Main Text

Critical Apparatusi A

  • Critical Apparatus1Hoc quodcumque uides, hospes, qua maxima Roma est,
  • Critical Apparatus2  ante Phrygem Aenean collis et herba fuit,
  • 3atque ubi Nauali stant sacra Palatia Phoebo,
  • 4  Euandri profugae concubuere boues.
  • 5fictilibus creuere deis haec aurea templa,
  • Critical Apparatus6  nec fuit opprobrio facta sine arte casa,
  • 7Tarpeiusque pater nuda de rupe tonabat,
  • Critical Apparatus8  et Tiberis nostris aduena murus erat.
  • Critical Apparatus9nunc gradibus domus ista Remi se sustulit; olim
  • Critical Apparatus10  unus erat fratrum maxima regna focus.
  • Critical Apparatus11curia, praetexto quae nunc nitet alta senatu,
  • 12  pellitos habuit, rustica corda, patres;
  • Critical Apparatus13bucina cogebat priscos ad uerba Quirites:
  • Critical Apparatus14  centum illi in prati saepe senatus erat;
  • Critical Apparatus15nec sinuosa cauo pendebant uela theatro;
  • 16  pulpita sollemnes non oluere crocos.
  • 17nulli cura fuit externos quaerere diuos
  • Critical Apparatus18  cum tremeret patrio pendula turba sacro;
  • Critical Apparatus19<. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .>
  • 20  <. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .>
  • pg 148Critical Apparatus21Vesta coronatis pauper gaudebat asellis;
  • Critical Apparatus22  ducebant macrae uilia sacra boues;
  • Critical Apparatus23pauca saginati lustrabant compita porci,
  • 24  pastor et ad calamos exta litabat ouis.
  • 25uerbera pellitus saetosa mouebat arator,
  • Critical Apparatus26  unde licens Fabius sacra Lupercus habet;
  • 27nec rudis infestis miles radiabat in armis:
  • Critical Apparatus28  miscebant usta proelia nuda sude.
  • 29prima galeritus posuit praetoria Lycmon;
  • Critical Apparatus30  magnaque pars Tatio rerum erat inter oues.
  • Critical Apparatus31hinc Tities Ramnesque uiri Luceresque Soloni;
  • Critical Apparatus32  quattuor hinc albos Romulus egit equos.
  • Critical Apparatus33quippe suburbanae parua minus Vrbe Bouillae,
  • Critical Apparatus34  et, qui nunc nulli, maxima turba Gabi,
  • 35et stetit Alba potens, albae suis omine nata,
  • Critical Apparatus36  tunc ubi Fidenas longa erat isse uia.
  • Critical Apparatus37nil patrium nisi nomen habet Romanus alumnus:
  • Critical Apparatus38  sanguinis altricem non putat esse lupam.
  • Critical Apparatus55optima nutricum nostris, lupa Martia, rebus,
  • 56  qualia creuerunt moenia lacte tuo!
  • 39huc melius profugos misisti, Troia, Penates;
  • Critical Apparatus40  heu quali uecta est Dardana puppis aue!
  • Critical Apparatus41iam bene spondebant tunc omina, quod nihil illos
  • 42  laeserat abiegni uenter apertus equi,
  • pg 149Critical Apparatus43cum pater in nati trepidus ceruice pependit
  • 44  et uerita est umeros urere flamma pios.
  • Critical Apparatus45tunc animi uenere Deci Brutique secures,
  • Critical Apparatus46  uenit et ipsa, sui Caesaris arma, Venus,
  • Critical Apparatus47arma resurgentis portans uictricia Troiae:
  • 48  felix terra tuos cepit, Iule, deos.
  • 49si modo Auernalis tremulae cortina Sibyllae
  • 50  dixit Auentino rura pianda Remo,
  • 51aut si Pergameae sero rata carmina uatis
  • Critical Apparatus52  longaeuum ad Priami lata fuere caput,
  • Critical Apparatus87dicam: 'Troia, cades, et Troica Roma, resurges;'
  • Critical Apparatus88  et maris et terrae candida regna canam.
  • 53'uertite equum, Danai: male uincitis. Ilia tellus
  • 54  uiuet, et huic cineri Iuppiter arma dabit.'
  • Critical Apparatus61Ennius hirsuta cingat sua dicta corona:
  • 62  mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua.
  • Critical Apparatus57moenia namque pio conor disponere uersu:
  • Critical Apparatus58  ei mihi, quod nostro est paruus in ore sonus!
  • Critical Apparatus59sed tamen exiguo quodcumque e pectore riui
  • 60  fluxerit, hoc patriae seruiet omne meae,
  • 63ut nostris tumefacta superbiat Vmbria libris,
  • 64  Vmbria Romani patria Callimachi.
  • Critical Apparatus65scandentes si quis cernet de uallibus arces,
  • Critical Apparatus66  ingenio muros aestimet ille meo.
  • pg 15067Roma, faue: tibi surgit opus; date candida, ciues,
  • Critical Apparatus68  omina; et inceptis dextera cantet auis:
  • Critical Apparatus69sacra deosque canam et cognomina prisca locorum:
  • 70  has meus ad metas sudet oportet equus. ⊗
  •  
  • 19[annuaque accenso celebrare Parilia faeno,
  • 20  qualia nunc curto lustra nouantur equo.]

Notes Settings

Notes

Critical Apparatus
librum nouum indic. NJWC (int.), Π‎TSKΥ‎ (tit.)
Critical Apparatus
1 qua ς‎: quam est om. FW
Critical Apparatus
2 Phrygem] -ge N
Critical Apparatus
6 nec] non Π‎
Critical Apparatus
arte] arce S
Critical Apparatus
8 murus Heyworth 1986: bubus NΛ‎: tutus Π‎
Critical Apparatus
9 nunc Heyworth: quo Π‎Λ‎: quod N: qua ς‎: quot Dieterich
Critical Apparatus
10 regia magna Havet
Critical Apparatus
11–14 citat Lactantius (inst.diu. 2.6.14), 11–12 Post 14 codd. complures, fort. recte
Critical Apparatus
11 nunc quae apud Lact.
Critical Apparatus
13 citat Isidorus (orig. 18.4.1)
Critical Apparatus
uerba] arma apud Isid.
Critical Apparatus
Quirini anon.1*
Critical Apparatus
14 prati Heinsius: -to , et apud Lact. erant Heinsius ante 15 lac. Heyworth
Critical Apparatus
15 cauo om. Π‎ (suo suppl. P)
Critical Apparatus
18 credula Livineius: sedula Heimreich
Critical Apparatus
19–20 deletis, lacunam indicauit Heyworth: lac. ante 19 Lachmann, post 19 Havet
Critical Apparatus
19 que at Lachmann
Critical Apparatus
celebrante Housman: celebrata Phillimore: coluere Binder
Critical Apparatus
21 Vesta P p.c., Tp.c., SΓ‎Υ‎C: uestra NΠ‎, T primo
Critical Apparatus
22 uilia] iulia N, ?F, ?P
Critical Apparatus
23 pauca Lachmann: parua : parca Baehrens
Critical Apparatus
26 ciens Fabios Heinsius
Critical Apparatus
Luperca facit Heyworth
Critical Apparatus
28 nuda] facta Π‎
Critical Apparatus
30 Tatio] tacito N (scil. ex tactio)
Critical Apparatus
31 hinc hic S feri Palmer
Critical Apparatus
soloni N, P u.l., TFC: coloni Π‎, Tu.l., S, Js.l., K: scoloni W: seloni Υ‎: seueri Housman
Critical Apparatus
32 albos] allos FL: alios P
Critical Apparatus
33 eminus Lachmann: an procul?
Critical Apparatus
Bouillae ς‎: uiolae NΠ‎TSΓ‎Υ‎: epiolae C
Critical Apparatus
34 et 36 inter se mut. Müller
Critical Apparatus
36 tunc Ritschl (uel hinc): hac longa . . . uia ς‎: longe . . . uias
Critical Apparatus
isse] ire Π‎: ipsa Ca.c.
Critical Apparatus
37 patrium NTSJKΥ‎C: -uum Π‎: -ui W: -ii Heinsius
Critical Apparatus
38 non] nunc ς‎: quis Hutchinson 1984
Critical Apparatus
putat R: putet NFLTSΓ‎MUC: pudet P 55–6 post 38 Lange, lacunam post 38 Baehrens
Critical Apparatus
55–6 post 38 Lange
Critical Apparatus
40 huc Palmer
Critical Apparatus
41 omina NLPSMC: omnia FTΓ‎UR
Critical Apparatus
illos Schrader: illam
Critical Apparatus
43 cum] tum T
Critical Apparatus
45 hinc Heinsius
Critical Apparatus
gemini Heinsius
Critical Apparatus
46 uenit Hollis*: uexit
Critical Apparatus
47–8 post 40 Marr 1970 (47–52 iam Housman)
Critical Apparatus
52 lata Heyworth: uera
Critical Apparatus
uera tulere Murgia*
Critical Apparatus
87–8 post 52 Müller
Critical Apparatus
87 fort. dicam ego
Critical Apparatus
88 candida regna Murgia 1989 (maxima r- uel sceptra secunda Heyworth): longa sepulchra : regna superba Housman
Critical Apparatus
cano Murgia 1989
Critical Apparatus
61–2 ante 57 Heyworth
Critical Apparatus
61 cingat g- N
Critical Apparatus
57 conor ς‎: -er
Critical Apparatus
58 quam Francius
Critical Apparatus
59 sed] si Υ‎
Critical Apparatus
65–6 secl. Lütjohann
Critical Apparatus
65 siquis P ras., TS: quisquis N (quis1 in spat. rel.: cf. Birt p. xxx): quasuis Π‎: asis T mg., Υ‎C: asis siquis Γ‎
Critical Apparatus
cernet F: cernit NLPΛ‎
Critical Apparatus
66 aestimet ext- FPTWM
Critical Apparatus
68 omina] omnia JKR
Critical Apparatus
inceptis NΛ‎, P ras.: incertis F: in tectis L
Critical Apparatus
69 deos Wellesley 1969: dies
logo-footer Copyright © 2018. All rights reserved.
Access is brought to you by Log out