Livy [Titus Livius]

Find Location in text

Main Text

50

  • 17Iam inuesperascebat, et non modo cetera sed ne in
  • 18 proximam quidem noctem ubi satis tuto custodiretur
  • 2Critical Apparatus19expediebant; obstupuerant ad magnitudinem pristinae eius
  • 20fortunae uirtutisque, et neque ipsi domum recipere custodiendum
  • 21audebant nec cuiquam uni custodiam eius satis
  • 322credebant. Admonent deinde quidam esse thesaurum publicum
  • 23sub terra saxo quadrato saeptum. Eo uinctus demittitur,
  • 24et saxum ingens quo operitur machina superimpositum est.
  • 425Ita loco potius quam homini cuiquam credendam custodiam
  • pg 26851rati, lucem insequentem exspectauerunt. Postero die multitudo
  • 2quidem integra, memor pristinorum eius in ciuitatem
  • 3meritorum, parcendum, ac per eum remedia quaerenda esse
  • 6Critical Apparatus4praesentium malorum censebant; sed defectionis auctores,
  • Critical Apparatus5quorum in manu res publica erat, in secreto consultantes
  • 6omnes ad necem eius consentiebant. Sed utrum maturarent
  • 7Critical Apparatus7an diferrent ambigebatur. Vicit pars auidior poenae, missusque
  • 8qui uenenum ferret. Accepto poculo nihil aliud
  • Critical Apparatus9locutum ferunt quam quaesisse si incolumis Lycortas (is
  • 810alter imperator Achaeorum erat) equitesque euasissent. Postquam
  • 11dictum est incolumes esse, 'Bene habet' inquit, et
  • Critical Apparatus12poculo impauide exhausto haud ita multo post exspirauit.
  • 913Non diuturnum mortis eius gaudium auctoribus crudelitatis
  • 14fuit. Victa namque Messene bello exposcentibus Achaeis
  • Critical Apparatus15dedidit noxios, ossaque reddita Philopoemenis sunt, et sepultus
  • Critical Apparatus16ab uniuerso Achaico est concilio, adeo omnibus congestis
  • 1017humanis honoribus ut ne diuinis quidem abstineretur. Ab
  • Critical Apparatus18scriptoribus rerum Graecis Latinisque tantum huic uiro
  • 19tribuitur ut a quibusdam eorum, uelut ad insignem notam
  • 20huius anni, memoriae mandatum sit tres claros imperatores eo
  • 11Critical Apparatus21anno decessisse, Philopoemenem Hannibalem P. Scipionem;
  • Critical Apparatus22adeo in aequo eum duarum potentissimarum gentium
  • 23summis imperatoribus posuerunt.

Notes Settings

Notes

Critical Apparatus
19 obstupuerant Gel. ('lectio uetus'): obstupebant χ‎ (-stupuebant ψ‎)
Critical Apparatus
4 censebant χ‎: censebat Gruter
Critical Apparatus
sed Mg: om. χ‎, Gel.: at Drak.
Critical Apparatus
5 quorum α‎CL2, Mog., Gel.: quo χ‎
Critical Apparatus
publica Gel. ('lege'): om. χ‎
Critical Apparatus
7 ambigebatur Mgψ‎: ambigebat ϕ‎
Critical Apparatus
9 Lycortas is PC, Mog.: Licortaus E: Licortas ψ‎
Critical Apparatus
12 exhausto Mg: hausto χ‎
Critical Apparatus
15 dedidit rec.: dedit χ‎
Critical Apparatus
16 congestis humanis ψ‎: humanis congestis ϕ‎
Critical Apparatus
18 rerum ϕ‎: regum ψ‎
Critical Apparatus
21 Philopoemenem χ‎ (sed Phil. E): Philopoemenen L
Critical Apparatus
22 duarum Gel. ('non duobus'): duobus χ‎: duobus duarum Weiss.
logo-footer Copyright © 2018. All rights reserved.
Access is brought to you by Log out