Peter Davidson (ed.), The Poems and Translations of Sir Richard Fanshawe, Vol. 2

Contents
Find Location in text

Main Text

pg 352LUDOVICICAMOENSIIPoëtarum Hispanicorum Facile PrincipisLUSIADUMLIBER. IV.

Argumentum.

VASCO DE Gama, ubi (quod libro superiori memoratum) in Cymba sua cum Rege Melindensi consedisset, sermonibus pergit porro, ut morem petenti gereret, Lusitanorum res paulo altius repetere. Dein, post quam depictum dederit Poëta, qui tumultas inde statim a Regis Ferdinandi obitu coorirentur, et, grassante in dies furore, Regni, de successore laborantis, status, quo turbine concuteretur; ad enarrationem praelij Aljubarrotani se accingit. Demum, ob oculos ponit expeditionem Indicam; utique quo strepitu et apparatu, sub Imperio Iohannis ejus nominis secundi, instructa prodijt Classis ad aperiundam penetrandamque Indiam: caeterum isti negocio ultimam manum imposuit Rex emmanuel, siquidem eandem navigationem denuo felicibus auspicijs ornarat. His addit, quemadmodum predictam Classem deportu moliebantur, ac demum ab Arce Belen in altum solvebant. Coronidis loco, prodit in scenam venerabili canitie senex (Genius Portugalliae) dicterijs armatus, qui vehementius invehitur in quoscunque ejusmodi moliminum capessendorum autores, non secus atque in Ambitionis et Avaritiae totidem mancipia, luxuriae alimenta posteris quaerentes, Patria interim Primitiva Bellis, Colonijs, naufragijs, et omne genus depopulationibus, praecipue autem e longinquo vitijs, labente sensim in deterius.

LUSIADUMLib. 4.

  • 1Post Tumidos fluctus, tempestatemque sonoram,
  • 2Nocturnas tenebras, horrendaque Sibila Venti;
  • 3Denique spem portus, conclamataeque salutis,
  • 4Porrigit afflictae ridens Aurora Carinae;
  • 5Cynthius humentes exterminat aures et umbras,
  • 6Corde fugans omnem, pariter cum nocte, timorem:
  • pg 3537Sic Lusitanum, sic lamentabile regnum,
  • 8Fernando regnante, jacet; moriente, resurgit.
  • 9  Nam, si dira sitis Nostros invasit, ut esset
  • 10Qui (Patriae vindex) in corum turpia Calvas
  • 11Facta retorqueret, quibus Indulgentia mollis
  • 12Fernandi, totas vitiorum immisit habenas;
  • 13Mox sua vota tenent, suffecto in sceptra Iohanne
  • 14Semper honorato; qui Regni erat unicus Haeres,
  • 15Nempe Nothus; sed vera Petri, similisque, propago.
  • 16  Hoc etiam placuisse Deo, divina potestas
  • 17Per signum constare facit (mirabile dictu!)
  • 18Cum, fans ante diem tenera virguncula lingua,
  • 19Nomen Iöannen Eborae formavit in urbe:
  • 20Et (caelestis, ibi, secreti conscia) dixit,
  • 21Attollens cunis corpus, vocemque, manumque;
  • 22Lusiacum diadema novo pro Rege Iohanne.
  • 23  Tunc, irritatis odia immortalia Regnis
  • 24Iugiter exercet facile ad crudelia vulgus.
  • 25Crimina criminibus purgans, occidit Amicos
  • 26Reginae, et Comitis; quo cum Regina pudendos,
  • 27Post quam jam vidua est, magis exercebat amores.
  • 28  Ille autem, meritas tandem dans sanguine paenas,
  • 29Mactatur gelido, Dominae sub lumina, Ferro;
  • 30Mille modis mortis magna Comitante Caterva,
  • 31Scilicet ignis edax per summa cacumina currit.
  • 32Alter, ut Astyanax, turri jactatur ab alta,
  • 33Nec pia vita virum, nec eum pia vitta juvabas;
  • 34Plebi aliter visum est: Aliam, neque vitta, nec Ara,
  • 35Nec sexus, juvit: Nudus per compita tractus
  • 36Alter, et eliso conspergens saxa cerebro.
  • 37  Languida sanguinei capiant oblivia Sullae
  • 38Saevitias, quae Roma tulit, Marijque ferocis,
  • 39Cum fugere, pares, et praevaluere, vicissim.
  • 40Tunc, desiderium non dissimulata profundum
  • 41Avulsi Comitis, Regem irritavit Iberum
  • pg 35442Contra Lusiacos, dicens Leonora, quod esset
  • 43Lusorum diadema suum, ratione maritae.
  • 44  Uxor erat Beatrix, Leonorae Filia; jure
  • 45Cujus, Ulyssëum poscebat Iberia Regnum:
  • 46Filia Fernandi, vulgari more loquendo.
  • 47Et non Fernandi, vulgi si more loquamur.
  • 48Vocibus auscultans credebat Iberia matris:
  • 49Haeredem Regni Lusis obtrudere falsum:
  • 50Ergo suos in bella vocat, varia arma tenentes,
  • 51Gentibus inter se varios, variosque loquela.
  • 52  Venerunt quotcunque Brigi (siquis fuit unquam)
  • 53Palantes populi duxerunt nomine nomen.
  • 54Venit ab avulsa Mauris novus Incola Terra
  • 55Fernando regnante, vagos abigente Rodrico.
  • 56Arma gerit, non Arma timet, qui saxea montis,
  • 57In Legione satus, duro proscindit Aratro;
  • 58Terminus imperij Mauro, reparamen Ibero.
  • 59  Vandalicos (et nunc prisca virtute tamentes)
  • 60Hispalis adjunxit, Tellus cui Baetica paret;
  • 61Quamque lavat Fluvius cui debet Baetica nomen.
  • 62Seque parat, quondam Tyrijs habitata Colonis
  • 63Insula; qui Herculeas signis pinxere columnas.
  • 64  Culta Toletano venerunt agmina Regno,
  • 65Nobili, et antiquo; cui Cuenca oriundus, opimam
  • 66Metropolim cupidis Tagus ipse peninsulat ulnis.
  • 67Nec vos (pingue Genus!) Timor arma capessere turpes,
  • 68Galliaci, prohibet; queis, bella feratis in Illos
  • 69Quorum jam verso tolerastis verbera dorso.
  • 70  Bella movet pariter, nigrarum ab sede sororum,
  • 71Cantaber; incultas morum, rudiorque loquelae:
  • 72Nescius interea, facere impermissa, pative.
  • 73Astur, et innatum generosa Lipusca metallum
  • 74Induit; ac Domino Ferraria militat omnis.
  • 75  Fortis Iöannes, cui, pectore seta virili,
  • 76Qualis Idumëo fatalis Crinis Athletae,
  • pg 35577Suffecit robur; paucos licet esse suoram
  • 78Cernit, et hos paucos, audet componere multis;
  • 79Consiliumque vocat: Non, quod dubitaret, agendum
  • 80Quid foret, at stadiorum ergo cujusque probandi;
  • 81Diversis bene novit enim diversa piacere.
  • 82  Sunt, quibus in Bello Belli quoque causa gerendi
  • 83In dubio est iterum; quibus, aversata repugnant
  • 84Facta voluntati (siquidem foret ulla voluntas)
  • 85In quibus, antiquum Robur, genuinaque Virtus,
  • 86In nova mutati Domini dictamina vergunt:
  • 87Plus, fractis, operante meta; quam, sanguine mundo,
  • 88Lusitana Fides, et magna exempla Parentum.
  • 89Hi Regem, Patriamque negant; ipsumque negarent
  • 90(Cum Petro) superinde Deum, suadente Timore.
  • 91  Absit, ut Alvarus foret unquam Nunnius Horum:
  • 92Fortis hic, et constans (cum nil luculentius esset,
  • 93Quam, quod in ipsius foret idem Fratribus error)
  • 94Reprobat errorem quamvis in Fratribus esset;
  • 95Aspectansque Duces haerere in limine (miles,
  • 96Quam Rhetor, melior; Rabieque haud Arte, disertus;
  • 97Et capulum reprimente manu) sic deinde profatur:
  • 98Telluri, pontoque minax, et denique mundo.
  • Critical Apparatus99  Ergo, celebrata Lusi de gente (sodales)
  • 100Qui Martem detrectet, erit, Patriumque, suumque?
  • 101Ergo, vel Haec, quae semper erat prior omnibus, Armis,
  • 102Quaeque peregrinas toties invaserit, ullum
  • 103Cui defensa dolet, Tellus, generarit Alumnum?
  • 104Quem neque prisca Fides, pietas, amor ipsaque virtus
  • 105Lusitana, tenet? qui dulci, degener, unquam
  • 106Desuerit Patriae Causa quacunque, tuendae?
  • 107  Ergo, triumphati, vestris maioribus, Hujus
  • 108Bellacis Populi; nulla est Imitatio Cives?
  • 109Quando, sub Henriaci conducebantur Alonsi
  • 110Caelitus acceptis insignibus? atque fugarunt,
  • pg 356111Cum turmis, inimica suis; spoliaque inter opima,
  • 112Victori proceres venere in vincula septem?
  • 113  Deinde, quibus, Iacobus ovans, et dignus ovante
  • 114Natas Iäcobo, semper sublimis, eundem
  • 115Sub pedibus pressit, qui vos nunc supprimit, Hostem?
  • 116Non, et Avis vestris, Abavisque ferocibus? ergo
  • 117Si vos Fernandi vitium, aut Ignavia, nuper
  • 118Reddidit enerves, et magnis rebus ineptos;
  • 119Antiquas renovate, novo sub Principe, vires:
  • 120Regis ad exemplum totus componitur orbis.
  • 121  Iam vobis Rex talis adest (siquidem aemula virtus
  • 122Illius aequa foret, quem vos in sceptra vocastis)
  • 123Sub juga transmissuri estis quoscunque velitis,
  • 124Ne dicam miseros, quos jam vicistis, Iberos.
  • 125Vos, si nulla movet tantorum gloria, Lusos;
  • 126Nec propriam, curatis, Avum superaddere famae,
  • 127Si pugnare vetat vanus timor, haud pudor urget:
  • 128At spectatores (manibus post terga ligatis)
  • 129State loco, dum solus ego juga iniqua repello:
  • 130  Solus ego cum plebe mea, cumque hoc (simul ensem
  • 131Dimidium eripuit) defendam, fidus, ab omni
  • 132Externo Raptore, fero, duroque, Coronam
  • 133Virgineam—per ego, hunc Regem Patriamque labantem,
  • 134Desertamque Fidem vobis; Non hic mihi solus,
  • 135Sed, Regis quicunque mei, superabitur Hostis.
  • 136  Qualis ubi, Canusi, Refugae, Romana Iuventus,
  • 137Relliquiae Cannarum omnes, jam dedere sese
  • 138Fortunae Hannibalis, parat, et Carthaginis altae;
  • 139Protenus, arrepta iuvenis Cornelius ansa,
  • 140Nolentes iurare facit, super ense, latina
  • 141Arma secuturos, dum stamina Parca retexat;
  • Critical Apparatus142Vitave Romanis exhalaretur in Armis:
  • 143  Talis, ad arma viros acuit, cogitque, Pereyrus.
  • 144Quos simul ac valide pupugere novissima verba,
  • pg 357145Ilicet eijciunt alta de mente timores
  • 146Queis glaciata fuit. Simili de cuspide nata
  • 147Neptuni subeunt equites Animalia, et Hastas
  • 148Circum colla rotant similes, ac pila fatigant.
  • 149Cursitat omnis agris; plenoque refulminat ore;
  • 150Vivat Rex: quo stante nitet Grex; Libera lex est.
  • 151  E Populo, Patriae conservatura salutem
  • 152Bella probant, alij; Tergunt recoquuntque caminis
  • 153Arma semesa, Alij, Longae rubigine Pacis;
  • 154Intexunt lana Galeas; Thoracas, ab arcu
  • 155Missilibus, tentant; Aptat sibi quisque quod optat.
  • 156Est, et Amatorum varios vestita colores,
  • 157Turma; figuratas retegens per verbula flammas.
  • 158  Hac (quota cunque fuit) nitida comitante Caterva,
  • 159Fortis Iöannes ab amaena prodit Abrante;
  • 160Fonte Tagi gelido saturata semper Abrante.
  • 161Agmina prima regit, qui ducere posset et Illa
  • 162Innumerabilibus quae consistentia Persis
  • 163Hellespontiacum Xerxes transvexit Abyssum:
  • 164  Nunnius Alvarus dico, crudele flagellum
  • 165(Ut, Gallique, Italique olim, ferus Hunnus) Iberi
  • 166Non humilis. Dextram, Flos Ordinis alter equestris,
  • 167Vasconcelus habet Rodericus Memmius, Idem
  • 168Pugnandique sciens, Lusitanosque regendi.
  • 169  Proxime ab his Vasco, Cornu tibi cura sinistri
  • 170Antoni Almada est; Anglo quem sanguine cretum
  • 171Anglicus Henricus Comitem post fecit Abranchis.
  • Critical Apparatus172Ultima primus habet (non abscondendus Alarum
  • 173Arcibus, et Clypei dominus Quintaplicis, unus
  • 174Omnibus acurrens melior Mavorte) Iohannes.
  • 175  Spemque metumque inter, stabant per maenia matres
  • 176Nuptaeque innuptaeque nurus, avidaeque sorores;
  • 177Iejunos iterare dies, longamque pedestres
  • pg 358Critical Apparatus178Ire viam, promittentes; et multa rogantes.
  • 179Bellica jam prope sunt inimicis Agmina Turmis,
  • 180Illico ab his magno ad Caelum Clamore recepta:
  • 181Alea sanguinei dubitatur utrinque Gradivi.
  • 182  Alterutrinque Tubae flant horrida jussa per auras;
  • 183Tympana grande sonant, et Tibia sibilat inter;
  • 184Signiferi Vexilla, levi trepidantia vento,
  • 185Circumquaque rotant; varioque intexta colore.
  • 186Tempus erat, cum sicca Ceres indulget aristas
  • 187Pinguibus Agricolis, Sol augustalis in almam
  • 188Transijt Astraeam, mera dulcia condit Iacchus.
  • 189  Dirum, horrendum, immane dedit Tuba Iberica signum.
  • 190Audijt Artaber Mons, audivere fluenta
  • 191Subter humum labentis Anae, seseque tegentis;
  • 192Transque Tagum quae terra sita est et Durius amnis;
  • 193Auscultaturis Tagus ibat mollius undis:
  • 194Terribilisque soni tremefactae verbere genua,
  • 195Dulcia pectoribus strinxerunt Pignora Matres.
  • 196  Iam, quot ibi pallere Genae? quas liquit amicus
  • 197Sanguis, ut emoto posset succurrere Cordi?
  • 198Principijs tremit et Virtus: Majorque periclo
  • 199Est Timor ingenti; vel quod timor esse videtur.
  • 200Major utroque furor, laudumque immensa Cupido,
  • 201Immemores facit esse sui, facit esse suorum;
  • 202Nec dulcis, vita est; nec amarum, perdere membra.
  • 203  Vertitur incerti revolubilis Alea Belli;
  • Critical Apparatus204Nectitur imparibus pariter his aspera turmis:
  • 205Hos formido jugi, Regni spes excitat illos.
  • 206Primus ibi ante omnes committit bella Pereyrus,
  • 207In quo Lusiadum virtus includitur uno:
  • 208Diruit, aedificat, viventia, mortua, Ferro
  • 209Corpora: et optatos serit incuranda per Agros.
  • 210  Sibilat umbratum volitans per inane sagitta,
  • 211Harpa volai, varijsque figuris missile ferrum.
  • pg 359212Sub pedibus spumantis equi brevis exilit ignis,
  • 213Terra tremit, vallesque sonant: Hastilia strident,
  • 214Labentamque equitum locus undique fulminat Armis.
  • 215Increbuere Hostes super agmina pauca Pereyri,
  • 216Hostibus in paucos contraxit multa Pereyrus.
  • 217  En etiam Fratres, crudele, feruntur in illum,
  • 218Et faedum visu! sed non stupet ille: "Rebelli"
  • 219In Regem, Patriamque; pium est, uccidere fratrem."
  • 220Huius apostatici generis primo agmine multos
  • 221Praetexunt Fratres consulto, et utrinque propinquos,
  • 222Qualiter Emathijs socer impius, et gener, Arvis.
  • 223  Sertori, mediusque Coriolane scelesti
  • 224Atque pij; Catilina ferox; alijque profani;
  • 225Quos, contra Patriam justos vindicta ciebat,
  • 226Attamen ingratos: Cum vos sublime flagellum
  • Critical Apparatus227Territet eumenidum super impia terga; fuisse
  • Critical Apparatus228Dicite, Lusiadumque aliquos aliquando Rebelles.
  • 229  Agmina jam nostris rumpit primaria Lusis
  • 230Hostis, ut Herculeo crescens sub vulnere monstrum:
  • 231Nunnius est illic, qualis Leo montibus altas
  • 232Ceutiacis, quem mille equites indagine cingunt
  • 233Qui Tetuanos vexant insultibus Agros;
  • 234Illi instant Hastis, turbatus subsidet ille
  • 235Non nihil, haud timidus; nec enim Formido, sed Ira est;
  • 236  Aspicit obliquis inimica examina torvum
  • 237Luminibus; dare terga Furor vetat, atque ferina
  • 238Nobilitas; quin se ultro omnes jacit ipse per hastas:
  • 239Talis et hic eques est, externo sanguine Lusae
  • 240Tinctor humi. Nonnulli illic retro ire suorum.
  • 241Quondam etiam Fortes virtus reditura relinquit,
  • 242Innumerabilibus satagens se opponere Telis.
  • 243  Sensit Iöannes urgere haud aequa Pereyrum;
  • 244Totus enim toto, turma quoque totus in omni,
  • pg 360245Omnibus accurrit, videt omnia; Fator, et Actor,
  • 246Dux, Anima, et virtus, interfuit omnibus unus.
  • Critical Apparatus247Qualis (et haec nutrix) magis iracunda Leaena,
  • 248Pabula quae quaerit, Catulis secura relictis;
  • 249Interea pastor, nido furatus, et ipsos
  • 250Massylus rapere, et vagitum agnoscere Mater:
  • 251  Illa amens currit, frendet, fremit; intonat illa,
  • Critical Apparatus252Et septemgemini tremescunt murmure montes:
  • 253Talis Iöannes, selecta parte suorum,
  • 254Accurrit primae, dans voces, impiger Alae;
  • 255O socij! o fortes! o non aequabilis armis,
  • 256Et generosa, manus! vestras defendite Terras:
  • 257Spes libertatis vestra consistit in Hasta.
  • 258  In me oculos, in me, Regem convertite vestrum,
  • 259Et comitem: per tela ruo contraria primus:
  • 260Vincite, ut agnoscam Lusos. Haec edidit Heros;
  • 261Libratamque quater, totis jam viribus hastam
  • 262Iecit: et, hoc uno pereunt jaculamine, multi.
  • 263  Ecce suos, etenim, generoso Corda pudore
  • 264Accensos zeloque novo! cui major ab armis
  • 265Gloria; quis, Martis plus ausit ponere ludo:
  • 266Hoc opus: excussoque chalybs perfunditur igne.
  • 267Loricas primo, mox et Thoracas ahenos,
  • 268Perrumpunt; et, sic, dant accipiuntque vicissim
  • 269Vulnera, et occisum dulce est occumbere in hostem.
  • 270  Mittitur ad stygiam nostris Farrago paludem,
  • 271Terrenum quibus intrat ibi mors ferrea murum.
  • 272Sant-Iäcobanae moritur Praefectus ibidem
  • 273Militiae, pugnans furialiter: Alter ibidem;
  • 274Qui, Calatrauëae praeses, sibi struxerat amplum
  • 275Corporibus tumulum, nec inulta morte, peribat:
  • 276Occumbunt etiam damnantes Fata Pereyri,
  • 277Non crimen: fidei et laesae dant, sanguine, poenas.
  • pg 361278  Insuper et vulgi vilis, sine nomine multi,
  • 279Multaque Nobilitas. Adeunt Acheronta profundum;
  • 280Qua tria, corporibus Canis insatiabilis, ora
  • 281Pandit, et aeterno mandit mortalia morsu.
  • 282Utque inimicorum furibunda superbia, prorsus
  • 283Debellata foret; tandem sublime cadebat,
  • 284Lusiacique pedi, signum prostratur Iberum.
  • 285  Hic vero recrebescit atrox utrinque duellum
  • 286Ictibus, Occidione nova, clamoribus altis.
  • 287Floribus arrisit quae multicoloribus, Herba,
  • 288Unius, a caesis, horret jam veste coloris.
  • 289Iam, dat terga ferox, ne vitam reddat, Iberus:
  • 290Iam, lassus furor est: jam, desunt ictibus Hostes:
  • 291Iam, se Rex victum videt, et spem ponit, Iberus.
  • 292  Victori linquit campum, non linquere vitam
  • 293Victori sat habens; qui non periere, sequuntur:
  • 294Haud suffecturis pedibus Timor addidit alas.
  • 295Mortis Amicorum manet alto corde repostas,
  • 296Decoctaeque rei, dolor, in dispendia belli.
  • 297Dedecus, et labes, damnumque recurrit; et illud
  • 298Triste, quod ipsorum spolijs Alienus ovaret.
  • 299  Quidam execrari, qui primus in Orbe fuisset
  • 300Inuentor Belli, dirisque vovere cruentis;
  • 301Alteri Avaritiam damnant, Alienaque quotquot
  • 302Captantes, caecum et miserabile vulgus ad arma
  • 303Instigant, animabus item latura periclum:
  • 304Disipit interea vidua uxor, et orphana Mater.
  • 305  Victor Iöannes, ternis, de more, diebus
  • 306In Campo remanebat, ovans: post, munera templis
  • 307Multa ferens, et Templa petens longinqua, pedester;
  • 308Olli amplas grates, perquem superarat, agebat.
  • 309Nunnius interea, qui Fama affectat Olympum,
  • 310Nec Famae putat esse viam, nisi magna per Arma:
  • 311Securus Patriae, Trans-Arva-Tagana petebat.
  • 312  Ilicet audacem tantum Fortuna juvabat,
  • 313Ut responderent ingentibus omnia votis;
  • pg 362314Vandalicorum et enim Tellus, contermina nostrae,
  • 315Vincentem, spolijs, in limine, ditat opimis.
  • 316Iam quoque, Lusiadum, prosternit Baetica signa
  • 317Hispalis, ante pedes; atque omnis Baetica Tellus
  • 318Irrefragabilibus Lusorum pervia Turmis.
  • 319  His, alijsque, diu cedebat Iberia retro
  • 320Casibus adversis: Tunc, Pacis amabile munus
  • 321Dat Victor, Victis; cum, par Regale sororum
  • 322Nupserat, Anglarum, Commissis Regibus: Ambae
  • 323Oribus, et virtute, pares; Lancastrides, Ambae.
  • 324  [Quondam Hymen erit alter, et altera Regia Virgo
  • 325Quae, vice tunc versa, Diademate laeta Britanno
  • Critical Apparatus326Lusa nurus fulgebit; erint etiam altera Bella
  • 327Hesperidum: Haec eadem semper Fortuna Sequetur;
  • 328Haec itidem Regi Rex Anglus amicus utrique
  • 329Inter Ulysseum componet et inter Iberum.]

Notes Settings

Notes

Editor’s Note
LUSIADUM LIBER IV … (pp. 352–62)
Fanshawe translates Book IV, stanzas 1–47, ll. 1–376. The six lines added after l. 376 in the hand of Lyonel Fanshawe, and possibly of his composition, translate thus:

One day there will be another marriage, another Royal virgin; who, with roles reversed, a happy daughter of Lusus, will shine in the British diadem; and there [will] also be another war of the Hesperians; this same Fortune will always follow in the same way. The English king will be friend to this same King, and will compact peace between Spain and Portugal.

This refers to the diplomatic initiatives on which Fanshawe was engaged in the last few months of his life, the negotiation of the peace between England and Spaine, and the articles for the adjustment between Spaine and Portugal' (Memoirs, pp. 178–81). This conditional treaty, which was, however, never ratified, was provisionally concluded by Fanshawe and the Duke of Medina de las Torres on 7/17 December 1665. Fanshawe travelled to Lisbon to attempt to persuade the Portuguese to accept its terms in January–March 1666. By the time of Fanshawe's return the Earl of Sandwich had already arrived in Spain to replace him as Ambassador. The letter given in Appendix II to this volume (p. 577) was written on the return journey from Lisbon to Madrid.
Critical Apparatus
99 de gente] degente B
Critical Apparatus
142 Vitave] vita ve B
Critical Apparatus
172 Alarum] Alaruum B
Critical Apparatus
178 promittentes] promitentes B
Critical Apparatus
204 his] lis B
Critical Apparatus
227 eumenidum] ermenidum B
Critical Apparatus
228 Lusiadumque] Lusiacumque B
Critical Apparatus
247 magis] magio B
Critical Apparatus
252 tremescunt] tremefiunt B
Critical Apparatus
326 erint] erunt B
logo-footer Copyright © 2018. All rights reserved.
Access is brought to you by Log out