Livy [Titus Livius]

Find Location in text

Main Text

11

Critical Apparatus5   Perpetratis quae ad pacem deum pertinebant, de re publica 6belloque gerendo et quantum copiarum et ubi quaeque essent 7consules ad senatum rettulerunt. 2Duodeuiginti legionibus bellum 8geri placuit; binas consules sibi sumere, binis Galliam Siciliamque Critical Apparatus9ac Sardiniam obtineri; duabus Q. Fabium praetorem Apuliae, 10duabus uolonum Ti. Gracchum circa Luceriam praeesse; 3singulas 11C. Terentio proconsuli ad Picenum et M. Valerio ad classem circa Critical Apparatus12Brundisium relinqui, duas urbi praesidio esse. 4Hic ut numerus 13legionum expleretur, sex nouae legiones erant scribendae. Eas Critical Apparatus14primo quoque tempore consules scribere iussi et classem parare, 5Critical Apparatus15ut cum eis nauibus quae pro Calabriae litoribus in statione essent, 16centum quinquaginta longarum classis nauium eo anno expleretur. 6Critical Apparatus17Dilectu habito et centum nauibus nouis deductis, Q. Fabius Critical Apparatus18comitia censoribus creandis habuit; creati M. Atilius Regulus et P. Critical Apparatus19Furius Philus.

7Critical Apparatus20Cum increbresceret rumor bellum in Sicilia esse, T. Otacilius eo Critical Apparatus21cum classe proficisci iussus est. Cum deessent nautae, consules ex Critical Apparatus22senatus consulto <e>dixerunt ut qui L. Aemilio C. Flaminio 23censoribus milibus aeris quinquaginta ipse aut pater eius census pg 245 Critical Apparatus1fuisset usque ad centum milia aut cui postea tanta <res> esset 2facta, nautam unum cum sex mensum stipendio daret; 8qui supra Critical Apparatus3centum milia usque ad trecenta milia, tres nautas cum stipendio 4annuo; qui supra trecenta milia usque ad deciens aeris, quinque Critical Apparatus5nautas; qui supra deciens, septem; senatores octo nautas cum 6annuo stipendio darent. 9Ex hoc edicto dati nautae, armati Critical Apparatus7instructique ab dominis, cum triginta dierum coctis cibariis naues 8conscenderunt. Tum primum est factum ut classis Romana sociis 9naualibus priuata impensa paratis compleretur.

Notes Settings

Notes

Critical Apparatus
5 deum Pc: in deum P
Critical Apparatus
9 duabus Ap: duas P
Fabium Ap: Pabium P: Pabulum Pc
Critical Apparatus
12 relinqui . . . esse Gron.: relinqui dbas urbi presidium relinqui dbas urbi praesidio esse P: re duas urbi presidium relinqui duas esse Pc: sic, sed eduas, del. esse Rc: duas urbi praesidium relinquit esse C
numerus McCcEAp: numerum P
Critical Apparatus
14 parare Pc: pararem P
Critical Apparatus
15 statione Ap: stationes P
Critical Apparatus
17 dilectu McCcBΔ‎Nc (dilecto Λ‎): dilectum P
c. Pc: g. P Q(uintus) RMcCQcZAp: -que P(Rc)
Critical Apparatus
18 comitia Pc: comitiam P
Critical Apparatus
19 Furius Ald.: Turius P
Critical Apparatus
20 T. Ap: Ti. P
otacilius Pc: Potatilius P
Critical Apparatus
21 deessent McΓ‎: deesset P
Critical Apparatus
22 <e> dixerunt ed. Rom.: dixerunt P
Critical Apparatus
1 tanta <res> Weiss.: tanta P: <res> tanta Mog.
Critical Apparatus
3 milia Pc: milia mc. P
Critical Apparatus
3–4 ccc . . . ccc P: ccc . . . ccc MΛ‎, fort. recte
Critical Apparatus
5 septem ed. Rom.: septiens P
Critical Apparatus
7 dominis RcMc: dominus P
dierum DEcAp: milia dierum P
coctis Ap: cottis P: copiis Pc
logo-footer Copyright © 2019. All rights reserved.
Access is brought to you by Log out