Roger P. H. Green (ed.), Oxford Classical Texts: Decimi Magni Ausonii: Opera

Contents
Find Location in text

Main Text

Critical Apparatus11. Ausonius Tetradio

  • Critical Apparatus1    O qui venustos uberi facundia
  • 2      sales opimas, Tetradi,
  • Critical Apparatus3    cavesque ne sit tristis et dulci carens
  • 4      amara concinnatio,
  • 5    qui felle carmen atque melle temperans
  • 6      torpere Musas non sinis
  • 7    pariterque fucas quaeque gustu ignava sunt
  • 8      et quae sapore tristia,
  • 9    rudes Camenas qui Suessae praevenis
  • 10      aevoque cedis, non stilo,
  • pg 23111    cur me propinquum Santonorum moenibus
  • 12      declinas, ut Lucas boves
  • 13    olim resumpto praeferoces proelio
  • 14      fugit iuventus Romula?
  • Critical Apparatus15    non ⟨ut⟩ tigris te, non leonis impetu,
  • 16      amore sed caro expeto.
  • 17    videre alumni gestio vultus mei
  • 18      et indole optata frui.
  • 19    invitus olim devoravi absentiae
  • 20      necessitatem pristinae,
  • Critical Apparatus21    quondam docendi munere astrictum gravi
  • Critical Apparatus22      Iculisma cum te absconderet,
  • Critical Apparatus23    et invidebam devio ac solo loco
  • 24      opus Camenarum tegi.
  • Critical Apparatus25    at nunc, frequentes atque claros nec procul
  • 26      cum floreas inter viros
  • 27    tibique nostras ventus auras deferat
  • 28      auresque sermo verberet,
  • 29    cur me supino pectoris fastu tumens
  • 30      spernis poetam consulem,
  • 31    tuique amantem teque mirantem ac tua
  • 32      desiderantem carmina
  • 33    oblitus alto neglegis fastidio,
  • 34      plectendus exemplo tuo
  • 35    ni stabilis aevo pectoris nostri fides
  • 36      quamquam recusantes amet?
  • Critical Apparatus37    vale. valere si voles me, pervola
  • 38      cum scrinio et musis tuis.

Notes Settings

Notes

Critical Apparatus
11 Z (= CKMT)
Critical Apparatus
1 vetustos L. Mueller
Critical Apparatus
3 ne sit C: nescit KMT
Critical Apparatus
15 ut tigris ed. pr.: tigris codd.: tigridis Valent. Bibl. Univ. 834, Vat. Barber. Lat. 150
Critical Apparatus
21 astrictum Scal.: adstrictu MT: adstrictus CK
Critical Apparatus
22 Iculisma cum Scal.: iculis nacum CT: eculisna cum (tum K) KM
Critical Apparatus
23 et] sed vel nec Kenney
Critical Apparatus
25 nunc Avant.: non codd.
Critical Apparatus
37–8 me pervola cum scrinto (scrineo C) CM: ad me pervola (par- K) cum rescripto (scripto K) K, (re- in ras.?) T
logo-footer Copyright © 2018. All rights reserved.
Access is brought to you by Log out