Livy [Titus Livius]

Find Location in text

Main Text

13

Critical Apparatus5   Ad Hannibalem, cum ad lacum Auerni esset, quinque nobiles Critical Apparatus6iuuenes ab Tarento uenerunt, partim ad Trasumennum lacum, 7partim ad Cannas capti dimissique domos cum eadem comitate 8qua usus aduersus omnes Romanorum socios Poenus fuerat. 2Ei Critical Apparatus9memores beneficiorum eius perpulisse magnam partem se 10iuuentutis Tarentinae referunt ut Hannibalis amicitiam ac 11societatem quam populi Romani mallent, legatosque ab suis missos 12rogare Hannibalem ut exercitum propius Tarentum admoueat: 313si signa eius si castra conspecta a Tarento sint, haud ullam Critical Apparatus14intercessuram moram quin <…> urbs; in potestate iuniorum 15plebem, in manu plebis rem Tarentinam esse. 4Hannibal Critical Apparatus16conlaudatos eos oneratosque ingentibus promissis domum ad 17coepta maturanda redire iubet; se in tempore adfuturum esse. Hac 18cum spe dimissi Tarentini. 5Ipsum ingens cupido incesserat Tarenti 19potiundi. Vrbem esse uidebat cum opulentam nobilemque, tum 20maritimam et in Macedoniam opportune uersam regemque Critical Apparatus21Philippum hunc portum, si transiret in Italiam, Brundisium <cum> 22Romani haberent, petiturum. 6Sacro inde perpetrato ad quod 23uenerat et, dum ibi moratur, peruastato agro Cumano usque ad 24Miseni promunturium, Puteolos repente agmen conuertit ad 25opprimendum praesidium Romanum. 7sex milia hominum erant pg 247 1et locus munimento quoque, non natura modo tutus. Triduum ibi 2moratus Poenus ab omni parte temptato praesidio, deinde, ut nihil 3procedebat, ad populandum agrum Neapolitanum magis ira quam Critical Apparatus4potiundae urbis spe processit. 8Aduentu eius in propinquum 5agrum mota Nolana est plebs, iam diu auersa ab Romanis et infesta 6senatui suo. Itaque legati ad arcessendum Hannibalem cum haud 7dubio promisso tradendae urbis uenerunt. 9Praeuenit inceptum Critical Apparatus8eorum Marcellus consul a primoribus accitus. Die uno Suessulam a 9Calibus, cum Volturnus amnis traicientem moratus esset, 10contenderat; 10inde proxima nocte sex milia peditum equites Critical Apparatus11<…>, qui praesidio senatui essent, Nolam intromisit. 11et uti a 12consule omnia impigre facta sunt ad praeoccupandam Nolam, ita Critical Apparatus13Hannibal tempus terebat, bis iam ante nequiquam temptata re 14segnior ad credendum Nolanis factus.

Notes Settings

Notes

Critical Apparatus
    13. 1 Thrasymen(-num Pc)
Critical Apparatus
6 Trasummenum u. p. 379
Critical Apparatus
9 perpulisse Λ‎: perculisse P
sehic P:fort. post perpulisse
Critical Apparatus
14 quin <. . .> urbs sic lac. indicaui (fort. quin urbs <. . .>): quin urbs P: quin urbs dedatur Ap: quin urbe potiatur dett.: quin <in potestatem eius tradatur> urbs Weiss.: quin urbs <ei tradatur> Madvig: quin <in deditionem ueniat> urbs Conway
Critical Apparatus
16 ad McCBcEcNcAp: ab P
Critical Apparatus
21 cum hic Cc: ante Brundisium Valla: ante transiret H.J.M.: quoniam post Italiam Madvig: om. P
Critical Apparatus
4 urbis Pc: urbs P
Critical Apparatus
8 Suessulam P: Sessulam Pc
Critical Apparatus
11 <. . .> qui sic lac. indicaui: om. P: qui Cc: trecentos qui Ap: <quingentos> qui Weiss.: <m> equites, praesidio senatui <ut> essent Hertz: qui post senatui Riemann
Critical Apparatus
11 uti Ap: ubi P
Critical Apparatus
13 temptata Λ‎: tempta P
logo-footer Copyright © 2019. All rights reserved.
Access is brought to you by Log out