Main Text

SATVRA I

  • Link 1O cvras hominum! o quantum est in rebus inane!
  • Link 2'quis leget haec?' min tu istud ais? nemo hercule. 'nemo?'
  • Link 3uel duo uel nemo. 'turpe et miserabile.' quare?
  • Link 4 ne mihi Polydamas et Troiades Labeonem
  • Link 5praetulerint? nugae. non, si quid turbida Roma
  • pg 4Critical Apparatus6eleuet, accedas examenue inprobum in illa
  • Link 7castiges trutina nec te quaesiueris extra.
  • Critical Apparatus8nam Romae quis non—a, si fas dicere—sed fas
  • Critical Apparatus Link 9tum cum ad canitiem et nostrum istud uiuere triste
  • Link 10aspexi ac nucibus facimus quaecumque relictis,
  • Link 11cum sapimus patruos. tunc tunc—ignoscite (nolo,
  • Link 12quid faciam?) sed sum petulanti splene—cachinno.
  • Link 13 scribimus inclusi, numeros ille, hic pede liber,
  • Critical Apparatus Link 14grande aliquid quod pulmo animae praelargus anhelet.
  • Link 15scilicet haec populo pexusque togaque recenti
  • Link 16et natalicia tandem cum sardonyche albus
  • Critical Apparatus Link 17sede leges celsa, liquido cum plasmate guttur
  • Link 18mobile conlueris, patranti fractus ocello.
  • Critical Apparatus Link 19tunc neque more probo uideas nec uoce serena
  • Link 20ingentis trepidare Titos, cum carmina lumbum
  • Link 21intrant et tremulo scalpuntur ubi intima uersu.
  • Link 22tun, uetule, auriculis alienis colligis escas,
  • Critical Apparatus23articulis quibus et dicas cute perditus 'ohe'?
  • Critical Apparatus24'quo didicisse, nisi hoc fermentum et quae semel intus
  • Link 25innata est rupto iecore exierit caprificus?'
  • 26en pallor seniumque! o mores, usque adeone
  • 27scire tuum nihil est nisi te scire hoc sciat alter?
  • Link 28'at pulchrum est digito monstrari et dicier "hic est."
  • Link 29ten cirratorum centum dictata fuisse
  • Critical Apparatus Link 30pro nihilo pendes?' ecce inter pocula quaerunt
  • Link 31Romulidae saturi quid dia poemata narrent.
  • pg 5Critical Apparatus Link 32hic aliquis, cui circum umeros hyacinthina laena est,
  • Link 33rancidulum quiddam balba de nare locutus
  • Link 34Phyllidas, Hypsipylas, uatum et plorabile siquid,
  • Link 35 eliquat ac tenero subplantat uerba palato.
  • Link 36adsensere uiri: nunc non cinis ille poetae
  • Link 37felix? non leuior cippus nunc inprimit ossa?
  • Link 38 laudant conuiuae: nunc non e manibus illis,
  • Link 39 nunc non e tumulo fortunataque fauilla
  • Link 40nascentur uiolae? 'rides' ait 'et nimis uncis
  • Link 41naribus indulges. an erit qui uelle recuset
  • Link 42 os populi meruisse et cedro digna locutus
  • Link 43 linquere nec scombros metuentia carmina nec tus?'
  • Critical Apparatus Link 44 quisquis es, o modo quem ex aduerso dicere feci,
  • Link 45 non ego cum scribo, si forte quid aptius exit,
  • Critical Apparatus Link 46quando haec rara auis est, si quid tamen aptius exit,
  • Link 47laudari metuam; neque enim mihi cornea fibra est.
  • Link 48sed recti finemque extremumque esse recuso
  • 49'euge' tuum et 'belle.' nam 'belle' hoc excute totum:
  • 50quid non intus habet? non hic est Ilias Atti
  • Link 51ebria ueratro? non siqua elegidia crudi
  • Link 52 dictarunt proceres? non quidquid denique lectis
  • Critical Apparatus Link 53 scribitur in citreis? calidum scis ponere sumen,
  • Link 54 scis comitem horridulum trita donare lacerna,
  • Link 55et 'uerum' inquis 'amo, uerum mihi dicite de me.'
  • 56qui pote? uis dicam? nugaris, cum tibi, calue,
  • Critical Apparatus Link 57pinguis aqualiculus propenso sesquipede extet.
  • Critical Apparatus Link 58o Iane, a tergo quem nulla ciconia pinsit
  • pg 6Critical Apparatus Link 59nec manus auriculas imitari mobilis albas
  • 60nec linguae quantum sitiat canis Apula tantae.
  • Critical Apparatus Link 61uos, o patricius sanguis, quos uiuere fas est
  • Link 62occipiti caeco, posticae occurrite sannae.
  • Link 63 'quis populi sermo est?' quis enim nisi carmina molli
  • Link 64 nunc demum numero fluere, ut per leue seueros
  • Link 65effundat iunctura unguis? scit tendere uersum.
  • Link 66non secus ac si oculo rubricam derigat uno.
  • 67siue opus in mores, in luxum, in prandia regum
  • 68 dicere, res grandes nostro dat Musa poetae.
  • Critical Apparatus Link 69 ecce modo heroas sensus adferre docemus
  • Link 70nugari solitos Graece, nec ponere lucum
  • Link 71artifìces nec rus saturum laudare, ubi corbes
  • 72et focus et porci et fumosa Palilia feno,
  • Link 73unde Remus sulcoque terens dentalia, Quinti,
  • Critical Apparatus Link 74 cum trepida ante boues dictatorem induit uxor
  • 75et tua aratra domum lictor tulit—euge poeta!
  • Link 76'est nunc Brisaei quem uenosus liber Acci,
  • Link 77 sunt quos Pacuuiusque et uerrucosa moretur
  • Link 78Antiopa aerumnis cor luctificabile fulta?'
  • Link 79hos pueris monitus patres infundere lippos
  • Link 80cum uideas, quaerisne unde haec sartago loquendi
  • Critical Apparatus81uenerit in linguas, unde istud dedecus in quo
  • Link 82trossulus exultat tibi per subsellia leuis?
  • 83 nilne pudet capiti non posse pericula cano
  • Link 84pellere quin tepidum hoc optes audire 'decenter'?
  • Link 85 'fur es' ait Pedio. Pedius quid? crimina rasis
  • Critical Apparatus Link 86librat in antithetis, doctas posuisse figuras
  • pg 7Critical Apparatus Link 87laudatur: 'bellum hoc.' hoc bellum? an, Romule, ceues?
  • Link 88men moueat? quippe, et, cantet si naufragus, assem
  • Link 89protulerim? cantas, cum fracta te in trabe pictum
  • 90ex umero portes? uerum nec nocte paratum
  • Link 91plorabit qui me uolet incuruasse querella.
  • Critical Apparatus Link 92 'sed numeris decor est et iunctura addita crudis.
  • Link 93cludere sic uersum didicit "Berecyntius Attis"
  • Link 94 et "qui caeruleum dirimebat Nerea delphin,"
  • 95sic "costam longo subduximus Appennino."
  • Critical Apparatus Link 96"Arma uirum", nonne hoc spumosum et cortice pingui
  • Critical Apparatus Link 97 ut ramale uetus uegrandi subere coctum?'
  • Link 98quidnam igitur tenerum et laxa ceruice legendum?
  • Link 99'torua Mimalloneis inplerunt cornua bombis,
  • 100et raptum uitulo caput ablatura superbo
  • Link 101Bassaris et lyncem Maenas flexura corymbis
  • Link 102euhion ingeminat, reparabilis adsonat echo.'
  • Link 103haec fierent si testiculi uena ulla paterni
  • Link 104uiueret in nobis? summa delumbe saliua
  • Link 105hoc natat in labris et in udo est Maenas et Attis
  • Link 106nec pluteum caedit nec demorsos sapit unguis.
  • Critical Apparatus Link 107 'sed quid opus teneras mordaci radere uero
  • Link 108auriculas? uide sis ne maiorum tibi forte
  • Link 109limina frigescant: sonat hic de nare canina
  • Link 110 littera.' per me equidem sint omnia protinus alba;
  • Critical Apparatus Link 111 nil moror euge omnes, omnes bene, mirae eritis res.
  • Link 112hoc iuuat? 'hic' inquis 'ueto quisquam faxit oletum.'
  • pg 8 Link 113pinge duos anguis: 'pueri, sacer est locus, extra
  • Link 114meiite.' discedo. secuit Lucilius urbem,
  • Link 115te Lupe, te Muci, et genuinum fregit in illis.
  • Link 116omne uafer uitium ridenti Flaccus amico
  • Link 117tangit et admissus circum praecordia ludit,
  • Link 118callidus excusso populum suspendere naso.
  • Critical Apparatus Link 119me muttire nefas? nec clam? nec cum scrobe? nusquam?
  • Link 120hic tamen infodiam. uidi, uidi ipse, libelle:
  • Critical Apparatus121auriculas asini quis non habet? hoc ego opertum,
  • Link 122hoc ridere meum, tam nil, nulla tibi uendo
  • Link 123Iliade. audaci quicumque adflate Cratino
  • Link 124iratum Eupolidem praegrandi cum sene palles,
  • Link 125aspice et haec, si forte aliquid decoctius audis.
  • Link 126inde uaporata lector mihi ferueat aure,
  • Link 127non hic qui in crepidas Graiorum ludere gestit
  • Link 128sordidus et lusco qui possit dicere 'lusce,'
  • Critical Apparatus Link 129sese aliquem credens Italo quod honore supinus
  • Link 130fregerit heminas Arreti aedilis iniquas,
  • Link 131nec qui abaco numeros et secto in puluere metas
  • Link 132scit risisse uafer, multum gaudere paratus
  • Link 133si cynico barbam petulans nonaria uellat.
  • Link 134his mane edictum, post prandia Callirhoen do.

Notes Settings

Notes

Critical Apparatus
6 ue CGLNS et ut uid. P: que α‎XMRW
Critical Apparatus
8 romae Leid. Voss. 13, Bern. 398: roma est α‎: romae est PXΦ‎S ha Leid. Voss. 13: ac Pα‎Φ‎: om. XW. cf. iii. 16, Iuu. xiv. 45
Critical Apparatus
9 tum α‎XMR: tunc PΦ‎S 11–12 dist. Hermann scholiastam secutus, qui ordinem esse tunc tunc cachinno adnotauit
Critical Apparatus
14 quod PΦ‎S: quo α‎XM
Critical Apparatus
17 leges Σ‎(LU): legens Pα‎XΦ‎Σ‎(M). cf. Iuu. vii. 177
Critical Apparatus
19 tunc PG2M2: hic α‎XΦ‎S nec Pα‎XCMNR: neque GLWS(LU)
Critical Apparatus
23 articulis Madvig, Aduers. crit. ii. 128: auriculis Pα‎XΦ‎SΣ‎
Critical Apparatus
24 quo PGLMRS(M): quod α‎XNS(LU): quid CW
Critical Apparatus
30 pendes PGR: pendas α‎XΦ‎
Critical Apparatus
32 circum PCGLWS(LU): circa α‎XMNR Sang. S(M) Hieron. Epist. liv. 5
Critical Apparatus
44 feci PΦ‎S: fas est α‎XMR
Critical Apparatus
46 47 hoc ordine PCLNWSΣ‎: 46 om. sed add. in marg. inf. G: 47 46 α‎XMR
Critical Apparatus
46 haec α‎XΦ‎S(L)Σ‎(LU): hoc PGNS(MU)Σ‎(M)
Critical Apparatus
53–104 exhibet Bob.
Critical Apparatus
57 propenso PXΦ‎ Bob.: protenso α‎: protento Prisc. G.L.K. ii. 251. cf. Hieron. Adu. Iouin. ii. 21, In Hierem. iii. 15. 3
Critical Apparatus
58 pinsit] 'apud Persium ambiguum a tergo ciconia pisat an pisit legendum sit' Diomed. G.L.K. i. 373
Critical Apparatus
59 imitari PGL Bob. S: imitata est α‎XΦ‎
Critical Apparatus
61 fas α‎XΦ‎ Bob. S(M)Σ‎: ius PGWS(LU)
Critical Apparatus
69 docemus PGL Bob. Sang. S(M): uidemus α‎XΦ‎ S(LU)Σ‎
Critical Apparatus
74 cum PGMNWSΣ‎: quem α‎XCLR Bob. fortasse subest quom. cf. Iuu. iii. 37 dictatorem Pα‎XGMR Bob. Σ‎(L): dictaturam CLNWS
Critical Apparatus
81 istud XΦ‎S: istut P: istuc α‎MR Bob.
Critical Apparatus
86 doctus Scaliger
Critical Apparatus
87 laudatur CNRW Σ‎: laudatus GL Bob.: laudatu P: laudatis α‎XM hoc hoc bellum P Bob.: hoc bellum α‎XGLMS(LU): hoc bellum hoc CN: hoc bellum est RWS(M). cf. 111, ii. 19
Critical Apparatus
92–97 aduersario, 98–106 Persio tribuerunt Marcilius et Heinrich
Critical Apparatus
96–ii. 48 deficit G
Critical Apparatus
97 uegrandi Porph. in Hor. Serm. i. 2. 129, Seru in Aen. xi. 553: praegrandi Pα‎XΦ‎S
Critical Apparatus
107 uero α‎XΦ‎S(LU)Σ‎: uerbo PR. cf. Iuu. i. 161
Critical Apparatus
111 omnes omnes LN et ut uid. W: omnes Pα‎XMS: omnes etenim CR. cf. 87 post bene dist. Buecheler
Critical Apparatus
119 me α‎XMR: me*P: men Φ‎S
Critical Apparatus
121 quis non] Persium prius scripsisse Mida rex et Σ‎ et uita testantur
Critical Apparatus
129 sese α‎XΦ‎S: seque P
Link Settings

Extras

logo-footer Copyright © 2018. All rights reserved.