Jump to Content

Main Text

pg 306LIBER IX

  • Critical Apparatus Link 1Atqve ea diuersa penitus dum parte geruntur,
  • 2Irim de caelo misit Saturnia Iuno
  • Link 3audacem ad Turnum. luco tum forte parentis
  • 4Pilumni Turnus sacrata ualle sedebat.
  • Link 5ad quem sic roseo Thaumantias ore locuta est:
  • 6'Turne, quod optanti diuum promittere nemo
  • Link 7auderet, uoluenda dies en attulit ultro.
  • 8Aeneas urbe et sociis et classe relicta
  • Critical Apparatus Link 9sceptra Palatini sedemque petit Euandri.
  • Link 10nec satis: extremas Corythi penetrauit ad urbes
  • Critical Apparatus Link 11Lydorumque manum, collectos armat agrestis.
  • 12quid dubitas? nunc tempus equos, nunc poscere currus.
  • Link 13rumpe moras omnis et turbata arripe castra.'
  • Link 14dixit, et in caelum paribus se sustulit alis
  • 15ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.
  • 16agnouit iuuenis duplicisque ad sidera palmas
  • Critical Apparatus17sustulit ac tali fugientem est uoce secutus:
  • 18'Iri, decus caeli, quis te mihi nubibus actam
  • 19detulit in terras? unde haec tam clara repente
  • Critical Apparatus Link 20tempestas? medium uideo discedere caelum
  • Critical Apparatus Link 21palantisque polo stellas. sequor omina tanta,
  • Critical Apparatus Link 22quisquis in arma uocas.' et sic effatus ad undam
  • Link 23processit summoque hausit de gurgite lymphas
  • Link 24multa deos orans, onerauitque aethera uotis.
  • pg 307Critical Apparatus Link 25  Iamque omnis campis exercitus ibat apertis
  • Critical Apparatus26diues equum, diues pictai uestis et auri;
  • Link 27Messapus primas acies, postrema coercent
  • Critical Apparatus28Tyrrhidae iuuenes, medio dux agmine Turnus:
  • Link 30ceu septem surgens sedatis amnibus altus
  • Link 31per taciturn Ganges aut pingui flumine Nilus
  • Critical Apparatus Link 32cum refluit campis et iam se condidit alueo.
  • Critical Apparatus Link 33hic subitam nigro glomerari puluere nubem
  • Link 34prospiciunt Teucri ac tenebras insurgere campis.
  • Link 35primus ab aduersa conclamat mole Caicus:
  • Link 36'quis globus, o ciues, caligine uoluitur atra?
  • Critical Apparatus Link 37ferte citi ferrum, date tela, ascendite muros,
  • Link 38hostis adest, heia!' ingenti clamore per omnis
  • Link 39condunt se Teucri portas et moenia complent.
  • Link 40namque ita discedens praeceperat optimus armis
  • 41Aeneas: si qua interea fortuna fuisset,
  • Critical Apparatus Link 42neu struere auderent aciem neu credere campo;
  • Link 43castra modo et tutos seruarent aggere muros.
  • Critical Apparatus Link 44ergo etsi conferre manum pudor iraque monstrat,
  • 45obiciunt portas tamen et praecepta facessunt,
  • Critical Apparatus Link 46armatique cauis exspectant turribus hostem.
  • Link 47  Turnus, ut ante uolans tardum praecesserat agmen
  • 48uiginti lectis equitum comitatus et urbi
  • Link 49improuisus adest, maculis quem Thracius albis
  • Link 50portat equus cristaque tegit galea aurea rubra,
  • Link 51'ecquis erit mecum, iuuenes, qui primus in hostem—?
  • Critical Apparatus Link 52en,' ait et iaculum attorquens emittit in auras,
  • Critical Apparatus Link 53principium pugnae, et campo sese arduus infert.
  • Critical Apparatus Link 54clamorem excipiunt socii fremituque sequuntur
  • Link 55horrisono; Teucrum mirantur inertia corda,
  • pg 308Critical Apparatus Link 56non aequo dare se campo, non obuia ferre
  • Link 57arma uiros, sed castra fouere. huc turbidus atque huc
  • 58lustrat equo muros aditumque per auia quaerit.
  • 59ac ueluti pleno lupus insidiatus ouili
  • Link 60cum fremit ad caulas uentos perpessus et imbris
  • Link 61nocte super media; tuti sub matribus agni
  • Link 62balatum exercent, ille asper et improbus ira
  • Link 63saeuit in absentis; collecta fatigat edendi
  • Link 64ex longo rabies et siccae sanguine fauces:
  • 65haud aliter Rutulo muros et castra tuenti
  • Critical Apparatus Link 66ignescunt irae, duris dolor ossibus ardet.
  • Critical Apparatus67qua temptet ratione aditus, et quae uia clausos
  • Critical Apparatus68excutiat Teucros uallo atque effundat in aequum?
  • Critical Apparatus69classem, quae lateri castrorum adiuncta latebat,
  • Critical Apparatus70aggeribus saeptam circum et fluuialibus undis,
  • 71inuadit sociosque incendia poscit ouantis
  • Link 72atque manum pinu flagranti feruidus implet.
  • Link 73tum uero incumbunt (urget praesentia Turni),
  • 74atque omnis facibus pubes accingitur atris.
  • Link 75diripuere focos: piceum fert fumida lumen
  • 76taeda et commixtam Volcanus ad astra fauillam.
  • 77  Quis deus, o Musae, tam saeua incendia Teucris
  • 78auertit? tantos ratibus quis depulit ignis?
  • Link 79dicite: prisca fides facto, sed fama perennis.
  • Link 80tempore quo primum Phrygia formabat in Ida
  • Link 81Aeneas classem et pelagi petere alta parabat,
  • 82ipsa deum fertur genetrix Berecyntia magnum
  • 83uocibus his adfata Iouem: 'da, nate, petenti,
  • 84quod tua cara parens domito te poscit Olympo.
  • 85pinea silua mihi multos dilecta per annos,
  • 86lucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant,
  • Link 87nigranti picea trabibusque obscurus acernis.
  • pg 309Critical Apparatus Link 88has ego Dardanio iuueni, cum classis egeret,
  • Link 89laeta dedi; nunc sollicitam timor anxius angit.
  • Critical Apparatus90solue metus atque hoc precibus sine posse parentem,
  • Critical Apparatus Link 91ne cursu quassatae ullo neu turbine uenti
  • Link 92uincantur: prosit nostris in montibus ortas.'
  • 93filius huic contra, torquet qui sidera mundi:
  • 94'o genetrix, quo fata uocas? aut quid petis istis?
  • Link 95mortaline manu factae immortale carinae
  • Link 96fas habeant? certusque incerta pericula lustret
  • 97Aeneas? cui tanta deo permissa potestas?
  • Link 98immo, ubi defunctae finem portusque tenebunt
  • Critical Apparatus99Ausonios olim, quaecumque euaserit undis
  • 100Dardaniumque ducem Laurentia uexerit arua,
  • 101mortalem eripiam formam magnique iubebo
  • Link 102aequoris esse deas, qualis Nereia Doto
  • Critical Apparatus103et Galatea secant spumantem pectore pontum.'
  • Link 104dixerat idque ratum Stygii per flumina fratris,
  • 105per pice torrentis atraque uoragine ripas
  • Link 106adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum.
  • Link 107  Ergo aderat promissa dies et tempora Parcae
  • 108debita complerant, cum Turni iniuria Matrem
  • Critical Apparatus Link 109admonuit ratibus sacris depellere taedas.
  • Critical Apparatus Link 110hic primum noua lux oculis offulsit et ingens
  • 111uisus ab Aurora caelum transcurrere nimbus
  • Link 112Idaeique chori; tum uox horrenda per auras
  • Link 113excidit et Troum Rutulorumque agmina complet:
  • Link 114'ne trepidate meas, Teucri, defendere nauis
  • 115neue armate manus; maria ante exurere Turno
  • 116quam sacras dabitur pinus. uos ite solutae,
  • Link 117ite deae pelagi; genetrix iubet.' et sua quaeque
  • Critical Apparatus Link 118continuo puppes abrumpunt uincula ripis
  • 119delphinumque modo demersis aequora rostris
  • pg 310Critical Apparatus Link 120ima petunt. hinc urgineae (mirabile monstrum)
  • 122reddunt se totidem facies pontoque feruntur.
  • Critical Apparatus123  Obstipuere animis Rutuli, conterritus ipse
  • Critical Apparatus124turbatis Messapus equis, cunctatur et amnis
  • Link 125rauca sonans reuocatque pedem Tiberinus ab alto.
  • Link 126at non audaci Turno fiducia cessit;
  • 127ultro animos tollit dictis atque increpat ultro:
  • Link 128'Troianos haec monstra petunt, his Iuppiter ipse
  • Critical Apparatus129auxilium solitum eripuit: non tela neque ignis
  • Critical Apparatus Link 130exspectant Rutulos. ergo maria inuia Teucris,
  • Link 131nec spes ulla fugae: rerum pars altera adempta est,
  • Critical Apparatus132terra autem in nostris manibus, tot milia gentes
  • Link 133arma ferunt Italae. nil me fatalia terrent,
  • Link 134si qua Phryges prae se iactant, responsa deorum;
  • Critical Apparatus Link 135sat fatis Venerique datum, tetigere quod arua
  • Link 136fertilis Ausoniae Troes. sunt et mea contra
  • Link 137fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem
  • 138coniuge praerepta; nec solos tangit Atridas
  • 139iste dolor, solisque licet capere arma Mycenis.
  • Critical Apparatus140"sed periisse semel satis est": peccare fuisset
  • Critical Apparatus Link 141ante satis, penitus modo non genus omne perosos
  • Link 142femineum. quibus haec medii fiducia ualli
  • Critical Apparatus143fossarumque morae, leti discrimina parua,
  • Critical Apparatus Link 144dant animos; at non uiderunt moenia Troiae
  • 145Neptuni fabricata manu considere in ignis?
  • Critical Apparatus146sed uos, o lecti, ferro qui scindere uallum
  • Link 147apparat et mecum inuadit trepidantia castra?
  • pg 311Critical Apparatus148non armis mihi Volcani, non mille carinis
  • Link 149est opus in Teucros. addant se protinus omnes
  • 150Etrusci socios. tenebras et inertia furta
  • Critical Apparatus151Palladii caesis late custodibus arcis
  • 152ne timeant, nec equi caeca condemur in aluo:
  • Link 153luce palam certum est igni circumdare muros.
  • Link 154haud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasga
  • Critical Apparatus155esse ferant, decimum quos distulit Hector in annum.
  • Critical Apparatus Link 156nunc adeo, melior quoniam pars acta diei,
  • 157quod superest, laeti bene gestis corpora rebus
  • Link 158procurate, uiri, et pugnam sperate parari.'
  • Link 159interea uigilum excubiis obsidere portas
  • Critical Apparatus Link 160cura datur Messapo et moenia cingere flammis.
  • Critical Apparatus Link 161bis septem Rutuli muros qui milite seruent
  • Critical Apparatus Link 162delecti, ast illos centeni quemque sequuntur
  • 163purpurei cristis iuuenes auroque corusci.
  • Link 164discurrunt uariantque uices, fusique per herbam
  • Critical Apparatus165indulgent uino et uertunt crateras aënos.
  • Link 166conlucent ignes, noctem custodia ducit
  • Link 167insomnem ludo.
  • Link 168  Haec super e uallo prospectant Troes et armis
  • Link 169alta tenent, nec non trepidi formidine portas
  • Link 170explorant pontisque et propugnacula iungunt,
  • Critical Apparatus171tela gerunt. instat Mnestheus acerque Serestus,
  • Link 172quos pater Aeneas, si quando aduersa uocarent,
  • Critical Apparatus Link 173rectores iuuenum et rerum dedit esse magistros.
  • 174omnis per muros legio sortita periclum
  • Link 175excubat exercetque uices, quod cuique tuendum est.
  • Link 176  Nisus erat portae custos, acerrimus armis,
  • Link 177Hyrtacides, comitem Aeneae quem miserat Ida
  • pg 312Critical Apparatus Link 178uenatrix iaculo celerem leuibusque sagittis,
  • Link 179et iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alter
  • Critical Apparatus180non fuit Aeneadum Troiana neque induit arma,
  • Link 181ora puer prima signans intonsa iuuenta.
  • Link 182his amor unus erat pariterque in bella ruebant;
  • Link 183tum quoque communi portam statione tenebant.
  • Link 184Nisus ait: 'dine hunc ardorem mentibus addunt,
  • Link 185Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido?
  • 186aut pugnam aut aliquid iamdudum inuadere magnum
  • Link 187mens agitat mihi, nec placida contenta quiete est.
  • 188cernis quae Rutulos habeat fiducia rerum:
  • Critical Apparatus Link 189lumina rara micant, somno uinoque soluti
  • Critical Apparatus190procubuere, silent late loca. percipe porro
  • Link 191quid dubitem et quae nunc animo sententia surgat.
  • Link 192Aenean acciri omnes, populusque patresque,
  • Link 193exposcunt, mittique uiros qui certa reportent.
  • Link 194si tibi quae posco promittunt (nam mihi facti
  • 195fama sat est), tumulo uideor reperire sub illo
  • Link 196posse uiam ad muros et moenia Pallantea.'
  • Link 197obstipuit magno laudum percussus amore
  • 198Euryalus, simul his ardentem adfatur amicum:
  • Link 199'mene igitur socium summis adiungere rebus,
  • Link 200Nise, fugis? solum te in tanta pericula mittam?
  • 201non ita me genitor, bellis adsuetus Opheltes,
  • 202Argolicum terrorem inter Troiaeque labores
  • Link 203sublatum erudiit, nec tecum talia gessi
  • 204magnanimum Aenean et fata extrema secutus:
  • Link 205est hic, est animus lucis contemptor et istum
  • Link 206qui uita bene credat emi, quo tendis, honorem.'
  • Critical Apparatus Link 207Nisus ad haec: 'equidem de te nil tale uerebar,
  • Link 208nec fas; non ita me referat tibi magnus ouantem
  • Critical Apparatus209Iuppiter aut quicumque oculis haec aspicit aequis.
  • 210sed si quis (quae multa uides discrimine tali)
  • pg 313Critical Apparatus Link 211si quis in aduersum rapiat casusue deusue,
  • Link 212te superesse uelim, tua uita dignior aetas.
  • Link 213sit qui me raptum pugna pretioue redemptum
  • Link 214mandet humo, solita aut si qua id Fortuna uetabit,
  • Link 215absenti ferat inferias decoretque sepulcro.
  • 216neu matri miserae tanti sim causa doloris,
  • Link 217quae te sola, puer, multis e matribus ausa
  • Link 218persequitur, magni nec moenia curat Acestae.'
  • Link 219ille autem: 'causas nequiquam nectis inanis
  • 220nec mea iam mutata loco sententia cedit.
  • 221acceleremus' ait, uigiles simul excitat. illi
  • Link 222succedunt seruantque uices; statione relicta
  • Link 223ipse comes Niso graditur regemque requirunt.
  • 224  Cetera per terras omnis animalia somno
  • Link 225laxabant curas et corda oblita laborum:
  • 226ductores Teucrum primi, delecta iuuentus,
  • Link 227consilium summis regni de rebus habebant,
  • 228quid facerent quisue Aeneae iam nuntius esset.
  • Link 229stant longis adnixi hastis et scuta tenentes
  • 230castrorum et campi medio. tum Nisus et una
  • Link 231Euryalus confestim alacres admittier orant:
  • Link 232rem magnam pretiumque morae fore. primus Iulus
  • 233accepit trepidos ac Nisum dicere iussit.
  • 234tum sic Hyrtacides: 'audite o mentibus aequis
  • Critical Apparatus Link 235Aeneadae, neue haec nostris spectentur ab annis
  • Critical Apparatus Link 236quae ferimus. Rutuli somno uinoque soluti
  • Critical Apparatus Link 237conticuere. locum insidiis conspeximus ipsi,
  • Link 238qui patet in biuio portae quae proxima ponto.
  • 239interrupti ignes aterque ad sidera fumus
  • Link 240erigitur. si fortuna permittitis uti
  • Critical Apparatus241quaesitum Aenean et moenia Pallantea,
  • 242mox hic cum spoliis ingenti caede peracta
  • Critical Apparatus243adfore cernetis. nec nos uia fallit euntis:
  • pg 314Critical Apparatus Link 244uidimus obscuris primam sub uallibus urbem
  • Link 245uenatu adsiduo et totum cognouimus amnem.'
  • Link 246hic annis grauis atque animi maturus Aletes:
  • Link 247'di patrii, quorum semper sub numine Troia est,
  • Link 248non tamen omnino Teucros delere paratis,
  • 249cum talis animos iuuenum et tam certa tulistis
  • 250pectora.' sic memorans umeros dextrasque tenebat
  • Link 251amborum et uultum lacrimis atque ora rigabat.
  • Critical Apparatus252'quae vobis, quae digna, uiri, pro laudibus istis
  • Link 253praemia posse rear solui? pulcherrima primum
  • Link 254di moresque dabunt uestri: tum cetera reddet
  • 255actutum pius Aeneas atque integer aeui
  • 256Ascanius meriti tanti non immemor umquam.'
  • Link 257'immo ego uos, cui sola salus genitore reducto,'
  • 258excipit Ascanius 'per magnos, Nise, penatis
  • Link 259Assaracique Larem et canae penetralia Vestae
  • Link 260obtestor, quaecumque mihi fortuna fidesque est,
  • Link 261in uestris pono gremiis. reuocate parentem,
  • Link 262reddite conspectum; nihil illo triste recepto.
  • Link 263bina dabo argento perfecta atque aspera signis
  • Link 264pocula, deuicta genitor quae cepit Arisba,
  • Link 265et tripodas geminos, auri duo magna talenta,
  • Link 266cratera antiquum quem dat Sidonia Dido.
  • 267si uero capere Italiam sceptrisque potiri
  • Critical Apparatus Link 268contigerit uictori et praedae dicere sortem,
  • Link 269uidisti, quo Turnus equo, quibus ibat in armis
  • Critical Apparatus Link 270aureus; ipsum illum, clipeum cristasque rubentis
  • Link 271excipiam sorti, iam nunc tua praemia, Nise.
  • 272praeterea bis sex genitor lectissima matrum
  • 273corpora captiuosque dabit suaque omnibus arma,
  • Critical Apparatus Link 274insuper his campi quod rex habet ipse Latinus.
  • pg 315Critical Apparatus Link 275te uero, mea quem spatiis propioribus aetas
  • 276insequitur, uenerande puer, iam pectore toto
  • Link 277accipio et comitem casus complector in omnis.
  • 278nulla meis sine te quaeretur gloria rebus:
  • 279seu pacem seu bella geram, tibi maxima rerum
  • Link 280uerborumque fides.' contra quem talia fatur
  • Link 281Euryalus: 'me nulla dies tam fortibus ausis
  • 282dissimilem arguerit; tantum fortuna secunda
  • Critical Apparatus Link 283haud aduersa cadat. sed te super omnia dona
  • Link 284unum oro: genetrix Priami de gente uetusta
  • Link 285est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus
  • 286mecum excedentem, non moenia regis Acestae.
  • Critical Apparatus287hanc ego nunc ignaram huius quodcumque pericli
  • Critical Apparatus Link 288inque salutatam linquo (nox et tua testis
  • 289dextera), quod nequeam lacrimas perferre parentis.
  • Critical Apparatus Link 290at tu, oro, solare inopem et succurre relictae.
  • Link 291hanc sine me spem ferre tui, audentior ibo
  • Critical Apparatus292in casus omnis.' percussa mente dedere
  • Link 293Dardanidae lacrimas, ante omnis pulcher Iulus,
  • Link 294atque animum patriae strinxit pietatis imago.
  • 295tum sic effatur:
  • Critical Apparatus Link 296'sponde digna tuis ingentibus omnia coeptis.
  • Link 297namque erit ista mihi genetrix nomenque Creusae
  • 298solum defuerit, nec partum gratia talem
  • Critical Apparatus Link 299parua manet. casus factum quicumque sequentur,
  • Link 300per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat:
  • Link 301quae tibi polliceor reduci rebusque secundis,
  • 302haec eadem matrique tuae generique manebunt.'
  • Link 303sic ait inlacrimans; umero simul exuit ensem
  • Link 304auratum, mira quem fecerat arte Lycaon
  • 305Cnosius atque habilem uagina aptarat eburna.
  • 306dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis
  • pg 316Critical Apparatus Link 307exuuias, galeam fidus permutat Aletes.
  • 308protinus armati incedunt; quos omnis euntis
  • Link 309primorum manus ad portas, iuuenumque senumque,
  • 310prosequitur uotis. nec non et pulcher Iulus,
  • Link 311ante annos animumque gerens curamque uirilem,
  • Link 312multa patri mandata dabat portanda; sed aurae
  • Link 313omnia discerpunt et nubibus inrita donant.
  • Link 314  Egressi superant fossas noctisque per umbram
  • Link 315castra inimica petunt, multis tamen ante futuri
  • Critical Apparatus Link 316exitio. passim somno uinoque per herbam
  • 317corpora fusa uident, arrectos litore currus,
  • 318inter lora rotasque uiros, simul arma iacere,
  • 319uina simul. prior Hyrtacides sic ore locutus:
  • Link 320'Euryale, audendum dextra: nunc ipsa uocat res.
  • Link 321hac iter est. tu, ne qua manus se attollere nobis
  • Link 322a tergo possit, custodi et consule longe;
  • Critical Apparatus Link 323haec ego uasta dabo et lato te limite ducam.'
  • Link 324sic memorat uocemque premit, simul ense superbum
  • Link 325Rhamnetem adgreditur, qui forte tapetibus altis
  • 326exstructus toto proflabat pectore somnum,
  • 327rex idem et regi Turno gratissimus augur,
  • 328sed non augurio potuit depellere pestem.
  • Critical Apparatus Link 329tris iuxta famulos temere inter tela iacentis
  • Link 330armigerumque Remi premit aurigamque sub ipsis
  • Link 331nactus equis ferroque secat pendentia colla.
  • Critical Apparatus Link 332tum caput ipsi aufert domino truncumque relinquit
  • Link 333sanguine singultantem; atro tepefacta cruore
  • 334terra torique madent. nec non Lamyrumque Lamumque
  • 335et iuuenem Serranum, illa qui plurima nocte
  • Link 336luserat, insignis facie, multoque iacebat
  • Link 337membra deo uictus—felix, si protinus illum
  • Link 338aequasset nocti ludum in lucemque tulisset:
  • Link 339impastus ceu plena leo per ouilia turbans
  • pg 317Critical Apparatus Link 340(suadet enim uesana fames) manditque trahitque
  • Critical Apparatus Link 341molle pecus mutumque metu, fremit ore cruento.
  • 342nec minor Euryali caedes; incensus et ipse
  • Link 343perfurit ac multam in medio sine nomine plebem,
  • Link 344Fadumque Herbesumque subit Rhoetumque Abarimque
  • 345ignaros; Rhoetum uigilantem et cuncta uidentem,
  • Link 346sed magnum metuens se post cratera tegebat.
  • Link 347pectore in aduerso totum cui comminus ensem
  • Critical Apparatus Link 348condidit adsurgenti et multa morte recepit.
  • Critical Apparatus Link 349purpuream uomit ille animam et cum sanguine mixta
  • Link 350uina refert moriens, hic furto feruidus instat.
  • 351iamque ad Messapi socios tendebat; ibi ignem
  • Link 352deficere extremum et religatos rite uidebat
  • 353carpere gramen equos, breuiter cum talia Nisus
  • Critical Apparatus354(sensit enim nimia caede atque cupidine ferri)
  • Link 355'absistamus' ait, 'nam lux inimica propinquat.
  • 356poenarum exhaustum satis est, uia facta per hostis.'
  • 357multa uirum solido argento perfecta relinquunt
  • Critical Apparatus358armaque craterasque simul pulchrosque tapetas.
  • Link 359Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis
  • 360cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim
  • 361quae mittit dona, hospitio cum iungeret absens,
  • Link 362Caedicus; ille suo moriens dat habere nepoti;
  • Critical Apparatus363post mortem bello Rutuli pugnaque potiti:
  • 364haec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat.
  • Link 365tum galeam Messapi habilem cristisque decoram
  • 366induit. excedunt castris et tuta capessunt.
  • 367  Interea praemissi equites ex urbe Latina,
  • Critical Apparatus368cetera dum legio campis instructa moratur,
  • Critical Apparatus369ibant et Turno regi responsa ferebant,
  • Link 370ter centum, scutati omnes, Volcente magistro.
  • pg 318Critical Apparatus371iamque propinquabant castris murosque subibant
  • Link 372cum procul hos laeuo flectentis limite cernunt,
  • Link 373et galea Euryalum sublustri noctis in umbra
  • 374prodidit immemorem radiisque aduersa refulsit.
  • Critical Apparatus Link 375haud temere est uisum. conclamat ab agmine Volcens:
  • Link 376'state, uiri. quae causa uiae? quiue estis in armis?
  • 377quoue tenetis iter?' nihil illi tendere contra,
  • Critical Apparatus Link 378sed celerare fugam in siluas et fidere nocti.
  • Link 379obiciunt equites sese ad diuortia nota
  • Critical Apparatus Link 380hinc atque hinc, omnemque aditum custode coronant.
  • Link 381silua fuit late dumis atque ilice nigra
  • Critical Apparatus Link 382horrida, quam densi complerant undique sentes;
  • Critical Apparatus Link 383rara per occultos lucebat semita callis.
  • Link 384Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda
  • 385impediunt, fallitque timor regione uiarum.
  • Link 386Nisus abit; iamque imprudens euaserat hostis
  • Critical Apparatus387atque locos qui post Albae de nomine dicti
  • 388Albani (tum rex stabula alta Latinus habebat),
  • Link 389ut stetit et frustra absentem respexit amicum:
  • Link 390'Euryale infelix, qua te regione reliqui?
  • Critical Apparatus Link 391quaue sequar?' rursus perplexum iter omne reuoluens
  • 392fallacis siluae simul et uestigia retro
  • Link 393obseruata legit dumisque silentibus errat.
  • 394audit equos, audit strepitus et signa sequentum;
  • Link 395nec longum in medio tempus, cum clamor ad auris
  • 396peruenit ac uidet Euryalum, quem iam manus omnis
  • 397fraude loci et noctis, subito turbante tumultu,
  • Link 398oppressum rapit et conantem plurima frustra.
  • Link 399quid faciat? qua ui iuuenem, quibus audeat armis
  • pg 319Critical Apparatus400eripere? an sese medios moriturus in enses
  • Link 401inferat et pulchram properet per uulnera mortem?
  • Critical Apparatus Link 402ocius adducto torquet hastile lacerto
  • Critical Apparatus403suspiciens altam Lunam et sic uoce precatur:
  • 404'tu, dea, tu praesens nostro succurre labori,
  • Link 405astrorum decus et nemorum Latonia custos.
  • Critical Apparatus406si qua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris
  • Link 407dona tulit, si qua ipse meis uenatibus auxi
  • Link 408suspendiue tholo aut sacra ad fastigia fixi,
  • Link 409hunc sine me turbare globum et rege tela per auras.'
  • Link 410dixerat et toto conixus corpore ferrum
  • 411conicit. hasta uolans noctis diuerberat umbras
  • Critical Apparatus Link 412et uenit auersi in tergum Sulmonis ibique
  • Link 413frangitur, ac fisso transit praecordia ligno.
  • 414uoluitur ille uomens calidum de pectore flumen
  • Link 415frigidus et longis singultibus ilia pulsat.
  • Critical Apparatus416diuersi circumspiciunt. hoc acrior idem
  • Critical Apparatus Link 417ecce aliud summa telum librabat ab aure.
  • Critical Apparatus Link 418dum trepidant, it hasta Tago per tempus utrumque
  • 419stridens traiectoque haesit tepefacta cerebro.
  • Critical Apparatus Link 420saeuit atrox Volcens nec teli conspicit usquam
  • Link 421auctorem nec quo se ardens immittere possit.
  • 422'tu tamen interea calido mihi sanguine poenas
  • Link 423persolues amborum' inquit; simul ense recluso
  • 424ibat in Euryalum. tum uero exterritus, amens,
  • Link 425conclamat Nisus nec se celare tenebris
  • 426amplius aut tantum potuit perferre dolorem:
  • Link 427'me, me, adsum qui feci, in me conuertite ferrum,
  • Critical Apparatus Link 428o Rutuli! mea fraus omnis, nihil iste nec ausus
  • pg 320Critical Apparatus Link 429nec potuit; caelum hoc et conscia sidera testor;
  • Link 430tantum infelicem nimium dilexit amicum.'
  • 431talia dicta dabat, sed uiribus ensis adactus
  • Critical Apparatus Link 432transadigit costas et candida pectora rumpit.
  • Link 433uoluitur Euryalus leto, pulchrosque per artus
  • Link 434it cruor inque umeros ceruix conlapsa recumbit:
  • Link 435purpureus ueluti cum flos succisus aratro
  • Link 436languescit moriens, lassoue papauera collo
  • 437demisere caput pluuia cum forte grauantur.
  • 438at Nisus ruit in medios solumque per omnis
  • 439Volcentem petit, in solo Volcente moratur.
  • Link 440quem circum glomerati hostes hinc comminus atque hinc
  • Link 441proturbant. instat non setius ac rotat ensem
  • Link 442fulmineum, donec Rutuli clamantis in ore
  • Critical Apparatus Link 443condidit aduerso et moriens animam abstulit hosti.
  • Link 444tum super exanimum sese proiecit amicum
  • Link 445confossus, placidaque ibi demum morte quieuit.
  • Link 446  Fortunati ambo! si quid mea carmina possunt,
  • Link 447nulla dies umquam memori uos eximet aeuo,
  • Link 448dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum
  • Link 449accolet imperiumque pater Romanus habebit.
  • 450  Victores praeda Rutuli spoliisque potiti
  • Link 451Volcentem exanimum flentes in castra ferebant.
  • 452nec minor in castris luctus Rhamnete reperto
  • 453exsangui et primis una tot caede peremptis,
  • Link 454Serranoque Numaque. ingens concursus ad ipsa
  • Critical Apparatus455corpora seminecisque uiros, tepidaque recentem
  • Critical Apparatus456caede locum et pleno spumantis sanguine riuos.
  • 457agnoscunt spolia inter se galeamque nitentem
  • 458Messapi et multo phaleras sudore receptas.
  • pg 321Critical Apparatus Link 459  Et iam prima nouo spargebat lumine terras
  • 460Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
  • Link 461iam sole infuso, iam rebus luce retectis
  • 462Turnus in arma uiros armis circumdatus ipse
  • Critical Apparatus Link 463suscitat: aeratasque acies in proelia cogunt,
  • Critical Apparatus464quisque suos, uariisque acuunt rumoribus iras.
  • Critical Apparatus Link 465quin ipsa arrectis (uisu miserabile) in hastis
  • Link 466praefigunt capita et multo clamore sequuntur
  • 467Euryali et Nisi.
  • 468Aeneadae duri murorum in parte sinistra
  • Critical Apparatus469opposuere aciem (nam dextera cingitur amni),
  • 470ingentisque tenent fossas et turribus altis
  • Critical Apparatus471stant maesti; simul ora uirum praefixa mouebant
  • Link 472nota nimis miseris atroque fluentia tabo.
  • Link 473  Interea pauidam uolitans pennata per urbem
  • Link 474nuntia Fama ruit matrisque adlabitur auris
  • Link 475Euryali. at subitus miserae calor ossa reliquit,
  • Link 476excussi manibus radii reuolutaque pensa.
  • Link 477euolat infelix et femineo ululatu
  • Link 478scissa comam muros amens atque agmina cursu
  • 479prima petit, non illa uirum, non illa pericli
  • Link 480telorumque memor, caelum dehinc questibus implet:
  • Critical Apparatus Link 481'hunc ego te, Euryale, aspicio? tune ille senectae
  • Link 482sera meae requies, potuisti linquere solam,
  • Link 483crudelis? nec te sub tanta pericula missum
  • Critical Apparatus484adfari extremum miserae data copia matri?
  • Critical Apparatus Link 485heu, terra ignota canibus data praeda Latinis
  • Critical Apparatus Link 486alitibusque iaces! nec te tua funere mater
  • Link 487produxi pressiue oculos aut uulnera laui,
  • Link 488ueste tegens tibi quam noctes festina diesque
  • Link 489urgebam, et tela curas solabar anilis.
  • pg 322Critical Apparatus Link 490quo sequar? aut quae nunc artus auulsaque membra
  • Link 491et funus lacerum tellus habet? hoc mihi de te,
  • Link 492nate, refers? hoc sum terraque marique secuta?
  • Link 493figite me, si qua est pietas, in me omnia tela
  • Link 494conicite, o Rutuli, me primam absumite ferro;
  • Critical Apparatus495aut tu, magne pater diuum, miserere, tuoque
  • Link 496inuisum hoc detrude caput sub Tartara telo,
  • 497quando aliter nequeo crudelem abrumpere uitam.'
  • Link 498hoc fletu concussi animi, maestusque per omnis
  • Link 499it gemitus, torpent infractae ad proelia uires.
  • Link 500illam incendentem luctus Idaeus et Actor
  • Critical Apparatus Link 501Ilionei monitu et multum lacrimantis Iuli
  • Critical Apparatus Link 502corripiunt interque manus sub tecta reponunt.
  • Link 503  At tuba terribilem sonitum procul aere canoro
  • Link 504increpuit, sequitur clamor caelumque remugit.
  • 505accelerant acta pariter testudine Volsci
  • Critical Apparatus506et fossas implere parant ac uellere uallum;
  • 507quaerunt pars aditum et scalis ascendere muros,
  • Link 508qua rara est acies interlucetque corona
  • Critical Apparatus Link 509non tam spissa uiris. telorum effundere contra
  • 510omne genus Teucri ac duris detrudere contis,
  • Link 511adsueti longo muros defendere bello.
  • Link 512saxa quoque infesto uoluebant pondere, si qua
  • 513possent tectam aciem perrumpere, cum tamen omnis
  • Critical Apparatus Link 514ferre iuuet subter densa testudine casus.
  • Link 515nec iam sufficiunt. nam qua globus imminet ingens,
  • Link 516immanem Teucri molem uoluuntque ruuntque,
  • 517quae strauit Rutulos late armorumque resoluit
  • Link 518tegmina. nec curant caeco contendere Marte
  • Link 519amplius audaces Rutuli, sed pellere uallo
  • 520missilibus certant.
  • pg 323Critical Apparatus521parte alia horrendus uisu quassabat Etruscam
  • Link 522pinum et fumiferos infert Mezentius ignis;
  • 523at Messapus equum domitor, Neptunia proles,
  • Critical Apparatus Link 524rescindit uallum et scalas in moenia poscit.
  • Link 525  Vos, o Calliope, precor, aspirate canenti
  • Critical Apparatus526quas ibi tum ferro strages, quae funera Turnus
  • 527ediderit, quem quisque uirum demiserit Orco,
  • Critical Apparatus528et mecum ingentis oras euoluite belli.
  • Link 530  Turris erat uasto suspectu et pontibus altis,
  • Link 531opportuna loco, summis quam uiribus omnes
  • Link 532expugnare Itali summaque euertere opum ui
  • 533certabant, Troes contra defendere saxis
  • Link 534perque cauas densi tela intorquere fenestras.
  • 535princeps ardentem coniecit lampada Turnus
  • Critical Apparatus Link 536et flammam adfixit lateri, quae plurima uento
  • Link 537corripuit tabulas et postibus haesit adesis.
  • Link 538turbati trepidare intus frustraque malorum
  • Link 539uelle fugam. dum se glomerant retroque residunt
  • Link 540in partem quae peste caret, tum pondere turris
  • 541procubuit subito et caelum tonat omne fragore.
  • 542semineces ad terram immani mole secuta
  • 543confixique suis telis et pectora duro
  • Link 544transfossi ligno ueniunt. uix unus Helenor
  • Link 545et Lycus elapsi; quorum primaeuus Helenor,
  • 546Maeonio regi quem serua Licymnia furtim
  • 547sustulerat uetitisque ad Troiam miserat armis,
  • Link 548ense leuis nudo parmaque inglorius alba.
  • Link 549isque ubi se Turni media inter milia uidit,
  • 550hinc acies atque hinc acies astare Latinas,
  • Link 551ut fera, quae densa uenantum saepta corona
  • Critical Apparatus Link 552contra tela furit seseque haud nescia morti
  • 553inicit et saltu supra uenabula fertur—
  • 554haud aliter iuuenis medios moriturus in hostis
  • pg 324Critical Apparatus555inruit et qua tela uidet densissima tendit.
  • 556at pedibus longe melior Lycus inter et hostis
  • 557inter et arma fuga muros tenet, altaque certat
  • Link 558prendere tecta manu sociumque attingere dextras.
  • 559quem Turnus pariter cursu teloque secutus
  • 560increpat his uictor: 'nostrasne euadere, demens,
  • 561sperasti te posse manus?' simul arripit ipsum
  • 562pendentem et magna muri cum parte reuellit:
  • 563qualis ubi aut leporem aut candenti corpore cycnum
  • 564sustulit alta petens pedibus Iouis armiger uncis,
  • Critical Apparatus565quaesitum aut matri multis balatibus agnum
  • Link 566Martius a stabulis rapuit lupus. undique clamor
  • Link 567tollitur: inuadunt et fossas aggere complent,
  • 568ardentis taedas alii ad fastigia iactant.
  • Link 569Ilioneus saxo atque ingenti fragmine montis
  • Link 570Lucetium portae subeuntem ignisque ferentem,
  • 571Emathiona Liger, Corynaeum sternit Asilas,
  • 572hic iaculo bonus, hic longe fallente sagitta,
  • Link 573Ortygium Caeneus, uictorem Caenea Turnus,
  • 574Turnus Ityn Cloniumque, Dioxippum Promolumque
  • Link 575et Sagarim et summis stantem pro turribus Idan,
  • 576Priuernum Capys. hunc primo leuis hasta Themillae
  • Link 577strinxerat, ille manum proiecto tegmine demens
  • Critical Apparatus Link 578ad uulnus tulit; ergo alis adlapsa sagitta
  • Critical Apparatus579et laeuo infixa est alte lateri, abditaque intus
  • Critical Apparatus Link 580spiramenta animae letali uulnere rupit.
  • 581stabat in egregiis Arcentis filius armis
  • Link 582pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Hibera,
  • Link 583insignis facie, genitor quem miserat Arcens
  • Critical Apparatus Link 584eductum Martis luco Symaethia circum
  • Link 585flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici:
  • Critical Apparatus Link 586stridentem fundam positis Mezentius hastis
  • pg 325Critical Apparatus Link 587ipse ter adducta circum caput egit habena
  • Link 588et media aduersi liquefacto tempora plumbo
  • Link 589diffidit ac multa porrectum extendit harena.
  • Link 590  Tum primum bello celerem intendisse sagittam
  • 591dicitur ante feras solitus terrere fugacis
  • Link 592Ascanius, fortemque manu fudisse Numanum,
  • Link 593cui Remulo cognomen erat, Turnique minorem
  • 594germanam nuper thalamo sociatus habebat.
  • Link 595is primam ante aciem digna atque indigna relatu
  • Link 596uociferans tumidusque nouo praecordia regno
  • 597ibat et ingentem sese clamore ferebat:
  • Link 598'non pudet obsidione iterum ualloque teneri,
  • Critical Apparatus599bis capti Phryges, et morti praetendere muros?
  • Link 600en qui nostra sibi bello conubia poscunt!
  • Link 601quis deus Italiam, quae uos dementia adegit?
  • Link 602non hic Atridae nec fandi fictor Vlixes:
  • 603durum a stirpe genus natos ad flumina primum
  • Critical Apparatus Link 604deferimus saeuoque gelu duramus et undis;
  • Link 605uenatu inuigilant pueri siluasque fatigant,
  • 606flectere ludus equos et spicula tendere cornu.
  • Link 607at patiens operum paruoque adsueta iuuentus
  • Link 608aut rastris terram domat aut quatit oppida bello.
  • 609omne aeuum ferro teritur, uersaque iuuencum
  • Critical Apparatus Link 610terga fatigamus hasta, nec tarda senectus
  • Link 611debilitat uiris animi mutatque uigorem:
  • Link 612canitiem galea premimus, semperque recentis
  • Link 613comportare iuuat praedas et uiuere rapto.
  • Link 614uobis picta croco et fulgenti murice uestis,
  • Link 615desidiae cordi, iuuat indulgere choreis,
  • Link 616et tunicae manicas et habent redimicula mitrae.
  • Link 617o uere Phrygiae, neque enim Phryges, ite per alta
  • Link 618Dindyma, ubi adsuetis biforem dat tibia cantum.
  • Critical Apparatus Link 619tympana uos buxusque uocat Berecyntia Matris
  • Link 620Idaeae; sinite arma uiris et cedite ferro.'
  • pg 326Critical Apparatus Link 621  Talia iactantem dictis ac dira canentem
  • 622non tulit Ascanius, neruoque obuersus equino
  • Critical Apparatus Link 623contendit telum diuersaque bracchia ducens
  • 624constitit, ante Iouem supplex per uota precatus:
  • Link 625'Iuppiter omnipotens, audacibus adnue coeptis.
  • 626ipse tibi ad tua templa feram sollemnia dona,
  • 627et statuam ante aras aurata fronte iuuencum
  • 628candentem pariterque caput cum matre ferentem,
  • 629iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.'
  • 630audiit et caeli genitor de parte serena
  • Critical Apparatus631intonuit laeuum, sonat una fatifer arcus.
  • Critical Apparatus Link 632effugit horrendum stridens adducta sagitta
  • Link 633perque caput Remuli uenit et caua tempora ferro
  • Critical Apparatus634traicit. 'i, uerbis uirtutem inlude superbis!
  • Link 635bis capti Phryges haec Rutulis responsa remittunt':
  • Link 636hoc tantum Ascanius. Teucri clamore sequuntur
  • Link 637laetitiaque fremunt animosque ad sidera tollunt.
  • Link 638  Aetheria tum forte plaga crinitus Apollo
  • 639desuper Ausonias acies urbemque uidebat
  • 640nube sedens, atque his uictorem adfatur Iulum:
  • Link 641'macte noua uirtute, puer, sic itur ad astra,
  • Link 642dis genite et geniture deos. iure omnia bella
  • Link 643gente sub Assaraci fato uentura resident,
  • Link 644nec te Troia capit.' simul haec effatus ab alto
  • Critical Apparatus645aethere se mittit, spirantis dimouet auras
  • Critical Apparatus646Ascaniumque petit; forma tum uertitur oris
  • 647antiquum in Buten. hic Dardanio Anchisae
  • Link 648armiger ante fuit fidusque ad limina custos;
  • Link 649tum comitem Ascanio pater addidit. ibat Apollo
  • pg 327Critical Apparatus Link 650omnia longaeuo similis uocemque coloremque
  • Critical Apparatus Link 651et crinis albos et saeua sonoribus arma,
  • 652atque his ardentem dictis adfatur Iulum:
  • Link 653'sit satis, Aenide, telis impune Numanum
  • 654oppetiisse tuis. primam hanc tibi magnus Apollo
  • Link 655concedit laudem et paribus non inuidet armis;
  • 656cetera parce, puer, bello.' sic orsus Apollo
  • Critical Apparatus Link 657mortalis medio aspectus sermone reliquit
  • Link 658et procul in tenuem ex oculis euanuit auram.
  • Link 659agnouere deum proceres diuinaque tela
  • 660Dardanidae pharetramque fuga sensere sonantem.
  • Critical Apparatus661ergo auidum pugnae dictis ac numine Phoebi
  • Link 662Ascanium prohibent, ipsi in certamina rursus
  • Link 663succedunt animasque in aperta pericula mittunt.
  • 664it clamor totis per propugnacula muris,
  • Link 665intendunt acris arcus amentaque torquent.
  • Link 666sternitur omne solum telis, tum scuta cauaeque
  • Critical Apparatus Link 667dant sonitum flictu galeae, pugna aspera surgit:
  • Link 668quantus ab occasu ueniens pluuialibus Haedis
  • Link 669uerberat imber humum, quam multa grandine nimbi
  • 670in uada praecipitant, cum Iuppiter horridus Austris
  • Critical Apparatus671torquet aquosam hiemem et caelo caua nubila rumpit.
  • Link 672  Pandarus et Bitias, Idaeo Alcanore creti,
  • 673quos Iouis eduxit luco siluestris Iaera
  • Critical Apparatus Link 674abietibus iuuenes patriis et montibus aequos,
  • 675portam, quae ducis imperio commissa, recludunt
  • Critical Apparatus676freti armis, ultroque inuitant moenibus hostem.
  • Link 677ipsi intus dextra ac laeua pro turribus astant
  • Critical Apparatus678armati ferro et cristis capita alta corusci:
  • Critical Apparatus Link 679quales aëriae liquentia flumina circum
  • Link 680siue Padi ripis Athesim seu propter amoenum
  • pg 328Critical Apparatus Link 681consurgunt geminae quercus intonsaque caelo
  • Link 682attollunt capita et sublimi uertice nutant.
  • 683inrumpunt aditus Rutuli ut uidere patentis:
  • 684continuo Quercens et pulcher Aquiculus armis
  • Critical Apparatus Link 685et praeceps animi Tmarus et Mauortius Haemon
  • Critical Apparatus Link 686agminibus totis aut uersi terga dedere
  • 687aut ipso portae posuere in limine uitam.
  • Link 688tum magis increscunt animis discordibus irae,
  • Critical Apparatus689et iam collecti Troes glomerantur eodem
  • Critical Apparatus690et conferre manum et procurrere longius audent.
  • 691  Ductori Turno diuersa in parte furenti
  • Link 692turbantique uiros perfertur nuntius, hostem
  • Link 693feruere caede noua et portas praebere patentis.
  • Link 694deserit inceptum atque immani concitus ira
  • 695Dardaniam ruit ad portam fratresque superbos.
  • Link 696et primum Antiphaten (is enim se primus agebat),
  • Link 697Thebana de matre nothum Sarpedonis alti,
  • Link 698coniecto sternit iaculo: uolat Itala cornus
  • 699aëra per tenerum stomachoque infixa sub altum
  • Link 700pectus abit; reddit specus atri uulneris undam
  • Link 701spumantem, et fixo ferrum in pulmone tepescit.
  • 702tum Meropem atque Erymantamanu, tum sternit Aphidnum,
  • Link 703tum Bitian ardentem oculis animisque frementem,
  • 704non iaculo (neque enim iaculo uitam ille dedisset),
  • Link 705sed magnum stridens contorta phalarica uenit
  • Link 706fulminis acta modo, quam nec duo taurea terga
  • Link 707nec duplici squama lorica fidelis et auro
  • Link 708sustinuit; conlapsa ruunt immania membra,
  • Link 709dat tellus gemitum et clipeum super intonat ingens.
  • Critical Apparatus710talis in Euboico Baiarum litore quondam
  • Link 711saxea pila cadit, magnis quam molibus ante
  • 712constructam ponto iaciunt, sic illa ruinam
  • 713prona trahit penitusque uadis inlisa recumbit;
  • pg 329Critical Apparatus Link 714miscent se maria et nigrae attolluntur harenae,
  • Link 715tum sonitu Prochyta alta tremit durumque cubile
  • Link 716Inarime Iouis imperiis imposta Typhoeo.
  • Link 717  Hic Mars armipotens animum uirisque Latinis
  • 718addidit et stimulos acris sub pectore uertit,
  • Critical Apparatus Link 719immisitque Fugam Teucris atrumque Timorem.
  • 720undique conueniunt, quoniam data copia pugnae,
  • Critical Apparatus Link 721bellatorque animo deus incidit.
  • Critical Apparatus Link 722Pandarus, ut fuso germanum corpore cernit
  • Critical Apparatus723et quo sit fortuna loco, qui casus agat res,
  • Critical Apparatus Link 724portam ui multa conuerso cardine torquet
  • 725obnixus latis umeris, multosque suorum
  • Link 726moenibus exclusos duro in certamine linquit;
  • 727ast alios secum includit recipitque ruentis,
  • 728demens, qui Rutulum in medio non agmine regem
  • Link 729uiderit inrumpentem ultroque incluserit urbi,
  • Link 730immanem ueluti pecora inter inertia tigrim.
  • Critical Apparatus Link 731continuo noua lux oculis effulsit et arma
  • Link 732horrendum sonuere, tremunt in uertice cristae
  • Critical Apparatus Link 733sanguineae clipeoque micantia fulmina mittit.
  • 734agnoscunt faciem inuisam atque immania membra
  • 735turbati subito Aeneadae. tum Pandarus ingens
  • 736emicat et mortis fraternae feruidus ira
  • 737effatur: 'non haec dotalis regia Amatae,
  • 738nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum.
  • Link 739castra inimica uides, nulla hinc exire potestas.'
  • 740olli subridens sedato pectore Turnus:
  • Critical Apparatus Link 741'incipe, si qua animo uirtus, et consere dextram,
  • Link 742hic etiam inuentum Priamo narrabis Achillem.'
  • Link 743dixerat. ille rudem nodis et cortice crudo
  • Link 744intorquet summis adnixus uiribus hastam;
  • pg 330Critical Apparatus Link 745excepere aurae, uulnus Saturnia Iuno
  • Link 746detorsit ueniens, portaeque infigitur hasta.
  • Critical Apparatus Link 747'at non hoc telum, mea quod ui dextera uersat,
  • Critical Apparatus Link 748effugies, neque enim is teli nec uulneris auctor':
  • Link 749sic ait, et sublatum alte consurgit in ensem
  • 750et mediam ferro gemina inter tempora frontem
  • Link 751diuidit impubisque immani uulnere malas.
  • Link 752fit sonus, ingenti concussa est pondere tellus;
  • Link 753conlapsos artus atque arma cruenta cerebro
  • 754sternit humi moriens, atque illi partibus aequis
  • 755huc caput atque illuc umero ex utroque pependit.
  • 756  Diffugiunt uersi trepida formidine Troes,
  • Link 757et si continuo uictorem ea cura subisset,
  • 758rumpere claustra manu sociosque immittere portis,
  • 759ultimus ille dies bello gentique fuisset.
  • 760sed furor ardentem caedisque insana cupido
  • 761egit in aduersos.
  • Link 762principio Phalerim et succiso poplite Gygen
  • Link 763excipit, hinc raptas fugientibus ingerit hastas
  • Critical Apparatus Link 764in tergus, Iuno uiris animumque ministrat.
  • Critical Apparatus Link 765addit Halyn comitem et confixa Phegea parma,
  • 766ignaros deinde in muris Martemque cientis
  • Link 767Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque.
  • 768Lyncea tendentem contra sociosque uocantem
  • Critical Apparatus Link 769uibranti gladio conixus ab aggere dexter
  • Link 770occupat, huic uno deiectum comminus ictu
  • 771cum galea longe iacuit caput. inde ferarum
  • Link 772uastatorem Amycum, quo non felicior alter
  • Critical Apparatus Link 773unguere tela manu ferrumque armare ueneno,
  • Link 774et Clytium Aeoliden et amicum Crethea Musis,
  • 775Crethea Musarum comitem, cui carmina semper
  • Link 776et citharae cordi numerosque intendere neruis,
  • pg 331Critical Apparatus777semper equos atque arma uirum pugnasque canebat.
  • Link 778  Tandem ductores audita caede suorum
  • 779conueniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus,
  • 780palantisque uident socios hostemque receptum.
  • Critical Apparatus Link 781et Mnestheus: 'quo deinde fugam, quo tenditis?' inquit.
  • Critical Apparatus Link 782'quos alios muros, quaeue ultra moenia habetis?
  • 783unus homo et uestris, o ciues, undique saeptus
  • 784aggeribus tantas strages impune per urbem
  • Link 785ediderit? iuuenum primos tot miserit Orco?
  • Critical Apparatus786non infelicis patriae ueterumque deorum
  • 787et magni Aeneae, segnes, miseretque pudetque?'
  • 788talibus accensi firmantur et agmine denso
  • Critical Apparatus789consistunt. Turnus paulatim excedere pugna
  • Critical Apparatus790et fluuium petere ac partem quae cingitur unda.
  • Link 791acrius hoc Teucri clamore incumbere magno
  • 792et glomerare manum, ceu saeuum turba leonem
  • Critical Apparatus Link 793cum telis premit infensis; at territus ille,
  • Link 794asper, acerba tuens, retro redit et neque terga
  • 795ira dare aut uirtus patitur, nec tendere contra
  • 796ille quidem hoc cupiens potis est per tela uirosque.
  • Link 797haud aliter retro dubius uestigia Turnus
  • Link 798improperata refert et mens exaestuat ira.
  • 799quin etiam bis tum medios inuaserat hostis,
  • Link 800bis confusa fuga per muros agmina uertit;
  • Link 801sed manus e castris propere coit omnis in unum
  • Link 802nec contra uiris audet Saturnia Iuno
  • Link 803sufficere; aëriam caelo nam Iuppiter Irim
  • 804demisit germanae haud mollia iussa ferentem,
  • 805ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis.
  • Link 806ergo nec clipeo iuuenis subsistere tantum
  • Link 807nec dextra ualet, iniectis sic undique telis
  • Link 808obruitur. strepit adsiduo caua tempora circum
  • pg 332Critical Apparatus Link 809tinnitu galea et saxis solida aera fatiscunt
  • Link 810discussaeque iubae, capiti nec sufficit umbo
  • Link 811ictibus; ingeminant hastis et Troes et ipse
  • Link 812fulmineus Mnestheus. tum toto corpore sudor
  • 813liquitur et piceum (nec respirare potestas)
  • Critical Apparatus Link 814flumen agit, fessos quatit aeger anhelitus artus.
  • Link 815tum demum praeceps saltu sese omnibus armis
  • Critical Apparatus816in fluuium dedit. ille suo cum gurgite flauo
  • Critical Apparatus817accepit uenientem ac mollibus extulit undis
  • Link 818et laetum sociis abluta caede remisit.

Notes Settings

Notes

Critical Apparatus
9 petiuit ω‎ (praeter br)
Critical Apparatus
et collectos P2cesuv
Critical Apparatus
17 ac Pω‎: et MRf
Critical Apparatus
20 discedere MPRabr: descendere ut uid. st (disc. v): discindere cefh (desc. d)
Critical Apparatus
21 sequar Md
Critical Apparatus
22 et del. P2
Critical Apparatus
25–31 MPR;
Critical Apparatus
25 omnis] adeo (A. viii 585) M2
Critical Apparatus
26 picta M1R, pictae P1
Critical Apparatus
29 (= vii 784) add. nescioqui recc.
Critical Apparatus
32–55 FMPR
Critical Apparatus
33 nigro] magno P
Critical Apparatus
37 ascendite MP: et scandite (-dere uv) FRω‎, Macrob. vi 6. 16, Tib.
Critical Apparatus
42 aciem FMPabfr: acies Rω‎
Critical Apparatus
44 pudor] furor (A. ii 316) Non. 268. 16
Critical Apparatus
monstrant F, Tib.
Critical Apparatus
46 urbibus M
Critical Apparatus
52 intorquens M
Critical Apparatus
54 clamorem F2MPω‎: clamore F1R, agnoscit Seru.
Critical Apparatus
56–68 FMPR;
Critical Apparatus
67 quae uia P1R, ita fit 'sensus absolutior' iudice Seru.: qua uia FMP2ω‎ (qua ui Ribbeck)
Critical Apparatus
68 aequum FMRa(-quom P2): aequor (A. x 451) P1ω‎, Tib., imitatur Orosius v 16. 9
Critical Apparatus
70 saeptam] clausam R
Critical Apparatus
88–117 MPR;
Critical Apparatus
90 parentum M1
Critical Apparatus
91 ne Pω‎: neu (u. 42) MRbfr: nec a?u
Critical Apparatus
99 undas 'alii' ap. Seru.
Critical Apparatus
103 et] aut R
Critical Apparatus
secat Ribbeck
Critical Apparatus
109 sacras 'ut abominandas ostendas' Diom. 437. 4
Critical Apparatus
110 offulsit MRad?r: effulsit (u. 731) Pω‎
Critical Apparatus
118–19 FMPR
Critical Apparatus
120–47 FMPR
Critical Apparatus
121 (= x 223) add. recc., post 122 a2
Critical Apparatus
123 animis Rutuli (A. viii 530) FRω‎, Seru.: animi Rutulis MP abhr, Asper 535. 14, DSeru.
Critical Apparatus
124 turbatis FMP2ω‎: turbatus P1Rbc
Critical Apparatus
129 neque] nec Rω‎(praeter cr)
Critical Apparatus
130 exspectans M1
Critical Apparatus
132 manibus nostris dhst (cf. A. ii 192)
Critical Apparatus
gentes FPω‎: gentis MRbcr
Critical Apparatus
135 datum (A. ii 291) Madhstv: datum est FPRbcefru, Tib.
Critical Apparatus
140 sed] si d
Critical Apparatus
141 non modo R (non et nunc agnoscit Tib.)
Critical Apparatus
perosum ad: perosus r, Char. 211. 5
Critical Apparatus
143 discrimina PRω‎: -ine (A. iii 685) FMb?
Critical Apparatus
parua ω‎: paruo FMP2 (-uas P1)R
Critical Apparatus
144 at] an Diom. 464. 23, Seru. ('legitur et at'); cf. A. vii 363
Critical Apparatus
148–64 FMPR;
Critical Apparatus
151 late FRbr, Tib.: summae (A. ii 166) MPω‎
Critical Apparatus
155 ferant FPb?c?r: putent MRω‎
Critical Apparatus
156 diei FM1Pbdrt: diei est M2Rω‎, Non. 2. 13, Tib.
Critical Apparatus
160 flammis (A. x 119) MPω‎: flamma (A. i 673) FRbr, utrumque Tib.
Critical Apparatus
161 Rutulo M1, agnoscit Tib.
Critical Apparatus
162 secuti R, Seru., Tib.
Critical Apparatus
165–77 MPR
Critical Apparatus
171 instat Pω‎, Tib.: instant MRa (cf. A. i 734)
Critical Apparatus
173 'legitur et iuueni' Seru.
Critical Apparatus
178–206 MPR;
Critical Apparatus
180 neque M2PRbchr: nec M1ω‎
Critical Apparatus
189 soluti] sepulti (A. ii 265; cf. ix 236) adhst, Seru.
Critical Apparatus
190 perspice dft
Critical Apparatus
207–10 FMPR
Critical Apparatus
207 ad haec] ait P2
Critical Apparatus
209 aspicis P
Critical Apparatus
211–34 FMPR;
Critical Apparatus
235–43 MPR
Critical Apparatus
236 sepulti (cf. u. 189) efv, DSeru.
Critical Apparatus
237 conticuere] procubuere (u. 190) Pceuv
Critical Apparatus
241 et] ad cf
Critical Apparatus
243 fallet M
Critical Apparatus
244–74 MPR
Critical Apparatus
244 uallibus] moenibus P2
Critical Apparatus
252 laudibus istis (A. x 825) MPRbceuv, Seru.: talibus ausis (A. ii 535) adfhrst, Macrob. vi 6.12
Critical Apparatus
268 dicere MPa, DSeru. ad, A. iii 323; ducere Rω‎, 'alii' ap. Seru., Tib.: deicere 'alii' ap. DSeru.
Critical Apparatus
270 rubentis] comantis (A. iii 468) R
Critical Apparatus
quod M2P1Rbceruv, Seru.: quos M1P2a?dfst
Critical Apparatus
275–306 MPR
Critical Apparatus
283 haut M1PR (haud afr, aud st), 'quidam' ap. DSeru., Tib.: aut M2ω‎, Seru. (cf. Symm. ep. i 28)
Critical Apparatus
287 pericli est (A. v 716; cf. i 78) M2acehtuv, Seru.
Critical Apparatus
288 testes Asper 537. 24
Critical Apparatus
290 at] hanc acuv
Critical Apparatus
292 dedere Me: dederunt PRω‎
Critical Apparatus
296 spondeo ceu
Critical Apparatus
299 sequentur MRcersuv: sequetur Pb: sequuntur adf?ht
Critical Apparatus
307–39 MPR
Critical Apparatus
316 herbam] umbram (u. 314) Rd
Critical Apparatus
323 uasta dabo] uastabo cesuv
Critical Apparatus
329 tela] lora R
Critical Apparatus
332 reliquit befhtuv
Critical Apparatus
340–53 MPR;
Critical Apparatus
341 multumque M1P1Rr
Critical Apparatus
348 morte] nocte Cornutus ap. DSeru.
Critical Apparatus
349 purpureum recc. (ex. gr. Paris. lat. 7930); ita traiecta distinctione 'multi', -eam 'alii' ap. Seru.
Critical Apparatus
354–70 MPRV
Critical Apparatus
358 pictosque (A. vii 277) Char. 62. 6
Critical Apparatus
363 praedaque R
Critical Apparatus
368 dum] cum aeuv
Critical Apparatus
369 'in omnibus bonis regis dicitur inuentum' DSeru.
Critical Apparatus
371–99 MPRV
Critical Apparatus
371 portis (A. xi 621) br, Prisc. xviii 199
Critical Apparatus
murosque PVω‎, DSeru.: muroque (A. vii 161) MR, Seru. hic et ad A. iv 598, Prisc.
Critical Apparatus
agmine] aggere P
Critical Apparatus
378 siluis PV
Critical Apparatus
380 hinc atque hinc] huc illuc Non. 458. 20
Critical Apparatus
aditum M2P2(-tu P1)RVabfhrt, Tib.: abitum (ut Tac. ann. xiv 37) M1cde (habitum suv), 'melior lectio' iudice Seru., idem schol. Veron.
Critical Apparatus
382 complebant M
Critical Apparatus
383 lucebat M1Pcdfhrst, -bant R: ducebat M2Vabeuv, utrumque agnoscit Seru.
Critical Apparatus
387 lucos cefhu
Critical Apparatus
391 resolues M1
Critical Apparatus
400–5 MPRV;
Critical Apparatus
400 enses Pace?rsuv, 'quidam' ap. DSeru.: hostes (-tis) (A. ii 511, ix 554) MRVbdfht
Critical Apparatus
402 torquet Ribbeck (cf. A. i 308): torquens codd., Non. 246. 28
Critical Apparatus
403 altam ad R
Critical Apparatus
et (A. vi 186) codd., Prisc. xvi 16, Asper (ut uid.) ap. schol. Veron.: del. ed. Veneta an. 1470
Critical Apparatus
406–28 MPR
Critical Apparatus
412 auersi r, 'alii' (ut uid.) ap. Seru.: aduersi codd., Non. 414. 14, Seru. (cui tergum pro scuto est)
Critical Apparatus
416 acrius P2
Critical Apparatus
417 summa telum MRadehrtu. Seru., DSeru. ad A. ii 231: telum summa Pbcfsv
Critical Apparatus
uibrabat dft
Critical Apparatus
420 umquam M1
Critical Apparatus
429–58 MPR
Critical Apparatus
432 transadigit (A. xii 276, 508) M2(-bit M1)Pdrt, Non. 243. 31, Tib.: transadiit bcfhv: transabiit (ut uulgo Statius Theb. ii 9) Raesu
Critical Apparatus
pectora candida Rr
Critical Apparatus
443 hostis P2
Critical Apparatus
455 tepidaque ω‎, Macrob. vi 6. 3, Seru.: tepidumque M2(-damque M1)PRa?
Critical Apparatus
recentem codd. (fortasse madentem r), Seru.: recenti (A. viii 195) P2 (tepidumque recenti 'multi' ap. Seru.)
Critical Apparatus
456 pleno MP2bhrsuv: plenos P1Racdeft
Critical Apparatus
spumantis MPRbdfhr, Seru., Tib.: spumanti acestuv
Critical Apparatus
459–89 MPR
Critical Apparatus
463 cogunt Wagner: cogit codd., Seru.
Critical Apparatus
464 suos PRω‎, Seru.: suas Mdr
Critical Apparatus
465 u. om. P mirabile M, DSeru. ad A. ii 558
Critical Apparatus
469 dextra M1Rbr
Critical Apparatus
471 mouebant MRω‎: uidebant Pcrstv
Critical Apparatus
481 illa Rdtv
Critical Apparatus
484 extremum P2Rω‎: -mis MP1:-ma dt
Critical Apparatus
485 date recc.
Critical Apparatus
486 ad tua (funera) Iulius Sabinus: in tua Iahn
Critical Apparatus
funere P.Bembus: funera codd., Macrob. vi 2. 21, Non. 372. 35, Seru.
Critical Apparatus
490–508 MPR;
Critical Apparatus
495 magne] summe Seru. ad A. ii 645
Critical Apparatus
501 u. ima pagina add. P: ante u. 500 bcev
Critical Apparatus
502 sub] in dt
Critical Apparatus
506 pellere M2R
Critical Apparatus
uallo (u. 519) M2
Critical Apparatus
509–20 FMPR
Critical Apparatus
514 iuuet (cf. A. iv 498)] iubet P1r: iuuat F2esuv, Gramm. (hinc faciunt lubat M1 iubat P2c): libet F1M1Rabdfht, Aug. de gramm. 523. 16, Tib.
Critical Apparatus
521–35 FMPR;
Critical Apparatus
524 in] ad Pc, DSeru. ad G. i 264
Critical Apparatus
526 tum FRω‎: tunc MPc
Critical Apparatus
529 (= vii 645) add. R
Critical Apparatus
536–54 MPR
Critical Apparatus
552 furit] ruit P2
Critical Apparatus
555–86 MPR
Critical Apparatus
565 matris Racsu
Critical Apparatus
578 sagitta est ceruv
Critical Apparatus
579 adfixa P, Seru. in lemmate
Critical Apparatus
alte lateri Housman ad Manilium I lxv: lateri manus codd. (eminus Gemoll)
Critical Apparatus
580 rumpit bdfrt
Critical Apparatus
584 matris γ‎, Macrob. v 19. 15
Critical Apparatus
Simoentaque R
Critical Apparatus
586 hastis MPbr: armis (A. x 52) Rω‎
Critical Apparatus
587–620 MPR
Critical Apparatus
599 morte protendere M1
Critical Apparatus
604 saeuoque] duroque Pc
Critical Apparatus
610 'sera, in aliis tarda' Seru.
Critical Apparatus
619 uocant bcf
Critical Apparatus
621–49 MPR
Critical Apparatus
623 intendit P
Critical Apparatus
631 fatifer MRbr: letifer (A. x 169) Pω‎
Critical Apparatus
632 effugit Mdfhst (efugit c), 'melius legitur' auctore Seru.: et fugit PRberuv
Critical Apparatus
adducta MRbefru: adlapsa (A. ix 578, xii 319) P: elapsa cdhstv
Critical Apparatus
634 traicit (A. x 400, xi 685) Mbf: traiecit ω‎: transigit P1: transadigit (A. xii 276) R: transiit P2 (et traicit et transiit Tib.)
Critical Apparatus
i M2Pocer: om. M1Rω‎
Critical Apparatus
645 mittit Mbdfhrt: mittit et Reu: misit Pc2v(aeth. sensit c1)
Critical Apparatus
646 forma PRω‎: formam Mdfhr?t
Critical Apparatus
650–80 MPR
Critical Apparatus
651 albos MPbc?fv: flauos (A. iv 559) Rdehrtu
Critical Apparatus
657 aspectus ω‎: aspectu MPR
Critical Apparatus
661 ac] et M
Critical Apparatus
667 flictu Pω‎, Seru.: adflictu M(atf-)Rr
Critical Apparatus
671 nubila] lumina M1
Critical Apparatus
674 patriis iuuenes Pc
Critical Apparatus
676 animis Bentley (cf. Hom. Il. xii 135)
Critical Apparatus
678 coruscant M: coruscis Macrob. v 11. 26
Critical Apparatus
679 liquentia MPRber, Macrob., Diom. 464. 7: Liquetia ω‎, Seru.
Critical Apparatus
681–713 MPR
Critical Apparatus
685 Marus M (Sil. Ital. vi 74)
Critical Apparatus
686 aut uersi] auersi P1R
Critical Apparatus
689 eodem] in unum (u. 801) Reu
Critical Apparatus
690 gradum (A. vi 488) et procedere l. audet Non. 268. 18
Critical Apparatus
710 talis MR: qualis Pω‎
Critical Apparatus
714–44 MPR
Critical Apparatus
714 tolluntur bdrt, Tib.
Critical Apparatus
719 timorem] furorem P1
Critical Apparatus
721 animos M1c1
Critical Apparatus
722 cernit MRω‎: uidit Pcfv
Critical Apparatus
723 qui Mω‎, Char. 91. 10 (cf. A. v 649): quis PR
Critical Apparatus
724 multa] magna M
Critical Apparatus
731 offulsit (u. 110) R, Tib.
Critical Apparatus
733 clipeique P
Critical Apparatus
mittit M2(-tet M1)ω‎, Tib.: mittunt PR, Macrob. v 13. 35
Critical Apparatus
741 animi Re
Critical Apparatus
745–76 MPR
Critical Apparatus
747 uersat] librat Pcv
Critical Apparatus
748 is] es Pdh
Critical Apparatus
764 tergus P1Rr, Char. 71. 25 et 146. 7, DSeru. ad A. i 211: tergum M P2ω‎, Non. 414. 9
Critical Apparatus
765 confixum M2P2
Critical Apparatus
769 dextra M1cdehuv
Critical Apparatus
773 tinguere P1
Critical Apparatus
777–808 MPR
Critical Apparatus
782 quaeue Pceuv: quae iam MRbdfhrt
Critical Apparatus
786 nonne M2
Critical Apparatus
789 pugna Mω‎: pugnae (A. x 441) PR
Critical Apparatus
790 unda] amni (u. 469) bdt
Critical Apparatus
793 at Pbcfrtv: ac MRdehu
Critical Apparatus
809–18 MPR
Critical Apparatus
814 aeger] acer 'quidam' ap. DSeru. (cf. A. v 432)
Critical Apparatus
816 flauo] uasto (A. i 118, iii 197, vi 741) Pceu
Critical Apparatus
817 excepit fugientem d
Link Settings

Extras