sed contra audentior ito,
  • Critical Apparatus Link 96qua tua te Fortuna sinet. uia prima salutis
  • Link 97(quod minime reris) Graia pandetur ab urbe.'
  • Link 98  Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla
  • Link 99horrendas canit ambages antroque remugit,
  • Link 100obscuris uera inuoluens: ea frena furenti
  • 101concutit et stimulos sub pectore uertit Apollo.
  • Critical Apparatus Link 102ut primum cessit furor et rabida ora quierunt,
  • Link 103incipit Aeneas heros: 'non ulla laborum,
  • 104o uirgo, noua mi facies inopinaue surgit;
  • Critical Apparatus Link 105omnia praecepi atque animo mecum ante peregi.
  • 106unum oro: quando hic inferni ianua regis
  • Link 107dicitur et tenebrosa palus Acheronte refuso,
  • Link 108ire ad conspectum cari genitoris et ora
  • Critical Apparatus109contingat; doceas iter et sacra ostia pandas.
  • 110illum ego per flammas et mille sequentia tela
  • 111eripui his umeris medioque ex hoste recepi;
  • Link 112ille meum comitatus iter maria omnia mecum
  • Critical Apparatus Link 113atque omnis pelagique minas caelique ferebat,
  • 114inualidus, uiris ultra sortemque senectae.
  • Critical Apparatus115quin, ut te supplex peterem et tua limina adirem,
  • 116idem orans mandata dabat. gnatique patrisque,
  • 117alma, precor, miserere (potes namque omnia, nec te
  • Link 118nequiquam lucis Hecate praefecit Auernis),
  • Critical Apparatus Link 119si potuit manis accersere coniugis Orpheus
  • Link 120Threicia fretus cithara fidibusque canoris,
  • Link 121si fratrem Pollux alterna morte redemit
  • pg 231Critical Apparatus Link 122itque reditque uiam totiens. quid Thesea, magnum
  • Link 123quid memorem Alciden? et mi genus ab Ioue summo.'
  • 124  Talibus orabat dictis arasque tenebat,
  • Link 125cum sic orsa loqui uates: 'sate sanguine diuum,
  • Critical Apparatus Link 126Tros Anchisiade, facilis descensus Auerno:
  • Link 127noctes atque dies patet atri ianua Ditis;
  • Link 128sed reuocare gradum superasque euadere ad auras,
  • Link 129hoc opus, hic labor est. pauci, quos aequus amauit
  • Link 130Iuppiter aut ardens euexit ad aethera uirtus,
  • 131dis geniti potuere. tenent media omnia siluae,
  • Link 132Cocytusque sinu labens circumuenit atro.
  • Critical Apparatus133quod si tantus amor menti, si tanta cupido est
  • Link 134bis Stygios innare lacus, bis nigra uidere
  • Link 135Tartara, et insano iuuat indulgere labori,
  • Link 136accipe quae peragenda prius. latet arbore opaca
  • Link 137aureus et foliis et lento uimine ramus,
  • Link 138Iunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis
  • Link 139lucus et obscuris claudunt conuallibus umbrae.
  • Link 140sed non ante datur telluris operta subire
  • Critical Apparatus Link 141auricomos quam quis decerpserit arbore fetus.
  • 142hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus
  • Link 143instituit. primo auulso non deficit alter
  • Critical Apparatus Link 144aureus, et simili frondescit uirga metallo.
  • Link 145ergo alte uestiga oculis et rite repertum
  • 146carpe manu; namque ipse uolens facilisque sequetur,
  • Critical Apparatus Link 147si te fata uocant; aliter non uiribus ullis
  • 148uincere nec duro poteris conuellere ferro.
  • Link 149praeterea iacet exanimum tibi corpus amici
  • Link 150(heu nescis) totamque incestat funere classem,
  • Link 151dum consulta petis nostroque in limine pendes.
  • 152sedibus hunc refer ante suis et conde sepulcro.
  • 153duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto.
  • pg 232Critical Apparatus Link 154sic demum lucos Stygis et regna inuia uiuis
  • Link 155aspicies.' dixit, pressoque obmutuit ore.
  • Critical Apparatus Link 156  Aeneas maesto defixus lumina uultu
  • 157ingreditur linquens antrum, caecosque uolutat
  • Link 158euentus animo secum. cui fidus Achates
  • Link 159it comes et paribus curis uestigia figit.
  • Link 160multa inter sese uario sermone serebant,
  • Link 161quem socium exanimum uates, quod corpus humandum
  • Link 162diceret. atque illi Misenum in litore sicco,
  • 163ut uenere, uident indigna morte peremptum,
  • Link 164Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter
  • Link 165aere ciere uiros Martemque accendere cantu.
  • 166Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum
  • Link 167et lituo pugnas insignis obibat et hasta.
  • Link 168postquam illum uita uictor spoliauit Achilles,
  • 169Dardanio Aeneae sese fortissimus heros
  • Link 170addiderat socium, non inferiora secutus.
  • Link 171sed tum, forte caua dum personat aequora concha,
  • Link 172demens, et cantu uocat in certamina diuos,
  • Link 173aemulus exceptum Triton, si credere dignum est,
  • Link 174inter saxa uirum spumosa immerserat unda.
  • Link 175ergo omnes magno circum clamore fremebant,
  • 176praecipue pius Aeneas. tum iussa Sibyllae,
  • Critical Apparatus Link 177haud mora, festinant flentes aramque sepulcri
  • Link 178congerere arboribus caeloque educere certant.
  • Link 179itur in antiquam siluam, stabula alta ferarum;
  • Link 180procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex
  • Link 181fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur
  • Critical Apparatus Link 182scinditur, aduoluunt ingentis montibus ornos.
  • Link 183  Nec non Aeneas opera inter talia primus
  • Link 184hortatur socios paribusque accingitur armis.
  • 185atque haec ipse suo tristi cum corde uolutat
  • pg 233Critical Apparatus186aspectans siluam immensam, et sic forte precatur:
  • Link 187'si nunc se nobis ille aureus arbore ramus
  • Link 188ostendat nemore in tanto! quando omnia uere
  • 189heu nimium de te uates, Misene, locuta est.'
  • Link 190uix ea fatus erat, geminae cum forte columbae
  • Link 191ipsa sub ora uiri caelo uenere uolantes,
  • 192et uiridi sedere solo. tum maximus heros
  • Critical Apparatus193maternas agnouit auis laetusque precatur:
  • Link 194'este duces, o, si qua uia est, cursumque per auras
  • Critical Apparatus Link 195derigite in lucos ubi pinguem diues opacat
  • Link 196ramus humum. tuque, o, dubiis ne defice rebus,
  • Link 197diua parens.' sic effatus uestigia pressit
  • Link 198obseruans quae signa ferant, quo tendere pergant.
  • 199pascentes illae tantum prodire uolando
  • Critical Apparatus Link 200quantum acie possent oculi seruare sequentum.
  • 201inde ubi uenere ad fauces graue olentis Auerni,
  • 202tollunt se celeres liquidumque per aëra lapsae
  • Critical Apparatus Link 203sedibus optatis gemina super arbore sidunt,
  • Link 204discolor unde auri per ramos aura refulsit.
  • Link 205quale solet siluis brumali frigore uiscum
  • Link 206fronde uirere noua, quod non sua seminat arbos,
  • 207et croceo fetu teretis circumdare truncos,
  • 208talis erat species auri frondentis opaca
  • Critical Apparatus209ilice, sic leni crepitabat brattea uento.
  • Link 210corripit Aeneas extemplo auidusque refringit
  • 211cunctantem, et uatis portat sub tecta Sibyllae.
  • 212  Nec minus interea Misenum in litore Teucri
  • Link 213flebant et cineri ingrato suprema ferebant.
  • Link 214principio pinguem taedis et robore secto
  • Link 215ingentem struxere pyram, cui frondibus atris
  • Link 216intexunt latera et feralis ante cupressos
  • Link 217constituunt, decorantque super fulgentibus armis.
  • pg 234Critical Apparatus Link 218pars calidos latices et aëna undantia flammis
  • Critical Apparatus Link 219expediunt, corpusque lauant frigentis et unguunt.
  • Link 220fit gemitus. tum membra toro defleta reponunt
  • 221purpureasque super uestis, uelamina nota,
  • Link 222coniciunt. pars ingenti subiere feretro,
  • Critical Apparatus Link 223triste ministerium, et subiectam more parentum
  • Critical Apparatus Link 224auersi tenuere facem. congesta cremantur
  • Critical Apparatus Link 225turea dona, dapes, fuso crateres oliuo.
  • Link 226postquam conlapsi cineres et flamma quieuit,
  • Link 227reliquias uino et bibulam lauere fauillam,
  • Link 228ossaque lecta cado texit Corynaeus aëno.
  • Link 229idem ter socios pura circumtulit unda
  • 230spargens rore leui et ramo felicis oliuae,
  • Critical Apparatus231lustrauitque uiros dixitque nouissima uerba.
  • 232at pius Aeneas ingenti mole sepulcrum
  • 233imponit suaque arma uiro remumque tubamque
  • Link 234monte sub aërio, qui nunc Misenus ab illo
  • Link 235dicitur aeternumque tenet per saecula nomen.
  • Link 236  His actis propere exsequitur praecepta Sibyllae.
  • Link 237spelunca alta fuit uastoque immanis hiatu,
  • Link 238scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris,
  • Link 239quam super haud ullae poterant impune uolantes
  • Link 240tendere iter pennis: talis sese halitus atris
  • Critical Apparatus Link 241faucibus effundens supera ad conuexa ferebat.
  • Critical Apparatus242[unde locum Grai dixerunt nomine Aornum.]
  • Link 243quattuor hic primum nigrantis terga iuuencos
  • Link 244constituit frontique inuergit uina sacerdos,
  • 245et summas carpens media inter cornua saetas
  • Link 246ignibus imponit sacris, libamina prima,
  • Link 247uoce uocans Hecaten caeloque Ereboque potentem.
  • 248supponunt alii cultros tepidumque cruorem
  • pg 235Critical Apparatus Link 249succipiunt pateris. ipse atri uelleris agnam
  • Link 250Aeneas matri Eumenidum magnaeque sorori
  • Link 251ense ferit, sterilemque tibi, Proserpina, uaccam;
  • 252tum Stygio regi nocturnas incohat aras
  • Link 253et solida imponit taurorum uiscera flammis,
  • Critical Apparatus254pingue super oleum fundens ardentibus extis.
  • Critical Apparatus Link 255ecce autem primi sub limina solis et ortus
  • Link 256sub pedibus mugire solum et iuga coepta moueri
  • 257siluarum, uisaeque canes ululare per umbram
  • Link 258aduentante dea. 'procul, o procul este, profani,'
  • Link 259conclamat uates, 'totoque absistite luco;
  • Link 260tuque inuade uiam uaginaque eripe ferrum:
  • Link 261nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo.'
  • Link 262tantum effata furens antro se immisit aperto;
  • Link 263ille ducem haud timidis uadentem passibus aequat.
  • Link 264  Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes
  • Critical Apparatus265et Chaos et Phlegethon, loca nocte tacentia late,
  • 266sit mihi fas audita loqui, sit numine uestro
  • Critical Apparatus Link 267pandere res alta terra et caligine mersas.
  • Critical Apparatus Link 268  Ibant obscuri sola sub nocte per umbram
  • Link 269perque domos Ditis uacuas et inania regna:
  • Critical Apparatus Link 270quale per incertam lunam sub luce maligna
  • 271est iter in siluis, ubi caelum condidit umbra
  • Link 272Iuppiter, et rebus nox abstulit atra colorem.
  • Critical Apparatus Link 273uestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci
  • Link 274Luctus et ultrices posuere cubilia Curae,
  • Link 275pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus,
  • Link 276et Metus et malesuada Fames ac turpis Egestas,
  • Link 277terribiles uisu formae, Letumque Labosque;
  • Link 278tum consanguineus Leti Sopor et mala mentis
  • pg 236Critical Apparatus Link 279Gaudia, mortiferumque aduerso in limine Bellum,
  • 280ferreique Eumenidum thalami et Discordia demens
  • Critical Apparatus Link 281uipereum crinem uittis innexa cruentis.
  • 282in medio ramos annosaque bracchia pandit
  • Link 283ulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia uulgo
  • 284uana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent.
  • Link 285multaque praeterea uariarum monstra ferarum,
  • 286Centauri in foribus stabulant Scyllaeque biformes
  • Link 287et centumgeminus Briareus ac belua Lernae
  • Link 288horrendum stridens, flammisque armata Chimaera,
  • Critical Apparatus Link 289Gorgones Harpyiaeque et forma tricorporis umbrae.
  • Link 290corripit hic subita trepidus formidine ferrum
  • Link 291Aeneas strictamque aciem uenientibus offert,
  • Link 292et ni docta comes tenuis sine corpore uitas
  • Link 293admoneat uolitare caua sub imagine formae,
  • 294inruat et frustra ferro diuerberet umbras.
  • Link 295  Hinc uia Tartarei quae fert Acherontis ad undas.
  • Link 296turbidus hic caeno uastaque uoragine gurges
  • Critical Apparatus Link 297aestuat atque omnem Cocyto eructat harenam.
  • 298portitor has horrendus aquas et flumina seruat
  • Link 299terribili squalore Charon, cui plurima mento
  • Critical Apparatus Link 300canities inculta iacet, stant lumina flamma,
  • Critical Apparatus301sordidus ex umeris nodo dependet amictus.
  • Link 302ipse ratem conto subigit uelisque ministrat
  • Link 303et ferruginea subuectat corpora cumba,
  • Link 304iam senior, sed cruda deo uiridisque senectus.
  • 305huc omnis turba ad ripas effusa ruebat,
  • Link 306matres atque uiri defunctaque corpora uita
  • 307magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae,
  • 308impositique rogis iuuenes ante ora parentum:
  • Link 309quam multa in siluis autumni frigore primo
  • 310lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto
  • pg 237Critical Apparatus311quam multae glomerantur aues, ubi frigidus annus
  • Link 312trans pontum fugat et terris immittit apricis.
  • Link 313stabant orantes primi transmittere cursum
  • Link 314tendebantque manus ripae ulterioris amore.
  • 315nauita sed tristis nunc hos nunc accipit illos,
  • Link 316ast alios longe summotos arcet harena.
  • 317Aeneas miratus enim motusque tumultu
  • Link 318'dic,' ait, 'o uirgo, quid uult concursus ad amnem?
  • 319quidue petunt animae? uel quo discrimine ripas
  • Critical Apparatus Link 320hae linquunt, illae remis uada liuida uerrunt?'
  • 321olli sic breuiter fata est longaeua sacerdos:
  • Link 322'Anchisa generate, deum certissima proles,
  • Link 323Cocyti stagna alta uides Stygiamque paludem,
  • 324di cuius iurare timent et fallere numen.
  • Link 325haec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est;
  • 326portitor ille Charon; hi, quos uehit unda, sepulti.
  • 327nec ripas datur horrendas et rauca fluenta
  • Link 328transportare prius quam sedibus ossa quierunt.
  • 329centum errant annos uolitantque haec litora circum;
  • Link 330tum demum admissi stagna exoptata reuisunt.'
  • Link 331constitit Anchisa satus et uestigia pressit
  • Critical Apparatus332multa putans sortemque animo miseratus iniquam.
  • Link 333cernit ibi maestos et mortis honore carentis
  • Link 334Leucaspim et Lyciae ductorem classis Oronten,
  • 335quos simul a Troia uentosa per aequora uectos
  • Critical Apparatus336obruit Auster, aqua inuoluens nauemque uirosque.
  • Link 337  Ecce gubernator sese Palinurus agebat,
  • 338qui Libyco nuper cursu, dum sidera seruat,
  • Link 339exciderat puppi mediis effusus in undis.
  • Link 340hunc ubi uix multa maestum cognouit in umbra,
  • Link 341sic prior adloquitur: 'quis te, Palinure, deorum
  • 342eripuit nobis medioque sub aequore mersit?
  • Link 343dic age. namque mihi, fallax haud ante repertus,
  • Link 344hoc uno responso animum delusit Apollo,
  • pg 238Critical Apparatus345qui fore te ponto incolumem finisque canebat
  • Link 346uenturum Ausonios. en haec promissa fides est?'
  • 347ille autem: 'neque te Phoebi cortina fefellit,
  • 348dux Anchisiade, nec me deus aequore mersit.
  • Critical Apparatus349namque gubernaclum multa ui forte reuulsum,
  • Critical Apparatus350cui datus haerebam custos cursusque regebam,
  • Link 351praecipitans traxi mecum. maria aspera iuro
  • Critical Apparatus Link 352non ullum pro me tantum cepisse timorem,
  • Critical Apparatus Link 353quam tua ne spoliata armis, excussa magistro,
  • 354deficeret tantis nauis surgentibus undis.
  • 355tris Notus hibernas immensa per aequora noctes
  • Link 356uexit me uiolentus aqua; uix lumine quarto
  • 357prospexi Italiam summa sublimis ab unda.
  • Critical Apparatus Link 358paulatim adnabam terrae; iam tuta tenebam,
  • Link 359ni gens crudelis madida cum ueste grauatum
  • 360prensantemque uncis manibus capita aspera montis
  • 361ferro inuasisset praedamque ignara putasset.
  • 362nunc me fluctus habet uersantque in litore uenti.
  • 363quod te per caeli iucundum lumen et auras,
  • 364per genitorem oro, per spes surgentis Iuli,
  • Link 365eripe me his, inuicte, malis: aut tu mihi terram
  • Link 366inice, namque potes, portusque require Velinos;
  • Link 367aut tu, si qua uia est, si quam tibi diua creatrix
  • 368ostendit (neque enim, credo, sine numine diuum
  • 369flumina tanta paras Stygiamque innare paludem),
  • Link 370da dextram misero et tecum me tolle per undas,
  • Link 371sedibus ut saltem placidis in morte quiescam.'
  • 372talia fatus erat coepit cum talia uates:
  • Link 373'unde haec, o Palinure, tibi tam dira cupido?
  • Link 374tu Stygias inhumatus aquas amnemque seuerum
  • Critical Apparatus Link 375Eumenidum aspicies, ripamue iniussus adibis?
  • Link 376desine fata deum flecti sperare precando,
  • pg 239Critical Apparatus Link 377sed cape dicta memor, duri solacia casus.
  • 378nam tua finitimi, longe lateque per urbes
  • Link 379prodigiis acti caelestibus, ossa piabunt
  • Link 380et statuent tumulum et tumulo sollemnia mittent,
  • Link 381aeternumque locus Palinuri nomen habebit.'
  • Link 382his dictis curae emotae pulsusque parumper
  • Critical Apparatus383corde dolor tristi; gaudet cognomine terra.
  • Link 384  Ergo iter inceptum peragunt fluuioque propinquant.
  • Critical Apparatus Link 385nauita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda
  • Link 386per tacitum nemus ire pedemque aduertere ripae,
  • Critical Apparatus387sic prior adgreditur dictis atque increpat ultro:
  • Critical Apparatus Link 388'quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis,
  • Link 389fare age, quid uenias, iam istinc et comprime gressum.
  • Critical Apparatus Link 390umbrarum hic locus est, somni noctisque soporae:
  • Link 391corpora uiua nefas Stygia uectare carina.
  • 392nec uero Alciden me sum laetatus euntem
  • Critical Apparatus Link 393accepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque,
  • Link 394dis quamquam geniti atque inuicti uiribus essent.
  • Link 395Tartareum ille manu custodem in uincla petiuit
  • 396ipsius a solio regis traxitque trementem;
  • Link 397hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.'
  • Link 398quae contra breuiter fata est Amphrysia uates:
  • Critical Apparatus Link 399'nullae hic insidiae tales (absiste moueri),
  • 400nec uim tela ferunt; licet ingens ianitor antro
  • Link 401aeternum latrans exsanguis terreat umbras,
  • Link 402casta licet patrui seruet Proserpina limen.
  • Link 403Troius Aeneas, pietate insignis et armis,
  • 404ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras.
  • Link 405si te nulla mouet tantae pietatis imago,
  • 406at ramum hunc' (aperit ramum qui ueste latebat)
  • Link 407'agnoscas.' tumida ex ira tum corda residunt;
  • Link 408nec plura his. ille admirans uenerabile donum
  • 409fatalis uirgae longo post tempore uisum
  • pg 240Critical Apparatus Link 410caeruleam aduertit puppim ripaeque propinquat.
  • Link 411inde alias animas, quae per iuga longa sedebant,
  • Link 412deturbat laxatque foros; simul accipit alueo
  • Link 413ingentem Aenean. gemuit sub pondere cumba
  • Link 414sutilis et multam accepit rimosa paludem.
  • Link 415tandem trans fluuium incolumis uatemque uirumque
  • 416informi limo glaucaque exponit in ulua.
  • Link 417  Cerberus haec ingens latratu regna trifauci
  • Link 418personat aduerso recubans immanis in antro.
  • Link 419cui uates horrere uidens iam colla colubris
  • Link 420melle soporatam et medicatis frugibus offam
  • Link 421obicit. ille fame rabida tria guttura pandens
  • Link 422corripit obiectam, atque immania terga resoluit
  • Link 423fusus humi totoque ingens extenditur antro.
  • Critical Apparatus Link 424occupat Aeneas aditum custode sepulto
  • Link 425euaditque celer ripam inremeabilis undae.
  • 426  Continuo auditae uoces uagitus et ingens
  • Link 427infantumque animae flentes, in limine primo
  • Critical Apparatus Link 428quos dulcis uitae exsortis et ab ubere raptos
  • Link 429abstulit atra dies et funere mersit acerbo;
  • Link 430hos iuxta falso damnati crimine mortis.
  • 431nec uero hae sine sorte datae, sine iudice, sedes:
  • Link 432quaesitor Minos urnam mouet; ille silentum
  • Critical Apparatus Link 433consiliumque uocat uitasque et crimina discit.
  • 434proxima deinde tenent maesti loca, qui sibi letum
  • Link 435insontes peperere manu lucemque perosi
  • Link 436proiecere animas. quam uellent aethere in alto
  • 437nunc et pauperiem et duros perferre labores!
  • Critical Apparatus438fas obstat, tristisque palus inamabilis undae
  • 439alligat et nouies Styx interfusa coercet.
  • Critical Apparatus440nec procul hinc partem fusi monstrantur in omnem
  • pg 241Critical Apparatus Link 441Lugentes campi; sic illos nomine dicunt.
  • Critical Apparatus Link 442hic quos durus amor crudeli tabe peredit
  • Link 443secreti celant calles et myrtea circum
  • Link 444silua tegit; curae non ipsa in morte relinquunt.
  • Link 445his Phaedram Procrinque locis maestamque Eriphylen
  • 446crudelis nati monstrantem uulnera cernit,
  • Link 447Euadnenque et Pasiphaen; his Laodamia
  • Link 448it comes et iuuenis quondam, nunc femina, Caeneus
  • Critical Apparatus Link 449rursus et in ueterem fato reuoluta figuram.
  • Link 450inter quas Phoenissa recens a uulnere Dido
  • Link 451errabat silua in magna; quam Troius heros
  • Critical Apparatus452ut primum iuxta stetit agnouitque per umbras
  • Link 453obscuram, qualem primo qui surgere mense
  • Link 454aut uidet aut uidisse putat per nubila lunam,
  • Critical Apparatus Link 455demisit lacrimas dulcique adfatus amore est:
  • Link 456'infelix Dido, uerus mihi nuntius ergo
  • 457uenerat exstinctam ferroque extrema secutam?
  • Link 458funeris heu tibi causa fui? per sidera iuro,
  • Link 459per superos et si qua fides tellure sub ima est,
  • 460inuitus, regina, tuo de litore cessi.
  • 461sed me iussa deum, quae nunc has ire per umbras,
  • Link 462per loca senta situ cogunt noctemque profundam,
  • 463imperiis egere suis; nec credere quiui
  • 464hunc tantum tibi me discessu ferre dolorem.
  • Link 465siste gradum teque aspectu ne subtrahe nostro.
  • Link 466quem fugis? extremum fato quod te adloquor hoc est.'
  • Link 467talibus Aeneas ardentem et torua tuentem
  • 468lenibat dictis animum lacrimasque ciebat.
  • 469illa solo fixos oculos auersa tenebat
  • Link 470nec magis incepto uultum sermone mouetur
  • Link 471quam si dura silex aut stet Marpesia cautes.
  • Link 472tandem corripuit sese atque inimica refugit
  • Link 473in nemus umbriferum, coniunx ubi pristinus illi
  • Critical Apparatus Link 474respondet curis aequatque Sychaeus amorem.
  • pg 242Critical Apparatus475nec minus Aeneas casu percussus iniquo
  • Critical Apparatus Link 476prosequitur lacrimis longe et miseratur euntem.
  • Critical Apparatus Link 477  Inde datum molitur iter. iamque arua tenebant
  • Link 478ultima, quae bello clari secreta frequentant.
  • Link 479hic illi occurrit Tydeus, hic inclutus armis
  • Link 480Parthenopaeus et Adrasti pallentis imago,
  • Critical Apparatus Link 481hic multum fleti ad superos belloque caduci
  • 482Dardanidae, quos ille omnis longo ordine cernens
  • Link 483ingemuit, Glaucumque Medontaque Thersilochumque,
  • Critical Apparatus Link 484tris Antenoridas Cererique sacrum Polyboeten,
  • Link 485Idaeumque etiam currus, etiam arma tenentem.
  • Critical Apparatus Link 486circumstant animae dextra laeuaque frequentes,
  • 487nec uidisse semel satis est; iuuat usque morari
  • Critical Apparatus488et conferre gradum et ueniendi discere causas.
  • Link 489at Danaum proceres Agamemnoniaeque phalanges
  • Link 490ut uidere uirum fulgentiaque arma per umbras,
  • Critical Apparatus491ingenti trepidare metu; pars uertere terga,
  • Link 492ceu quondam petiere rates, pars tollere uocem
  • Link 493exiguam: inceptus clamor frustratur hiantis.
  • 494  Atque hic Priamiden laniatum corpore toto
  • Critical Apparatus Link 495Deiphobum uidet et lacerum crudeliter ora,
  • Link 496ora manusque ambas, populataque tempora raptis
  • Link 497auribus et truncas inhonesto uulnere naris.
  • Critical Apparatus498uix adeo agnouit pauitantem ac dira tegentem
  • 499supplicia, et notis compellat uocibus ultro:
  • Critical Apparatus Link 500'Deiphobe armipotens, genus alto a sanguine Teucri,
  • 501quis tam crudelis optauit sumere poenas?
  • Link 502cui tantum de te licuit? mihi fama suprema
  • Link 503nocte tulit fessum uasta te caede Pelasgum
  • Link 504procubuisse super confusae stragis aceruum.
  • pg 243Critical Apparatus Link 505tunc egomet tumulum Rhoeteo in litore inanem
  • Link 506constitui et magna manis ter uoce uocaui.
  • Link 507nomen et arma locum seruant; te, amice, nequiui
  • Link 508conspicere et patria decedens ponere terra.'
  • Critical Apparatus Link 509ad quae Priamides: 'nihil o tibi, amice, relictum;
  • Link 510omnia Deiphobo soluisti et funeris umbris.
  • Link 511sed me fata mea et scelus exitiale Lacaenae
  • Link 512his mersere malis; illa haec monimenta reliquit.
  • Link 513namque ut supremam falsa inter gaudia noctem
  • 514egerimus, nosti: et nimium meminisse necesse est.
  • 515cum fatalis equus saltu super ardua uenit
  • Critical Apparatus Link 516Pergama et armatum peditem grauis attulit aluo,
  • Link 517illa chorum simulans euhantis orgia circum
  • Link 518ducebat Phrygias; flammam media ipsa tenebat
  • 519ingentem et summa Danaos ex arce uocabat.
  • Critical Apparatus Link 520tum me confectum curis somnoque grauatum
  • 521infelix habuit thalamus, pressitque iacentem
  • Link 522dulcis et alta quies placidaeque simillima morti.
  • 523egregia interea coniunx arma omnia tectis
  • Critical Apparatus Link 524emouet, et fidum capiti subduxerat ensem:
  • Link 525intra tecta uocat Menelaum et limina pandit,
  • Link 526scilicet id magnum sperans fore munus amanti,
  • Link 527et famam exstingui ueterum sic posse malorum.
  • Critical Apparatus Link 528quid moror? inrumpunt thalamo, comes additus una
  • Critical Apparatus Link 529hortator scelerum Aeolides. di, talia Grais
  • Link 530instaurate, pio si poenas ore reposco.
  • 531sed te qui uiuum casus, age fare uicissim,
  • Critical Apparatus Link 532attulerint. pelagine uenis erroribus actus
  • Link 533an monitu diuum? an quae te fortuna fatigat,
  • Link 534ut tristis sine sole domos, loca turbida, adires?'
  • pg 244Critical Apparatus Link 535  Hac uice sermonum roseis Aurora quadrigis
  • Link 536iam medium aetherio cursu traiecerat axem;
  • 537et fors omne datum traherent per talia tempus,
  • 538sed comes admonuit breuiterque adfata Sibylla est:
  • Link 539'nox ruit, Aenea; nos flendo ducimus horas.
  • Link 540hic locus est, partis ubi se uia findit in ambas:
  • Link 541dextera quae Ditis magni sub moenia tendit,
  • Critical Apparatus542hac iter Elysium nobis; at laeua malorum
  • 543exercet poenas et ad impia Tartara mittit.'
  • 544Deiphobus contra: 'ne saeui, magna sacerdos;
  • 545discedam, explebo numerum reddarque tenebris.
  • Link 546i decus, i, nostrum; melioribus utere fatis.'
  • Critical Apparatus Link 547tantum effatus, et in uerbo uestigia torsit.
  • Link 548  Respicit Aeneas subito et sub rupe sinistra
  • Link 549moenia lata uidet triplici circumdata muro,
  • Link 550quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis,
  • 551Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa.
  • Link 552porta aduersa ingens solidoque adamante columnae,
  • Critical Apparatus553uis ut nulla uirum, non ipsi exscindere bello
  • Link 554caelicolae ualeant; stat ferrea turris ad auras,
  • 555Tisiphoneque sedens palla succincta cruenta
  • Critical Apparatus Link 556uestibulum exsomnis seruat noctesque diesque.
  • 557hinc exaudiri gemitus et saeua sonare
  • Link 558uerbera, tum stridor ferri tractaeque catenae.
  • Critical Apparatus559constitit Aeneas strepitumque exterritus hausit.
  • Critical Apparatus560'quae scelerum facies? o uirgo, effare; quibusue
  • Critical Apparatus Link 561urgentur poenis? quis tantus plangor ad auras?'
  • Critical Apparatus Link 562tum uates sic orsa loqui: 'dux inclute Teucrum,
  • Link 563nulli fas casto sceleratum insistere limen;
  • Link 564sed me cum lucis Hecate praefecit Auernis,
  • 565ipsa deum poenas docuit perque omnia duxit.
  • pg 245Critical Apparatus566Cnosius haec Rhadamanthus habet durissima regna
  • Link 567castigatque auditque dolos subigitque fateri
  • Link 568quae quis apud superos furto laetatus inani
  • Link 569distulit in seram commissa piacula mortem.
  • Link 570continuo sontis ultrix accincta flagello
  • Critical Apparatus Link 571Tisiphone quatit insultans, toruosque sinistra
  • Link 572intentans anguis uocat agmina saeua sororum.
  • Link 573tum demum horrisono stridentes cardine sacrae
  • Link 574panduntur portae. cernis custodia qualis
  • Link 575uestibulo sedeat, facies quae limina seruet?
  • Link 576quinquaginta atris immanis hiatibus Hydra
  • Link 577saeuior intus habet sedem. tum Tartarus ipse
  • 578bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras
  • Link 579quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.
  • Critical Apparatus Link 580hic genus antiquum Terrae, Titania pubes,
  • Link 581fulmine deiecti fundo uoluuntur in imo.
  • Link 582hic et Aloidas geminos immania uidi
  • 583corpora, qui manibus magnum rescindere caelum
  • Link 584adgressi superisque Iouem detrudere regnis.
  • Link 585uidi et crudelis dantem Salmonea poenas,
  • Critical Apparatus586dum flammas Iouis et sonitus imitatur Olympi.
  • Link 587quattuor hic inuectus equis et lampada quassans
  • 588per Graium populos mediaeque per Elidis urbem
  • Critical Apparatus589ibat ouans, diuumque sibi poscebat honorem,
  • Link 590demens, qui nimbos et non imitabile fulmen
  • Critical Apparatus Link 591aere et cornipedum pulsu simularet equorum.
  • 592at pater omnipotens densa inter nubila telum
  • Link 593contorsit, non ille faces nec fumea taedis
  • Link 594lumina, praecipitemque immani turbine adegit.
  • Critical Apparatus Link 595nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum,
  • Link 596cernere erat, per tota nouem cui iugera corpus
  • pg 246Critical Apparatus Link 597porrigitur, rostroque immanis uultur obunco
  • Link 598immortale iecur tondens fecundaque poenis
  • 599uiscera rimaturque epulis habitatque sub alto
  • Link 600pectore, nec fibris requies datur ulla renatis.
  • Link 601quid memorem Lapithas, Ixiona Pirithoumque?
  • Critical Apparatus Link 602quos super atra silex iam iam lapsura cadentique
  • 603imminet adsimilis; lucent genialibus altis
  • Link 604aurea fulcra toris, epulaeque ante ora paratae
  • Link 605regifico luxu; Furiarum maxima iuxta
  • 606accubat et manibus prohibet contingere mensas,
  • Critical Apparatus Link 607exsurgitque facem attollens atque intonat ore.
  • 608hic, quibus inuisi fratres, dum uita manebat,
  • Critical Apparatus Link 609pulsatusue parens et fraus innexa clienti,
  • 610aut qui diuitiis soli incubuere repertis
  • 611nec partem posuere suis (quae maxima turba est),
  • 612quique ob adulterium caesi, quique arma secuti
  • Link 613impia nec ueriti dominorum fallere dextras,
  • Link 614inclusi poenam exspectant. ne quaere doceri
  • Link 615quam poenam, aut quae forma uiros fortunaue mersit.
  • 616saxum ingens uoluunt alii, radiisque rotarum
  • Critical Apparatus Link 617districti pendent; sedet aeternumque sedebit
  • Link 618infelix Theseus, Phlegyasque miserrimus omnis
  • Link 619admonet et magna testatur uoce per umbras:
  • Link 620"discite iustitiam moniti et non temnere diuos."
  • Link 621uendidit hic auro patriam dominumque potentem
  • Link 622imposuit; fixit leges pretio atque refixit;
  • Link 623hic thalamum inuasit natae uetitosque hymenaeos:
  • Link 624ausi omnes immane nefas ausoque potiti.
  • Link 625non, mihi si linguae centum sint oraque centum,
  • Link 626ferrea uox, omnis scelerum comprendere formas,
  • Link 627omnia poenarum percurrere nomina possim.'
  • 628Haec ubi dicta dedit Phoebi longaeua sacerdos,
  • pg 247Critical Apparatus Link 629'sed iam age, carpe uiam et susceptum perfice munus;
  • Critical Apparatus Link 630acceleremus' ait; 'Cyclopum educta caminis
  • Link 631moenia conspicio atque aduerso fornice portas,
  • 632haec ubi nos praecepta iubent deponere dona.'
  • Link 633dixerat et pariter gressi per opaca uiarum
  • Link 634corripiunt spatium medium foribusque propinquant.
  • 635occupat Aeneas aditum corpusque recenti
  • 636spargit aqua ramumque aduerso in limine figit.
  • Link 637  His demum exactis, perfecto munere diuae,
  • Link 638deuenere locos laetos et amoena uirecta
  • Link 639fortunatorum nemorum sedesque beatas.
  • Critical Apparatus Link 640largior hic campos aether et lumine uestit
  • 641purpureo, solemque suum, sua sidera norunt.
  • Link 642pars in gramineis exercent membra palaestris,
  • Link 643contendunt ludo et fulua luctantur harena;
  • 644pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt.
  • 645nec non Threicius longa cum ueste sacerdos
  • Link 646obloquitur numeris septem discrimina uocum,
  • Link 647iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno.
  • 648hic genus antiquum Teucri, pulcherrima proles,
  • Link 649magnanimi heroes nati melioribus annis,
  • Link 650Ilusque Assaracusque et Troiae Dardanus auctor.
  • Critical Apparatus Link 651arma procul currusque uirum miratur inanis;
  • Critical Apparatus652stant terra defixae hastae passimque soluti
  • Critical Apparatus Link 653per campum pascuntur equi. quae gratia currum
  • 654armorumque fuit uiuis, quae cura nitentis
  • Critical Apparatus655pascere equos, eadem sequitur tellure repostos.
  • Critical Apparatus656conspicit, ecce, alios dextra laeuaque per herbam
  • Link 657uescentis laetumque choro paeana canentis
  • Critical Apparatus Link 658inter odoratum lauris nemus, unde superne
  • pg 248659plurimus Eridani per siluam uoluitur amnis.
  • Critical Apparatus660hic manus ob patriam pugnando uulnera passi,
  • Critical Apparatus Link 661quique sacerdotes casti, dum uita manebat,
  • 662quique pii uates et Phoebo digna locuti,
  • Link 663inuentas aut qui uitam excoluere per artis
  • Critical Apparatus664quique sui memores aliquos fecere merendo:
  • 665omnibus his niuea cinguntur tempora uitta.
  • 666quos circumfusos sic est adfata Sibylla,
  • 667Musaeum ante omnis (medium nam plurima turba
  • Link 668hunc habet atque umeris exstantem suspicit altis):
  • Link 669'dicite, felices animae tuque optime uates,
  • Link 670quae regio Anchisen, quis habet locus? illius ergo
  • Link 671uenimus et magnos Erebi tranauimus amnis.'
  • Critical Apparatus672atque huic responsum paucis ita reddidit heros:
  • 673'nulli certa domus; lucis habitamus opacis,
  • Critical Apparatus Link 674riparumque toros et prata recentia riuis
  • Link 675incolimus. sed uos, si fert ita corde uoluntas,
  • 676hoc superate iugum, et facili iam tramite sistam.'
  • Link 677dixit, et ante tulit gressum camposque nitentis
  • Critical Apparatus Link 678desuper ostentat; dehinc summa cacumina linquunt.
  • Link 679  At pater Anchises penitus conualle uirenti
  • Link 680inclusas animas superumque ad lumen ituras
  • Link 681lustrabat studio recolens, omnemque suorum
  • 682forte recensebat numerum, carosque nepotes
  • Link 683fataque fortunasque uirum moresque manusque.
  • Link 684isque ubi tendentem aduersum per gramina uidit
  • Critical Apparatus685Aenean, alacris palmas utrasque tetendit,
  • Link 686effusaeque genis lacrimae et uox excidit ore:
  • Link 687'uenisti tandem, tuaque exspectata parenti
  • Critical Apparatus Link 688uicit iter durum pietas? datur ora tueri,
  • 689nate, tua et notas audire et reddere uoces?
  • Link 690sic equidem ducebam animo rebarque futurum
  • pg 249Critical Apparatus691tempora dinumerans, nec me mea cura fefellit.
  • Critical Apparatus Link 692quas ego te terras et quanta per aequora uectum
  • Link 693accipio! quantis iactatum, nate, periclis!
  • 694quam metui ne quid Libyae tibi regna nocerent!'
  • Link 695ille autem: 'tua me, genitor, tua tristis imago
  • Critical Apparatus Link 696saepius occurrens haec limina tendere adegit;
  • 697stant sale Tyrrheno classes. da iungere dextram,
  • Link 698da, genitor, teque amplexu ne subtrahe nostro.'
  • Critical Apparatus699sic memorans largo fletu simul ora rigabat.
  • 700ter conatus ibi collo dare bracchia circum;
  • Critical Apparatus Link 701ter frustra comprensa manus effugit imago,
  • Critical Apparatus Link 702par leuibus uentis uolucrique simillima somno.
  • Link 703  Interea uidet Aeneas in ualle reducta
  • Critical Apparatus Link 704seclusum nemus et uirgulta sonantia siluae,
  • Link 705Lethaeumque domos placidas qui praenatat amnem.
  • Link 706hunc circum innumerae gentes populique uolabant:
  • Link 707ac ueluti in pratis ubi apes aestate serena
  • Link 708floribus insidunt uariis et candida circum
  • Link 709lilia funduntur, strepit omnis murmure campus.
  • 710horrescit uisu subito causasque requirit
  • Link 711inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro,
  • 712quiue uiri tanto complerint agmine ripas.
  • 713tum pater Anchises: 'animae, quibus altera fato
  • Link 714corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam
  • Link 715securos latices et longa obliuia potant.
  • 716has equidem memorare tibi atque ostendere coram
  • Link 717iampridem, hanc prolem cupio enumerare meorum,
  • Critical Apparatus Link 718quo magis Italia mecum laetere reperta.'
  • Critical Apparatus719'o pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est
  • 720sublimis animas iterumque ad tarda reuerti
  • Critical Apparatus721corpora? quae lucis miseris tam dira cupido?'
  • pg 250Critical Apparatus722'dicam equidem nec te suspensum, nate, tenebo'
  • Critical Apparatus Link 723suscipit Anchises atque ordine singula pandit.
  • Critical Apparatus Link 724  'Principio caelum ac terras camposque liquentis
  • Critical Apparatus Link 725lucentemque globum lunae Titaniaque astra
  • Link 726spiritus intus alit, totamque infusa per artus
  • Link 727mens agitat molem et magno se corpore miscet.
  • Link 728inde hominum pecudumque genus uitaeque uolantum
  • Link 729et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.
  • Link 730igneus est ollis uigor et caelestis origo
  • Critical Apparatus731seminibus, quantum non noxia corpora tardant
  • Link 732terrenique hebetant artus moribundaque membra.
  • Critical Apparatus Link 733hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras
  • Critical Apparatus734dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.
  • Critical Apparatus735quin et supremo cum lumine uita reliquit,
  • Link 736non tamen omne malum miseris nec funditus omnes
  • Link 737corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
  • Link 738multa diu concreta modis inolescere miris.
  • 739ergo exercentur poenis ueterumque malorum
  • Link 740supplicia expendunt: aliae panduntur inanes
  • Link 741suspensae ad uentos, aliis sub gurgite uasto
  • Critical Apparatus Link 742infectum eluitur scelus aut exuritur igni:
  • Link 743quisque suos patimur manis. exinde per amplum
  • Link 744mittimur Elysium et pauci laeta arua tenemus,
  • 745donec longa dies perfecto temporis orbe
  • Critical Apparatus Link 746concretam exemit labem, purumque relinquit
  • Critical Apparatus Link 747aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.
  • Link 748has omnis, ubi mille rotam uoluere per annos,
  • Link 749Lethaeum ad fluuium deus euocat agmine magno,
  • pg 251Critical Apparatus Link 750scilicet immemores supera ut conuexa reuisant
  • 751rursus, et incipiant in corpora uelle reuerti.'
  • 752  Dixerat Anchises natumque unaque Sibyllam
  • Link 753conuentus trahit in medios turbamque sonantem,
  • Critical Apparatus754et tumulum capit unde omnis longo ordine posset
  • Link 755aduersos legere et uenientum discere uultus.
  • Critical Apparatus Link 756  'Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur
  • 757gloria, qui maneant Itala de gente nepotes,
  • Link 758inlustris animas nostrumque in nomen ituras,
  • Link 759expediam dictis, et te tua fata docebo.
  • Link 760ille, uides, pura iuuenis qui nititur hasta,
  • 761proxima sorte tenet lucis loca, primus ad auras
  • Critical Apparatus762aetherias Italo commixtus sanguine surget,
  • Link 763Siluius, Albanum nomen, tua postuma proles,
  • Link 764quem tibi longaeuo serum Lauinia coniunx
  • Critical Apparatus Link 765educet siluis regem regumque parentem,
  • Critical Apparatus766unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.
  • Link 767proximus ille Procas, Troianae gloria gentis,
  • Critical Apparatus Link 768et Capys et Numitor et qui te nomine reddet
  • Link 769Siluius Aeneas, pariter pietate uel armis
  • Link 770egregius, si umquam regnandam acceperit Albam.
  • Link 771qui iuuenes! quantas ostentant, aspice, uiris
  • Link 772atque umbrata gerunt ciuili tempora quercu!
  • Link 773hi tibi Nomentum et Gabios urbemque Fidenam,
  • Link 774hi Collatinas imponent montibus arces,
  • Link 775Pometios Castrumque Inui Bolamque Coramque;
  • Critical Apparatus Link 776haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae.
  • Link 777quin et auo comitem sese Mauortius addet
  • 778Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater
  • 779educet. uiden, ut geminae stant uertice cristae
  • 780et pater ipse suo superum iam signat honore?
  • Link 781en huius, nate, auspiciis illa incluta Roma
  • pg 252Critical Apparatus782imperium terris, animos aequabit Olympo,
  • Link 783septemque una sibi muro circumdabit arces,
  • Link 784felix prole uirum: qualis Berecyntia mater
  • Link 785inuehitur curru Phrygias turrita per urbes
  • Link 786laeta deum partu, centum complexa nepotes,
  • Critical Apparatus Link 787omnis caelicolas, omnis supera alta tenentis.
  • Link 788huc geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem
  • Link 789Romanosque tuos. hic Caesar et omnis Iuli
  • 790progenies magnum caeli uentura sub axem.
  • Link 791hic uir, hic est, tibi quem promitti saepius audis,
  • Link 792Augustus Caesar, diui genus, aurea condet
  • Critical Apparatus Link 793saecula qui rursus Latio regnata per arua
  • Link 794Saturno quondam, super et Garamantas et Indos
  • Link 795proferet imperium; iacet extra sidera tellus,
  • Link 796extra anni solisque uias, ubi caelifer Atlas
  • 797axem umero torquet stellis ardentibus aptum.
  • Link 798huius in aduentum iam nunc et Caspia regna
  • 799responsis horrent diuum et Maeotia tellus,
  • Link 800et septemgemini turbant trepida ostia Nili.
  • Critical Apparatus Link 801nec uero Alcides tantum telluris obiuit,
  • Critical Apparatus Link 802fixerit aeripedem ceruam licet, aut Erymanthi
  • Critical Apparatus Link 803pacarit nemora et Lernam tremefecerit arcu;
  • Link 804nec qui pampineis uictor iuga flectit habenis
  • Link 805Liber, agens celso Nysae de uertice tigris.
  • Critical Apparatus Link 806et dubitamus adhuc uirtutem extendere factis,
  • Link 807aut metus Ausonia prohibet consistere terra?
  • Link 808quis procul ille autem ramis insignis oliuae
  • Critical Apparatus Link 809sacra ferens? nosco crinis incanaque menta
  • Critical Apparatus Link 810regis Romani primam qui legibus urbem
  • Link 811fundabit, Curibus paruis et paupere terra
  • pg 253Critical Apparatus Link 812missus in imperium magnum. cui deinde subibit
  • Link 813otia qui rumpet patriae residesque mouebit
  • Link 814Tullus in arma uiros et iam desueta triumphis
  • Link 815agmina. quem iuxta sequitur iactantior Ancus
  • Link 816nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris.
  • Link 817uis et Tarquinios reges animamque superbam
  • 818ultoris Bruti, fascisque uidere receptos?
  • Critical Apparatus Link 819consulis imperium hic primus saeuasque securis
  • Link 820accipiet, natosque pater noua bella mouentis
  • 821ad poenam pulchra pro libertate uocabit,
  • Link 822infelix, utcumque ferent ea facta minores:
  • Link 823uincet amor patriae laudumque immensa cupido.
  • Critical Apparatus Link 824quin Decios Drusosque procul saeuumque securi
  • Link 825aspice Torquatum et referentem signa Camillum.
  • Link 826illae autem paribus quas fulgere cernis in armis,
  • Critical Apparatus Link 827concordes animae nunc et dum nocte prementur,
  • Link 828heu quantum inter se bellum, si lumina uitae
  • Link 829attigerint, quantas acies stragemque ciebunt,
  • Link 830aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci
  • Critical Apparatus Link 831descendens, gener aduersis instructus Eois!
  • Link 832ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella
  • Link 833neu patriae ualidas in uiscera uertite uiris;
  • Link 834tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo,
  • Link 835proice tela manu, sanguis meus!—
  • Link 836ille triumphata Capitolia ad alta Corintho
  • Critical Apparatus Link 837uictor aget currum caesis insignis Achiuis.
  • 838eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas
  • Link 839ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,
  • Link 840ultus auos Troiae templa et temerata Mineruae.
  • Link 841quis te, magne Cato, tacitum aut te, Cosse, relinquat?
  • Link 842quis Gracchi genus aut geminos, duo fulmina belli,
  • Link 843Scipiadas, cladem Libyae, paruoque potentem
  • pg 254Critical Apparatus Link 844Fabricium uel te sulco, Serrane, serentem?
  • Critical Apparatus Link 845quo fessum rapitis, Fabii? tu Maximus ille es,
  • Critical Apparatus846unus qui nobis cunctando restituis rem.
  • Link 847excudent alii spirantia mollius aera
  • Critical Apparatus Link 848(credo equidem), uiuos ducent de marmore uultus,
  • Link 849orabunt causas melius, caelique meatus
  • 850describent radio et surgentia sidera dicent:
  • Link 851tu regere imperio populos, Romane, memento
  • Critical Apparatus Link 852(hae tibi erunt artes), pacique imponere morem,
  • Link 853parcere subiectis et debellare superbos.'
  • 854  Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit:
  • Link 855'aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis
  • 856ingreditur uictorque uiros supereminet omnis.
  • Link 857hic rem Romanam magno turbante tumultu
  • Critical Apparatus Link 858sistet eques, sternet Poenos Gallumque rebellem,
  • Critical Apparatus Link 859tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.'
  • 860atque hic Aeneas (una namque ire uidebat
  • 861egregium forma iuuenem et fulgentibus armis,
  • Link 862sed frons laeta parum et deiecto lumina uultu)
  • Link 863'quis, pater, ille, uirum qui sic comitatur euntem?
  • Link 864filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum?
  • Critical Apparatus Link 865qui strepitus circa comitum! quantum instar in ipso!
  • Link 866sed nox atra caput tristi circumuolat umbra.'
  • Link 867tum pater Anchises lacrimis ingressus obortis:
  • Link 868'o gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum;
  • Critical Apparatus Link 869ostendent terris hunc tantum fata nec ultra
  • Link 870esse sinent. nimium uobis Romana propago
  • Link 871uisa potens, superi, propria haec si dona fuissent.
  • 872quantos ille uirum magnam Mauortis ad urbem
  • Critical Apparatus Link 873campus aget gemitus! uel quae, Tiberine, uidebis
  • 874funera, cum tumulum praeterlabere recentem!
  • 875nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos
  • pg 255Critical Apparatus Link 876in tantum spe tollet auos, nec Romula quondam
  • Link 877ullo se tantum tellus iactabit alumno.
  • Link 878heu pietas, heu prisca fides inuictaque bello
  • Critical Apparatus879dextera! non illi se quisquam impune tulisset
  • Link 880obuius armato, seu cum pedes iret in hostem
  • Link 881seu spumantis equi foderet calcaribus armos.
  • Link 882heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas,
  • 883tu Marcellus eris. manibus date lilia plenis
  • 884purpureos spargam flores animamque nepotis
  • Critical Apparatus Link 885his saltem accumulem donis, et fungar inani
  • 886munere.' sic tota passim regione uagantur
  • Link 887aëris in campis latis atque omnia lustrant.
  • 888quae postquam Anchises natum per singula duxit
  • Critical Apparatus889incenditque animum famae uenientis amore,
  • Link 890exim bella uiro memorat quae deinde gerenda,
  • 891Laurentisque docet populos urbemque Latini,
  • 892et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.
  • Link 893  Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur
  • Link 894cornea, qua ueris facilis datur exitus umbris,
  • 895altera candenti perfecta nitens elephanto,
  • Link 896sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
  • Critical Apparatus897his ibi tum natum Anchises unaque Sibyllam
  • Critical Apparatus Link 898prosequitur dictis portaque emittit eburna,
  • Link 899ille uiam secat ad nauis sociosque reuisit.
  • Critical Apparatus Link 900  Tum se ad Caietae recto fert limite portum.
  • Critical Apparatus Link 901ancora de prora iacitur; stant litore puppes.

Notes Settings

Notes

Critical Apparatus
17 arcaem M1: arca R
Critical Apparatus
20 Androgeo actv, Gramm., Seru. ad A. ii 371, DSeru. ad A. ii 392: -gei MPRb?def(-ge f1)hr, 'aliqui' ap. Probum 227. 34
Critical Apparatus
26–50 FMPR;
Critical Apparatus
33 omne Rb?eh
Critical Apparatus
34 pelligerent Quint. viii 3. 25 (pollicerent codd.), Scaurus 26. 9
Critical Apparatus
37 poscunt MR, respuit Seru.
Critical Apparatus
39 ex Fc: de (A. iv 57 al.) MPRω‎, Seru.
Critical Apparatus
57 derexti Ribbeck: dir- codd.
Critical Apparatus
67 consistere R
Critical Apparatus
69 templum MRh: templa Pω‎
Critical Apparatus
84 terrae MPt: terra Rω‎, 'unum tamen est' iudice Seru.
Critical Apparatus
Lauini] Latini 'alii' ap. Seru.
Critical Apparatus
91–121 MPR
Critical Apparatus
96 qua b2 (cf. A. ii 387): quam codd., codd. Senecae ep. 82. 18 (cui sinet sententiae finis), Seru.
Critical Apparatus
102 rapida R
Critical Apparatus
105 percepi br
Critical Apparatus
109 contingam PR
Critical Apparatus
113 caelique minas pelagique M
Critical Apparatus
115 et MP2acert?: om. P1Rbdfhv
Critical Apparatus
119 accersere MP1Rac, Macrob. iv 5. 3, Char. 227. 7 (arcersere P2): arcessere ω‎, Seru., Isid. i 37. 35 (cf. A. v 746)
Critical Apparatus
122–53 MPR
Critical Apparatus
126 Auerno M1P1br (-no est M2): Auerni P2Rω‎, utrumque agnoscit Seru.
Critical Apparatus
133 est M1Rω‎: om. M2P
Critical Apparatus
141 quis] qui M
Critical Apparatus
144 similis M
Critical Apparatus
147 non] nec R
Critical Apparatus
154–85 MPR
Critical Apparatus
154 Stygis M2P1t, Seru.(?): Stygiis M1R: Stygios P2ω‎
Critical Apparatus
et om. efhruv
Critical Apparatus
156 deflexus P1
Critical Apparatus
177 sepulchri (ut Sil. Ital. xv 387) MRω‎, Non. 298. 15, Seru.: sepulchro Pab?r, Tib.
Critical Apparatus
182 ac uoluunt ehuv
Critical Apparatus
186–217 MPR
Critical Apparatus
186 forte] uoce (A. ix 403, xi 784) R
Critical Apparatus
193 agnouit Ma (cf. u. 498, A. x 874): agnoscit PRω‎
Critical Apparatus
195 dirigite Mω‎
Critical Apparatus
200 acies M1
Critical Apparatus
sequentur P1
Critical Apparatus
203 geminae R
Critical Apparatus
209 crepitabant ω‎(praeter d)γ‎
Critical Apparatus
219–48 FMPR
Critical Apparatus
223 subiecta F1P2
Critical Apparatus
224 faces P2
Critical Apparatus
225 dapes] ferunt P2 (A. v 101)
Critical Apparatus
231 uiros FMP2ω‎: domos P1Rabr (domus Tib.)
Critical Apparatus
241 super M1P1R (cf. uu. 750, 787, A. vii 562, x 251)
Critical Apparatus
242 u. habent hic Rb, ante 241 γ‎, om. ceteri Aornum γ‎: Aornon ed. Aldina an. 1501: Auernum Rb
Critical Apparatus
249–72 FMPR;
Critical Apparatus
249 succipiunt FPbt, Seru. (cf. A. i 175): suscipiunt MRω‎, Tib.
Critical Apparatus
254 super recc. aliquot (cf. A. i 668): superque codd.
Critical Apparatus
255 limina FMah: lumina PRω‎ (lumine b), Char. 236. 9, Seru.
Critical Apparatus
265 tacentia] silentia M2(in margine)ω‎(praeter abcr), Seru.
Critical Apparatus
267 altas M1
Critical Apparatus
268 umbras ω‎(praeter abc)
Critical Apparatus
270 incertam F(-tum F1) MPRω‎, 'alii' ap. Seru., ipse ad G. ii 179, DSeru. ad A. iii 203: inceptam beuv, Seru.
Critical Apparatus
273 primis (om. -que) Pc
Critical Apparatus
279–310 MPR
Critical Apparatus
281 innixa Rb
Critical Apparatus
289 uide praefationem, p. xii
Critical Apparatus
297 Cocyti ω‎ (praeter etuv)
Critical Apparatus
300 flamma M2P1rt, Seru. ad E. vii 53, A. i 646, DSeru. ad A. ii 333: flammae M1P2Rω‎, DSeru. ad A. i 646
Critical Apparatus
301 dependit aeuv
Critical Apparatus
311–44 MPR
Critical Apparatus
320 uertunt P
Critical Apparatus
336 uirumque P1
Critical Apparatus
345–76 MPR
Critical Apparatus
349 ui forte] uix arte (A. v 270) P
Critical Apparatus
350 gerebam P
Critical Apparatus
353 ni Rufin. 56. 7
Critical Apparatus
358 iam] et iam R
Critical Apparatus
375 ripamque aeuv
Critical Apparatus
adibis MPRb?cfhru, 'alii' ap. Seru.: abibis adtv (abis e), Seru. hic et ad A. iv 106, Tib.
Critical Apparatus
377–92 MPR;
Critical Apparatus
383 terra Seru.: terrae codd., Non. 378. 17
Critical Apparatus
385 conspexit M
Critical Apparatus
387 adloquitur Rb
Critical Apparatus
388 tendes P
Critical Apparatus
390 est] et R
Critical Apparatus
393–409 FMPR
Critical Apparatus
399 hinc F2aeuv
Critical Apparatus
410–23 FMPR;
Critical Apparatus
424–40 MPR
Critical Apparatus
433 consiliumque P, ps.Ascon. in Cic. Verr. ii 1, Tib. in lemmate: conc- (A.x2) MRω‎, Seru., Tib.
Critical Apparatus
438 fas obstat MPabrt (optat R), Aug. c.d. i 19: fata obstant (A. iv 440) ω‎, Seru.
Critical Apparatus
tristisque PRabr (trisque M), Aug., respuit Seru.: tristique ω‎, Seru., Tib.
Critical Apparatus
undae MPR1a, Aug.: unda (G. iv 479) R2ω‎, Seru., Tib.
Critical Apparatus
441–74 MPR
Critical Apparatus
442 peremit M1
Critical Apparatus
449 reuocata R
Critical Apparatus
452 umbram M2(umbra M1)ω‎, Tib.
Critical Apparatus
455 dimisit M
Critical Apparatus
474 respondit Rbfr
Critical Apparatus
475–90 MPR;
Critical Apparatus
475 percussus Rω‎, Tib.: concussus (A. v 700) MP
Critical Apparatus
476 lacrimis PRbt, Seru.: lacrimans M2(-mas M1)ω‎
Critical Apparatus
477 tenebat Pd
Critical Apparatus
481 hic PRcdefht: hi Mabruv, Seru. ad A. ii 4
Critical Apparatus
484 Polyboten P1
Critical Apparatus
486 frementis P1(-tes P2)
Critical Apparatus
488 discere] poscere (A. i 414) R
Critical Apparatus
491–504 FMPR
Critical Apparatus
495 uidet et N. Heinsius: uidit et M1: uidit F1P1ω‎, Seru.: uidet F2M2P2Rabr, P. Colt 2
Critical Apparatus
498 ac MP: et FRω‎γ‎, Tib.
Critical Apparatus
500 a om. F1: ab P1br
Critical Apparatus
505–34 FMPR
Critical Apparatus
505 in MP2ω‎, Seru. hic et ad u. 325: om. FP1Rr
Critical Apparatus
509 ad quae FRb2(atque b1r), atquae (quod idem ualet) M1P: atque hic M2aγ‎: atque haec ω‎
Critical Apparatus
516 alueo MRa?
Critical Apparatus
524 emouet F1Rω‎, Tib. (et mouet P1): amouet F2MP2bt
Critical Apparatus
528 thalamos R, P. Colt 2 additus PRabh?: additur FMω‎, Tib.
Critical Apparatus
529 Aeolides R, Eol- tu, Eoliades F: Oelides MPω‎, 'alii' ap. Seru.
Critical Apparatus
532 attulerit M1
Critical Apparatus
535–59 FMPR;
Critical Apparatus
547 torsit FPω‎: pressit (u. 197) MRa?
Critical Apparatus
553 bello FPRa?brt: ferro Mω‎ (cf. A. ix 137)
Critical Apparatus
556 insomnis R
Critical Apparatus
559 strepituque MP2
Critical Apparatus
hausit F2P1ω‎, Seru.: haesit (A. iii 597, xi 699) F1MP2R
Critical Apparatus
561 quis MP2ω‎: qui P1Rbr
Critical Apparatus
clangor (ita Seru. ad u. 554) ad auris P (A. iv 668, ix 395)
Critical Apparatus
562 tunc Pbr
Critical Apparatus
sic] hinc PR
Critical Apparatus
566–88 MPR;
Critical Apparatus
571 tortosque P2 (cf. G. iii 38)
Critical Apparatus
580 pubes] proles (A. iv 258 al.) R
Critical Apparatus
586 flammas MP2Rω‎, Prisc. xi 34: flammam P1aefu
Critical Apparatus
sonitus] tonitrus cehuv
Critical Apparatus
589–96 FMPR
Critical Apparatus
591 pulsu FM1P: cursu M2Rω‎(curru d), Tib.
Critical Apparatus
simularat cfv
Critical Apparatus
595 omniparentis M2Pω‎: omnipotentis FM1R, Non. 243. 4, Arus. 471. 29
Critical Apparatus
597–628 FMPR
Critical Apparatus
597 obunco Mω‎, Macrob. v 7. 14: abunco FRct: adunco P, id. iv 4. 15
Critical Apparatus
602 quos F2(quod F1v) MPω‎, Macrob.: quo Ru
Critical Apparatus
cadenti (om. -que) R, P. Colt 2
Critical Apparatus
607 intonat] increpat P
Critical Apparatus
609 pulsatusque ev et] aut c, Non. 372. 19, Seru.
Critical Apparatus
617 districti F1acet(distrincti c1): destricti F2MP2(-te P1)Rbdfhrv
Critical Apparatus
629–54 FMPR;
Critical Apparatus
629 sed] et M
Critical Apparatus
630 educta Mcefhrv, Seru., Tib.: ducta FPRabdt
Critical Apparatus
640 campos F2MP2acdhrv: campus F1Rbeft: campis P1
Critical Apparatus
651 miratur PRω‎: mirantur FMb2rt(-entur b1), Tib.
Critical Apparatus
652 terra MPRafr: terrae Fω‎ (cf. G. ii 290)
Critical Apparatus
653 campos Rdv
Critical Apparatus
curruum F2P1, Tib., cf. Prisc. vii 90
Critical Apparatus
655–9 FGMPR
Critical Apparatus
656 herbas aeγ‎
Critical Apparatus
658 lauris G (cf. G. iii 334, A. ix 381): lauri ceteri, Seru. ad A. iv 132
Critical Apparatus
660–73 FMPR;
Critical Apparatus
661 maneret Non. 267. 8, 440. 7
Critical Apparatus
664 aliquos F1MPRabcr, Don. ad Ter. Andr. 331 et Eun. 458, Seru.: alios F2defhtv, Macrob. somn. i 8. 6, Don. ad Adelph. 201, Aug. c.d. xxi 27
Critical Apparatus
674–84 FGMPR;
Critical Apparatus
674 siluis R
Critical Apparatus
685–7 FMPR;
Critical Apparatus
685 alacris] lacrimans P1
Critical Apparatus
688–90 FGMPR
Critical Apparatus
691–721 FGMPR
Critical Apparatus
692 te] per R
Critical Apparatus
696 adire coegit d
Critical Apparatus
699 rigaebant F1P2
Critical Apparatus
701 compressa Pbeu, Tib.
Critical Apparatus
704 siluae GM1PRabc?rt, Seru.: siluis (A. iii 442) FM2defhuv
Critical Apparatus
718 Italiam … repertam F1R
Critical Apparatus
laetare MRcd
Critical Apparatus
719 est om. F
Critical Apparatus
721 cupido est F1d
Critical Apparatus
722–24 FGMPR;
Critical Apparatus
723 suscipit FRacrtu: suspicit GMPω‎
Critical Apparatus
724 terras F2GMω‎ (cf. A. iv 269), Minucius Felix 19. 2, Seru. hic et ad G. iv 221: terram F1PRb, utrumque Gramm.
Critical Apparatus
725–49 FMPR
Critical Apparatus
725 lucentemque] ingentemque M1
Critical Apparatus
731 corpora noxia P1aefu
Critical Apparatus
733 hic M1bc
Critical Apparatus
734 dispiciunt adhrtv, Tib.: desp- FMPRb?cf: resp- esu, Seru.: susp- Aug. c.d. xiv 3, xxi 13
Critical Apparatus
735 relinquit F1bv
Critical Apparatus
742 aut] adque F
Critical Apparatus
746 tabem R, agnoscit Tib.
Critical Apparatus
relinquit F1Mb: reliquit F2PRω‎, Seru. ad u. 340
Critical Apparatus
747 aurai F2P1ω‎, DSeru. ad A. vii 464: aura P2t: aurae F1MRabdf, Tib.
Critical Apparatus
750–5 FMPR;
Critical Apparatus
754 posset MPRbcdtv, Seru. ad A. ii 766: possent Non. 333. 7: possit Faefhrsu, Tib.
Critical Apparatus
756–81 MPR
Critical Apparatus
762 surgit M
Critical Apparatus
765 educit M1
Critical Apparatus
766 nostrum longa M1
Critical Apparatus
768 reddat Rc
Critical Apparatus
terrae] gentes M1
Critical Apparatus
782–811 MPR
Critical Apparatus
787 supera (u. 241) M2ω‎: super M1PRabs
Critical Apparatus
793 arua] annos (A. ii 363) R
Critical Apparatus
801 obiuit ders: obibit MPRω‎
Critical Apparatus
802 fixerat Rc
Critical Apparatus
803 pacarit M2Pb?dhst, Seru.: pacaret M1R: placarit acefruv, Tib.
Critical Apparatus
806 uirtutem … factis Mabfrt, Dosith. 422. 17, Seru. (cf. A. x 468): uirtute … uires PRcdesuv, P. Colt 2, utrumque agnoscit Tib.: uirtutem … uires hγ‎, Diom. 417. 14
Critical Apparatus
809 noscon R
Critical Apparatus
810 primum b
Critical Apparatus
812–43 MPR
Critical Apparatus
812 cui] qui M1: quid R
Critical Apparatus
819 primum M
Critical Apparatus
824 Drusosque] Brutosque R
Critical Apparatus
827 prementur P1Rfhrtv: premuntur MP2ω‎, Seru.
Critical Apparatus
831 auersis M1
Critical Apparatus
837 currus cefhsv, Tib. (cursus u)
Critical Apparatus
844–57 MPR;
Critical Apparatus
845 gressum R tun P1
Critical Apparatus
846 restitues Rbcr
Critical Apparatus
848 credo (A. iv 12) MP2Rω‎: cedo (A. ii 704) P1 (caedo d), Aug. c.d. v 12
Critical Apparatus
852 mores Aug.
Critical Apparatus
858–72 FMPR;
Critical Apparatus
859 tristiaque R
Critical Apparatus
865 qui FPabceruv: quis MRdfhst
Critical Apparatus
ipso est dehrtuv
Critical Apparatus
869 nec MRb: neque FPω‎
Critical Apparatus
873–75 MPR
Critical Apparatus
876–8 MPR;
Critical Apparatus
879–901 FMPR
Critical Apparatus
885 inanis F1M1
Critical Apparatus
889 uenientis] melioris (A. iv 221) M
Critical Apparatus
897 his ibi FP2(hibi P1) Rω‎: his ubi (A. v 816, vii 373) Mbct, Probus 248. 5, Tib.
Critical Apparatus
898 inmittit aeuγ‎
Critical Apparatus
900 limite recc.: litore codd., Seru. ad A. iii 16, viii 57
Critical Apparatus
901 (= A. iii 277) eiecit Bentley
Link Settings

Extras