Jump to Content
Jump to chapter

Aristotle

W. D. Ross (ed.), Oxford Classical Texts: Aristotelis: Fragmenta Selecta

Contents
Find Location in text

Main Text

17 (R3 54)

Chalc. in Tim. 208–9. … in quo etiam Aristoteles consentit dicens initio pueros etiamnum lactentis aetatis omnes quidem viros putare patres, omnes autem feminas matres, aetatis tamen accessu discernere, et nonnumquam in discretione falli, saepe etiam falsis captos imaginibus porrigere ad imaginem manus … summa dementia est cum quis non solum ignoret, sed id ipsum quod ignoret nesciat proptereaque falsis consentiat imaginibus quaeque vera sunt falsa esse praesumat: ut cum malitiam quidem prodesse, virtutem vero obesse perniciemque adferre arbitrantur … hos Aristoteles senes pueros vocat, quod mens eorum a mente puerili minime differat.

logo-footer Copyright © 2025. All rights reserved. Access is brought to you by Log out