Livy [Titus Livius]

Find Location in text

Main Text

35

  • Critical Apparatus Link Regnauit Ancus annos quattuor et uiginti, cuilibet superiorum regum belli pacisque et artibus et gloria par. Iam filii prope puberem aetatem erant. Eo magis Tarquinius instare ut quam primum comitia regi creando fierent. Link 2 Quibus indictis sub tempus pueros uenatum ablegauit. Isque primus et petisse ambitiose regnum et orationem dicitur habuisse ad conciliandos plebis animos compositam: Critical Apparatus Link 3 se non rem nouam petere, quippe qui non primus, quod quisquam indignari mirariue posset, sed tertius Romae peregrinus regnum adfectet; et Tatium non ex peregrino solum sed etiam ex hoste regem factum, et Numam ignarum urbis, Critical Apparatus Link 4 non petentem, in regnum ultro accitum: se ex quo sui potens fuerit Romam cum coniuge ac fortunis omnibus commigrasse; maiorem partem aetatis eius qua ciuilibus officiis fungantur homines, Romae se quam in uetere patria uixisse; Link 5 domi militiaeque sub haud paenitendo magistro, ipso Anco rege, Romana se iura, Romanos ritus didicisse; obsequio et obseruantia in regem cum omnibus, benignitate erga alios cum rege ipso certasse. Link 6 Haec eum haud falsa memorantem ingenti consensu populus Romanus regnare iussit. Ergo uirum cetera egregium secuta, quam in petendo habuerat, etiam regnantem ambitio est; nec minus regni sui firmandi quam augendae rei publicae memor centum in patres legit qui deinde minorum gentium sunt appellati, factio haud dubia regis cuius beneficio in curiam uenerant.
  • Critical Apparatus Link 7 Bellum primum cum Latinis gessit et oppidum ibi Apiolas ui cepit; praedaque inde maiore quam quanta belli fama pg 47fuerat reuecta ludos opulentius instructiusque quam priores reges fecit. Critical Apparatus Link 8 Tum primum circo qui nunc maximus dicitur designatus locus est. Loca diuisa patribus equitibusque ubi spectacula sibi quisque facerent; Link 9 fori appellati; spectauere furcis duodenos ab terra spectacula alta sustinentibus pedes. Ludicrum fuit equi pugilesque ex Etruria maxime acciti. Sollemnes deinde annui mansere ludi, Romani magnique uarie appellati. Link 10 Ab eodem rege et circa forum priuatis aedificanda diuisa sunt loca; porticus tabernaeque factae.

Notes Settings

Notes

Critical Apparatus
35 1 instare MсHOU: instaret MP, quod Frigell retinuit, quo magis pro eo magis scribendo
Critical Apparatus
3 se Duker: cum se N: tum se Kreyssig
Critical Apparatus
4 qua PсU: quam MHOP: cum Mс
Critical Apparatus
7 Apiolas Douiatius: Appiolas MHOPUс: Appi*olas U
Critical Apparatus
8 tum Δ‎: tunc M; tunc primum bis tantum apud Liuium legitur (4. 54. 2, 5. 13. 6)
Critical Apparatus
ubi PсOU: urbis M: urbi MсHP
Link Settings

Extras

logo-footer Copyright © 2019. All rights reserved.
Access is brought to you by Log out