Find Location in text

Main Text

5

  • 5 Link   Diuidamus, si tibi uidetur, Serene, iniuriam a contumelia.
  • 6Prior illa natura grauior est, haec leuior et tantum delicatis
  • 7grauis, qua non laeduntur homines sed offenduntur. Tanta
  • 8est tamen animorum dissolutio et uanitas ut quidam nihil
  • 9acerbius putent; sic inuenies seruum qui flagellis quam
  • 10colaphis caedi malit et qui mortem ac uerbera tolerabiliora
  • 11 Link 2credat quam contumeliosa uerba. Ad tantas ineptias per-
  • 12uentum est ut non dolore tantum sed doloris opinione
  • 13uexemur, more puerorum, quibus metum incutit umbra
  • 14et personarum deformitas et deprauata facies, lacrimas uero
  • 15euocant nomina parum grata auribus et digitorum motus
  • 16et alia quae impetu quodam erroris inprouidi refugiunt.
  • 17 Link 3  Iniuria propositum hoc habet, aliquem malo adficere;
  • 18malo autem sapientia non relinquit locum (unum enim
  • 19illi malum est turpitudo, quae intrare eo ubi iam uirtus
  • 20honestumque est non potest); ergo, si iniuria sine malo
  • 21nulla est, malum nisi turpe nullum est, turpe autem ad
  • 22honestis occupatum peruenire non potest, iniuria ad
  • 23sapientem non peruenit. Nam si iniuria alicuius mali
  • 24patientia est, sapiens autem nullius mali est patiens, nulla
  • Critical Apparatus25 Link 4ad sapientem iniuria pertinet. Omnis iniuria deminutio
  • 26eius est in quem incurrit, nec potest quisquam iniuriam
  • 27accipere sine aliquo detrimento uel dignitatis uel corporis
  • 28uel rerum extra nos positarum. Sapiens autem nihil
  • Critical Apparatus29perdere potest; omnia in se reposuit, nihil fortunae credit,
  • 30bona sua in solido habet contentus uirtute, quae fortuitis
  • 31non indiget ideoque nec augeri nec minui potest; nam et in
  • Critical Apparatus32summum perducta incrementi non habent locum et nihil
  • 33eripit fortuna nisi quod dedit; uirtutem autem non dat, ideo
  • pg 231nec detrahit: libera est, inuiolabilis, inmota, inconcussa,
  • Critical Apparatus2sic contra casus indurata ut ne inclinari quidem, nedum
  • 3uinci possit; aduersus apparatus terribilium rectos oculos
  • 4tenet, nihil ex uultu mutat siue illi dura siue secunda
  • 5 Link 5ostentantur. Itaque nihil perdet quod perire sensurus sit;
  • 6unius enim in possessione uirtutis est, ex qua depelli num-
  • 7quam potest, ceteris precario utitur: quis autem iactura
  • 8mouetur alieni? Quodsi iniuria nihil laedere potest ex his
  • Critical Apparatus9quae propria sapientis sunt, quia ⟨salua⟩ uirtute sua salua
  • 10sunt, iniuria sapienti non potest fieri.
  • Critical Apparatus116  Megaram Demetrius ceperat, cui cognomen Polior-
  • 12cetes fuit. Ab hoc Stilbon philosophus interrogatus num
  • 13aliquid perdidisset, 'nihil,' inquit 'omnia mea mecum
  • 14sunt.' Atqui et patrimonium eius in praedam cesserat et
  • Critical Apparatus15filias rapuerat hostis et patria in alienam dicionem per-
  • 16uenerat et ipsum rex circumfusus uictoris exercitus armis
  • 17 Link 7ex superiore loco rogitabat. At ille uictoriam illi excussit
  • 18et se urbe capta non inuictum tantum sed indemnem esse
  • 19testatus est; habebat enim uera secum bona, in quae non
  • 20est manus iniectio, at quae dissipata et direpta fereban-
  • 21tur non iudicabat sua, sed aduenticia et nutum fortunae
  • 22sequentia. Ideo ut non propria dilexerat; omnium enim
  • 23extrinsecus adfluentium lubrica et incerta possessio est.

Notes Settings

Notes

Critical Apparatus
25 deminutio Mur.: di- ω‎
Critical Apparatus
29 credidit Wölfflin
Critical Apparatus
32 habent ed. Neap.: habet ω‎
Critical Apparatus
2 ⟨sapientem⟩ sic … indurat Gertz
Critical Apparatus
indurata γ‎: indurat A
Critical Apparatus
9 salua hic suppleui, ut coni. Gertz: post uirtute Madvig (cf. cap. 16. 2): post sua iam Lipsius
Critical Apparatus
11–12 Poliorcetes Eras.2: polihercetes AV: poliocrites in ras. R2
Critical Apparatus
15 ditionem ϛ‎: condicionem A: condit- γ‎
logo-footer Copyright © 2018. All rights reserved.
Access is brought to you by Log out