Main Text

pg 61xvi B

  • Critical Apparatus15Ergo muneribus quiuis mercatur amorem!
  • Critical Apparatus16  Iuppiter, indigna merce puella perit.
  • Critical Apparatus11Cynthia non sequitur fasces nec curat honores:
  • Critical Apparatus12  semper amatorum ponderat illa sinus.
  • Critical Apparatus17semper in Oceanum mittit me quaerere gemmas
  • Critical Apparatus18  et iubet ex ipsa tollere dona Tyro.
  • 19atque utinam Romae nemo esset diues, et ipse
  • 20  straminea posset dux habitare casa.
  • Critical Apparatus21numquam uenales essent ad munus amicae
  • Critical Apparatus22  atque una fieret cana puella domo.
  • Critical Apparatus23numquam septenas noctes seiuncta cubares,
  • 24  candida tam foedo bracchia fusa uiro;
  • Critical Apparatus27barbarus exutis agitat uestigia lumbis,
  • 28  et subito felix nunc mea regna tenet;
  • Critical Apparatus25non quia peccarim (testor te), sed quia uulgo
  • 26  formosis leuitas semper amica fuit.
  • Critical Apparatus31nullane sedabit nostros iniuria fletus?
  • Critical Apparatus32  an dolor hic uitiis nescit abesse tuis?
  • 33tot iam abiere dies cum me nec cura theatri
  • Critical Apparatus34  nec tetigit Campi nec mea Musa iuuat.
  • 35at pudeat! certe pudeat, nisi forte, quod aiunt,
  • Critical Apparatus36  turpis amor surdis auribus esse solet.
  • Critical Apparatus37cerne ducem modo qui fremitu compleuit inani
  • 38  Actia damnatis aequora militibus:
  • pg 62Critical Apparatus39hunc infamis Amor uersis dare terga carinis
  • 40  iussit et extremo quaerere in orbe fugam.
  • 43sed quascumque tibi uestes, quoscumque smaragdos,
  • Critical Apparatus44  quasue dedit flauo lumine chrysolithos,
  • 45haec uideam rapidas in uanum ferre procellas;
  • Critical Apparatus46  quae tibi terra, uelim, quae tibi fiat aqua.
  • Critical Apparatus29aspice quid donis Eriphyla inuenit amari,
  • Critical Apparatus30  arserit et quantis nupta Creusa malis.
  • 47non semper placidus periuros ridet amantes
  • 48  Iuppiter et surda neglegit aure preces.
  • Critical Apparatus49uidisti toto tonitrus percurrere caelo
  • Critical Apparatus50  fulminaque aetheria desiluisse domo.
  • Critical Apparatus51non haec Pleïades faciunt neque aquosus Orion,
  • 52  nec sic de nihilo fulminis ira cadit:
  • Critical Apparatus53periuras tunc ille solet punire puellas,
  • 54  deceptus quoniam fleuit et ipse deus.
  • Critical Apparatus55quare ne tibi sit tanti Sidonia uestis
  • 56  ut timeas quotiens nubilus Auster erit. ⊗
  •  
  • Critical Apparatus41[Caesaris haec uirtus et gloria Caesaris haec est:
  • 42  illa qua uicit condidit arma manu.]

Notes Settings

Notes

Critical Apparatus
15 amorem] amicam Π‎
Critical Apparatus
16 turpiter Phillimore
Critical Apparatus
11–12 post 16 Fontein: del. Carutti
Critical Apparatus
11 quaerit ς‎
Critical Apparatus
12 illa TSΥ‎: una NΠ‎, T u.l., Γ‎C
Critical Apparatus
17 mittit me] mitt me N: me mittit P
Critical Apparatus
18 ipsa ς‎ (Q): ipso
Critical Apparatus
21 habet Flor.1
Critical Apparatus
non tam ς‎
Critical Apparatus
irent Hall*: issent Postgate
Critical Apparatus
22 uno . . . toro Broukhusius
Critical Apparatus
23 numquam Palmer: non quia
Critical Apparatus
seiuncta] seuincta N
Critical Apparatus
cubares ς‎: cubaris NPBQΛ‎: curabis F
Critical Apparatus
27 exutis Sandbach: exclusit N: exclusis Π‎Λ‎: exhaustis Heinsius: excussis ς‎
Critical Apparatus
31–42 fragmentum alius carminis ratus Günther 1997 (29–42 iam deleuerat Hartman)
Critical Apparatus
32 abire ς‎: obesse ς‎ (Q)
Critical Apparatus
tuis ς‎: suis
Critical Apparatus
34 campi om. N primo
Critical Apparatus
musa P, T primo (ut uid.), S: mensa NFBQ, T p.c. (en ras.), Γ‎Υ‎C
Critical Apparatus
36 habet Flor.1
Critical Apparatus
37 cui fremitus . . . inanis Heinsius
Critical Apparatus
39 infamis] insanus FP
Critical Apparatus
44 quas Morgan apud Goold 1989: quos
Critical Apparatus
flauo] flauos Π‎
Critical Apparatus
46 fiat ς‎, W: fiet NΠ‎TSJKΥ‎C
Critical Apparatus
29–30 post 46 Carutti
Critical Apparatus
29 amari Rossberg: -ris
Critical Apparatus
30 malis] datis Giardina 2005: an bonis?
Critical Apparatus
49 uidisti (uel -in) ς‎: -stis : audisti Heinsius
Critical Apparatus
tonitrus Francius: sonitus
Critical Apparatus
percurrere] pec- T: proc- ς‎
Critical Apparatus
50 fulmina] flu- Γ‎
Critical Apparatus
51 haec] h (= haec uel hoc) N: hoc C
Critical Apparatus
53 ille] esse F: ipse P
Critical Apparatus
41–2 alienos uidit Fontein
logo-footer Copyright © 2018. All rights reserved.
Access is brought to you by Log out