Desiderius Erasmus Roterodamus

Opus Epistolarum Des. Erasmi Roterodami, Vol. 5: 1522–1524

Contents
Find Location in text

Main Text

14351457 From John Robbyns.

Leipzig MS.

EE. 26.

  • Mechlin.
  • 28 June 1524.

[An original letter, autograph throughout. The ms. year-date is confirmed by the invitation from Francis i: see Epp. 1375, 1403.]

1S. P., reueren⟨de⟩ pater, domine et preceptor obseruan⟨de⟩. 2Litteras paternitatis V. reuerende, Basilee die Iouis post pasca Editor’s NoteCritical Apparatus3ad me datas, per hunc familiarem tuum recepi. Noster Goclenius 4mansit in Collegio trilingui, licet vtilior conditio et pi⟨n⟩guior Editor’s Note5fortuna illi fuerit oblata, videlicet docere dominum Robertum, 6modernum Episcopum Cameracensem: et spero quod non leui 7ex causa illud relinquet. Magis affectat prodesse communitati 8quam priuate persone, quod inter alias eius virtutes non parum in 9eo commendabile est. Ego pro viribus cooperabor semper pro Editor’s Note10eiusdem retentione in eodem, et bona etiam intertentione. Domini Editor’s Note11executores testamenti defuncti fundatoris pie memorie sunt satis 12stricti et tenaces, non, vt debent, perpendentes qualis sit hic Critical Apparatus13Goclenius.

14Quod Gallorum Rex affectat instituere Lutetie simile collegium 15trilingue, et ad quod complendum eandem P. V. inuitat, non miror. 16Videt enim nunc manifeste quantum ornatus et vtilitatis per illud 17sue famose Academie accresceret. Floret enim nunc, pretextu 18Collegii triling⟨u⟩is, Vniuersitas Louanien⟨sis⟩, et de die in diem 19augmentatur: quod quanquam pluribus, et fere omnibus, summe 20placet, sunt tamen, licet pauci numero, quibus displicet quod ea Critical Apparatus21occasione contingit.

22Sunt in eadem Academia et quasi per omnem patriam magno 23desiderio exspectan⟨tes⟩ reditum eiusdem P. V. ad nos, mirantes 24quomodo tanto tempore eos reliquit: pro quorum consolatione pg 47725ac vestra quiete videtur amicis vestris et zelatoribus, vt quam-26primum Basileam relinquere et ad has suauissimas partes trans-27migrare debeatis, in otio litterario, quiete ac bona recreatione 28viuendo, eciam postponendo maiora oblata. Quod annuat vobis 29et nobis clemens et omnipotens Deus; qui eandem P. V. R. semper 30felicem, longeuam ac prosperantem conseruet, mihi sua beneplacita 31semper precipiendo.

32Mechlinie in vigilia apostolorum Petri et Pauli anno xxiiiio.

  • 33Eiusdem reuerende paternitatis V. seruitor et amicus
  • 34Io. Robbyns.

35Reuerendo patri, domino Erasmo Roterodamo, sacre theologie 36professori eximio, ⟨domi⟩no et preceptori suo colendissimo. Basilee.

Notes Settings

Notes

Critical Apparatus
1457. 3. Hoclenius MS.
Editor’s Note
1457. 3. familiarem tuum] Livinus Algoet: cf. Epp. 1430. 21n, 1458. 1.
Editor’s Note
5. Robertum] Croy: see Ep. 1287. 39n.
Editor’s Note
10. intertentione] entertainment; from the late Latin intertenere. The form intertenentia is found also.
Editor’s Note
11. executores] Ant. Sucquet (Ep. 1331. 15n); Nic. of Nispen, s. of Rosendaal, secretary to Robert Croy (l. 5n); and Barth. of Wessem, on the Meuse sw. of Roermond, canon of Mechlin. See Val. Andreas p. 276; Neve p. 382; and de Jongh pp. 204, 17*.
fundatoris] Jerome Busleiden; see Ep. 205.
Critical Apparatus
13. Huclenius MS.
Critical Apparatus
21. occasitione MS.
logo-footer Copyright © 2018. All rights reserved.
Access is brought to you by Log out