Main Text

Critical ApparatusECLOGA III

Link 1

menalcas Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei?

Link 2

damoetas Non, uerum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon.

3

meliboevs Infelix o semper, oues, pecus! ipse Neaeram

Link 4dum fouet ac ne me sibi praeferat illa ueretur,

Link 5hic alienus ouis custos bis mulget in hora,

Critical Apparatus Link 6et sucus pecori et lac subducitur agnis.

Link 7

damoetas Parcius ista uiris tamen obicienda memento.

Critical Apparatus Link 8nouimus et qui te transuersa tuentibus hircis

9et quo (sed faciles Nymphae risere) sacello.

Link 10

meliboevs Tum, credo, cum me arbustum uidere Miconis

Link 11atque mala uitis incidere falce nouellas.

12

damoetas Aut hic ad ueteres fagos cum Daphnidis arcum

Link 13fregisti et calamos: quae tu, peruerse Menalca,

14et cum uidisti puero donata, dolebas,

15et si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

16

meliboevs Quid domini faciant, audent cum talia fures?

17non ego te uidi Damonis, pessime, caprum

Link 18excipere insidiis multum latrante Lycisca?

Link 19et cum clamarem 'quo nunc se proripit ille?

Link 20Tityre, coge pecus', tu post carecta latebas.

21

damoetas An mihi cantando uictus non redderet ille,

22quem mea carminibus meruisset fistula caprum?

pg 7Critical Apparatus Link 23si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon

24ipse fatebatur, sed reddere posse negabat.

Critical Apparatus Link 25

meliboevs Cantando tu illum? aut umquam tibi fistula cera

Critical Apparatus Link 26iuncta fuit? non tu in triuiis, indocte, solebas

Critical Apparatus Link 27stridenti miserum stipula disperdere carmen?

28

damoetas Vis ergo inter nos quid possit uterque uicissim

Link 29experiamur? ego hanc uitulam (ne forte recuses,

Link 30bis uenit ad mulctram, binos alit ubere fetus)

Link 31depono; tu dic mecum quo pignore certes.

Link 32

meliboevs De grege non ausim quicquam deponere tecum:

Link 33est mihi namque domi pater, est iniusta nouerca,

Link 34bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.

35uerum, id quod multo tute ipse fatebere maius

Link 36(insanire libet quoniam tibi), pocula ponam

Link 37fagina, caelatum diuini opus Alcimedontis,

Critical Apparatus Link 38lenta quibus torno facili superaddita uitis

Link 39diffusos hedera uestit pallente corymbos.

Link 40in medio duo signa, Conon et—quis fuit alter,

Link 41descripsit radio totum qui gentibus orbem,

Link 42tempora quae messor, quae curuus arator haberet?

Link 43necdum illis labra admoui, sed condita seruo.

44

damoetas Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit

Link 45et molli circum est ansas amplexus acantho,

Link 46Orpheaque in medio posuit siluasque sequentis;

Link 47necdum illis labra admoui, sed condita seruo.

Link 48si ad uitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.

Link 49

meliboevs Numquam hodie effugies; ueniam quocumque uocaris.

50audiat haec tantum—uel qui uenit ecce Palaemon.

Link 51efficiam posthac ne quemquam uoce lacessas.

Link 52

damoetas Quin age, si quid habes; in me mora non erit ulla,

Critical Apparatus Link 53nec quemquam fugio: tantum, uicine Palaemon,

Link 54sensibus haec imis (res est non parua) reponas.

pg 8Critical Apparatus Link 55

palaemon Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba.

Link 56et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,

Link 57nunc frondent siluae, nunc formosissimus annus.

Link 58incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca.

Link 59alternis dicetis; amant alterna Camenae.

Critical Apparatus Link 60

damoetas Ab Ioue principium Musae: Iouis omnia plena;

Link 61ille colit terras, illi mea carmina curae.

Link 62

meliboevs Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me

Link 63munera sunt, lauri et suaue rubens hyacinthus.

Link 64

damoetas Malo me Galatea petit, lasciua puella,

65et fugit ad salices et se cupit ante uideri.

Link 66

meliboevs At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas,

Link 67notior ut iam sit canibus non Delia nostris.

68

damoetas Parta meae Veneri sunt munera: namque notaui

69ipse locum, aëriae quo congessere palumbes.

Link 70

meliboevs Quod potui, puero siluestri ex arbore lecta

Link 71aurea mala decem misi; cras altera mittam.

Critical Apparatus72

damoetas O quotiens et quae nobis Galatea locuta est!

Link 73partem aliquam, uenti, diuum referatis ad auris!

Link 74

meliboevs Quid prodest quod me ipse animo non spernis, Amynta,

Link 75si, dum tu sectaris apros, ego retia seruo?

Link 76

damoetas Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla;

Critical Apparatus77cum faciam uitula pro frugibus, ipse uenito.

Link 78

meliboevs Phyllida amo ante alias; nam me discedere fleuit

79et longum 'formose, uale, uale,' inquit, 'Iolla.'

Link 80

damoetas Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,

81arboribus uenti, nobis Amaryllidis irae.

Link 82

meliboevs Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis,

83lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

Critical Apparatus Link 84

damoetas Pollio amat nostram, quamuis est rustica, Musam:

85Pierides, uitulam lectori pascite uestro.

Link 86

meliboevs Pollio et ipse facit noua carmina: pascite taurum,

Link 87iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.

pg 9Critical Apparatus88

damoetas Qui te, Pollio, amat, ueniat quo te quoque gaudet;

Link 89mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

Link 90

meliboevs Qui Bauium non odit, amet tua carmina, Maeui,

Critical Apparatus91atque idem iungat uulpes et mulgeat hircos.

Link 92

damoetas Qui legitis flores et humi nascentia fraga,

Link 93frigidus, o pueri (fugite hinc!), latet anguis in herba.

Link 94

meliboevs Parcite, oues, nimium procedere: non bene ripae

Link 95creditur; ipse aries etiam nunc uellera siccat.

Link 96

damoetas Tityre, pascentis a flumine reice capellas:

Link 97ipse, ubi tempus erit, omnis in fonte lauabo.

Critical Apparatus Link 98

meliboevs Cogite ouis, pueri: si lac praeceperit aestus,

Link 99ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

Critical Apparatus Link 100

damoetas Heu heu, quam pingui macer est mihi taurus in eruo!

Critical Apparatus101idem amor exitium pecori pecorisque magistro.

Critical Apparatus Link 102

meliboevs His certe neque amor causa est; uix ossibus haerent;

Link 103nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

Link 104

damoetas Dic quibus in terris (et eris mihi magnus Apollo)

Critical Apparatus Link 105tris pateat caeli spatium non amplius ulnas.

Link 106

meliboevs Dic quibus in terris inscripti nomina regum

Critical Apparatus107nascantur flores, et Phyllida solus habeto.

Link 108

palaemon Non nostrum inter uos tantas componere lites:

Link 109et uitula tu dignus et hic, et quisquis amores

Critical Apparatus110aut metuet dulcis aut experietur amaros.

Link 111claudite iam riuos, pueri; sat prata biberunt.

Notes Settings

Notes

Critical Apparatus
iii 3 ouis Pω‎
Critical Apparatus
8 hircis P2Rω‎, Quint. ix 3. 59. Macrob. iv 6. 21: hircuis P1: hirquis 'alii' ap. Seru., quibus auctore Suetonio 'hirqui sunt oculorum anguli'
Critical Apparatus
25 aut] haud cdv, haut e
Critical Apparatus
26 iuncta P, Rufin. 42. 3: uincta Rω‎γ‎, Prisc. viii 49 (ut uid.)
Critical Apparatus
27–52 PRV;
Critical Apparatus
27 stipula miserum V1
Critical Apparatus
38 facili agnoscit Seru. hic et ad A. ii 392: facilis Vω‎γ‎, Donatus ap. Seru.: fragilis R (quid P, non liquet)
Critical Apparatus
60 Musae uocatiuo casu agnoscit Seru.
Critical Apparatus
72–87 γ‎R
Critical Apparatus
77 uitula Macrob. iii 2. 15, Seru.: uitulam codd., Non. 313. 31, Seru. ad E. v 75
Critical Apparatus
84 est] sit bcd, Seru.
Critical Apparatus
iii 88–iv 2 γ‎R
Critical Apparatus
91 mulceat R
Critical Apparatus
100 eruo γ‎cfh, Seru. ad A. ii 69: aruo Rbderv
Critical Apparatus
101 est post exitium add. R, post pecori γ‎bh, post magistro cr
Critical Apparatus
102 his certe (neque amor causa est) uix legisse uidetur Don. ad Ter. Eun. 269, ut his nominatiuus sit (hi Stephanus)
Critical Apparatus
105 et caeli et Caeli (nomen erit proprium) agnoscit Seru.
Critical Apparatus
107 nascuntur bdf
Critical Apparatus
110 aut … aut codd., Seru.: haut … haut F. W. Graser in Eph. litt. Halens. 1835, 256
Critical Apparatus
amaros/aut metuet, dulces aut experietur amores Peerlkamp
Link Settings

Extras

logo-footer Copyright © 2017. All rights reserved.