Roger P. H. Green (ed.), Oxford Classical Texts: Decimi Magni Ausonii: Opera

Contents
Find Location in text

Main Text

pg 240Critical Apparatus15. Ausonius Theoni

  • 1  Ausonius 'salve' caro mihi dico Theoni,
  • Critical Apparatus2    versibus expediens quod volo quodque queror.
  • 3  tertia fissipedes renovavit Luna iuvencas,
  • 4    ut fugitas nostram, dulcis amice, domum.
  • 5  nonaginta dies sine te, carissime, traxi;
  • 6    huc adde aestivos: hoc mihi paene duplum est.
  • Critical Apparatus7  vis novies denos dicam deciesque novenos
  • 8    isse dies? anni portio quarta abiit.
  • 9  sexaginta horas super et duo milia centum
  • Critical Apparatus10    te sine consumpsi, quo sine et hora gravis.
  • Critical Apparatus11  milia bis nongenta iubet dimensio legum
  • 12    annumerata reos per tot obire dies:
  • 13  iam potui Romam pedes ire pedesque reverti
  • 14    ex quo te dirimunt milia pauca mihi.
  • Critical Apparatus15  scirpea Dumnotoni tanti est habitatio vati?
  • 16    Pauliacos tanti non mihi villa foret.
  • Critical Apparatus17  an quia per tabulam dicto pangente notatam
  • 18    debita summa mihi est, ne repetamus, abes?
  • 19  bis septem rutilos, regale nomisma, Philippos,
  • Critical Apparatus20    ne tanti fuerint, perdere malo, Theon,
  • 21  implicitum quam te nostris interne medullis
  • 22    defore tam longi temporis in spatio.
  • Critical Apparatus23  ergo aut praedictos iam nunc rescribe Darios
  • 24    et redime, ut mora sit libera desidiae,
  • Critical Apparatus25  aut alios a me totidem dabo, dummodo cari
  • 26    conspicer ora viri, pauperis usque licet.
  • pg 24127  puppe citus propera sinuosaque lintea veli
  • 28    pande; Medullini te feret aura noti
  • 29  expositum subter paradas lectoque iacentem,
  • 30    corporis ut tanti non moveatur onus.
  • 31  unus Dumnotoni te litore perferet aestus
  • 32    Condatem ad portum, si modo deproperes,
  • Critical Apparatus33  inque vicem veli, quotiens tua flamina cessant,
  • 34    remipedem iubeas protinus ire ratem.
  • 35  invenies praesto subiuncta petorrita mulis;
  • 36    villa Lucani- mox potieris -aco.
  • Critical Apparatus37  rescisso disces componere nomine versum;
  • Critical Apparatus38    Lucili vatis sic imitator eris.

Notes Settings

Notes

Critical Apparatus
2 expediens Heins.: experiens V
Critical Apparatus
quodque Kenney: quodve codd.
Critical Apparatus
7 vis Vin.: bis V deciesve Kenney
Critical Apparatus
10 una Reeve
Critical Apparatus
11 nongenta Pith.: nonaginta V
Critical Apparatus
dimensio Sch.: demensio V
Critical Apparatus
15 Dumnotoni Jullian: Domnotoni Scal.: domnotonis V
Critical Apparatus
17 tabulam dicto pangente notatam Peip.: tabula medica pugna notatam V: tabulam digito pugnante notatam Toll.: tabulam digito pangente notatam Sch.: tabulam qua medica pugna notata est La V. de Mirmont
Critical Apparatus
20 ne Pith.: nec V
Critical Apparatus
23 Darios Pith.: tarios V
Critical Apparatus
25 alios Pith.: abos V
Critical Apparatus
33 veli Heins.: venti V
Critical Apparatus
37 disces Heins.: disce V
Critical Apparatus
38 Lucili Toll.: Lucilii V
logo-footer Copyright © 2018. All rights reserved.
Access is brought to you by Log out