Livy [Titus Livius]

Find Location in text

Main Text

20

  • Tum sacerdotibus creandis animum adiecit, quamquam ipse plurima sacra obibat, ea maxime quae nunc ad Dialem flaminem pertinent. Link 2 Sed quia in ciuitate bellicosa plures Romuli quam Numae similes reges putabat fore iturosque ipsos ad bella, ne sacra regiae uicis desererentur flaminem pg 26Ioui adsiduum sacerdotem creauit insignique eum ueste et curuli regia sella adornauit. Huic duos flamines adiecit, Critical Apparatus Link 3 Marti unum, alterum Quirino, uirginesque Vestae legit, Alba oriundum sacerdotium et genti conditoris haud alienum. His ut adsiduae templi antistites essent stipendium de publico statuit; uirginitate aliisque caerimoniis uenerabiles ac sanctas fecit. Critical Apparatus Link 4 Salios item duodecim Marti Gradiuo legit, tunicaeque pictae insigne dedit et super tunicam aeneum pectori tegumen; caelestiaque arma, quae ancilia appellantur, ferre ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis sollemnique saltatu iussit. Critical Apparatus Link 5 Pontificem deinde Numam Marcium Marci filium ex patribus legit eique sacra omnia exscripta exsignataque attribuit, quibus hostiis, quibus diebus, ad quae templa sacra fierent, atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur. Link 6 Cetera quoque omnia publica priuataque sacra pontificis scitis subiecit, ut esset quo consultum plebes ueniret, ne quid diuini iuris neglegendo patrios ritus peregrinosque adsciscendo turbaretur; nec caelestes modo caerimonias, Critical Apparatus Link 7 sed iusta quoque funebria placandosque manes ut idem pontifex edoceret, quaeque prodigia fulminibus alioue quo uisu missa susciperentur atque procurarentur. Ad ea elicienda ex mentibus diuinis Ioui Elicio aram in Auentino dicauit deumque consuluit auguriis, quae suscipienda essent.

Notes Settings

Notes

Critical Apparatus
20 3 his OEU: is PH: iis PcmM
Critical Apparatus
4 Salios HPcm: alios MOEPU
Critical Apparatus
5 ad quae MсHEPU: aut quae M: atque O
Critical Apparatus
pecunia erogaretur HOEсPсU: pecuniae rogaretur E: pecunia rogarentur P: pecunia rogaretur M
Critical Apparatus
7 procurarentur Gron.: curarentur N
Link Settings

Extras

logo-footer Copyright © 2018. All rights reserved.
Access is brought to you by Log out