John Becar Of Borsselen

P. S. Allen (ed.), Opus Epistolarum Des. Erasmi Roterodami, Vol. 3: 1517–1519

Contents
Find Location in text

Main Text

932952 From John Becar of Borsselen.

Farrago p. 149.

F. p. 295: HN: Lond. vi. 15: LB. 400.

  • Veere.
  • 28 March 1519.

[The date is confirmed by the books mentioned at the beginning: see Epp. 864, 894, 916, 745. For John Becar see Epp. 291, 737. 8 n. Jan Reygersberch, Cronijcke van Zeelandt, Antwerp, 1551, fo. B, spells his name Beecker. Ep. 849 shows that he had left Louvain before Erasmus' return from Basle. For their intimacy there and Erasmus' confidence in him see Ep. 805, especially 11. 19–22.]

m. ioannes borsalvs, decanvs veriensis, erasmo roterod. s. d.

1Cvpidissimvs sum iampridem cognoscendi, idque ex tuis ipsius 2literis, humanissime doctissimeque praeceptor, quanam sis valetudine pg 515 3et quid quotidie in lucem emittas, quod publice ad bonos et Christo 4dignos mores conferat et Sacrae Scripturae studiosis sit vsui futurum. 5Post absolutum enim iam secundo Nouum Instrumentum, video 6aedidisse te in omnes Pauli Epistolas argumenta, video in Pauli 7ad Corinthios duas Epistolas explanatissimam Paraphrasim; lego 8item summa cum voluptate nec minori, vt spero, vtilitate adauctam 9studii theologici Rationem ac Methodum. Sed haec tametsi aliis 10maxima, vt sunt, non immerito videntur, tamen intra paucos dies 11scio abs te absoluta esse. Et noui infatigabilem tuam in studiis 12diligentiam: scio ociosum esse et cessare a studiis literarum non 13posse. Quamobrem nihil dubito quin plura multo vel conscripseris 14iam vel in manibus habeas, quae publica studia, praesertim sacra, 15adiuuare ac prouehere possint.

16Verum est quod te commonefaciendum duxi, vt vbi paululum con-17tinget a grauioris operae studiis ocii, aliquot dies impendas ad conscri-Editor’s Note18bendam Euangelicis praeconibus Concionandi rationem. Instituisti Editor’s Note19enim iam olim Christianum Militem, instituisti Christianum item Editor’s Note20Principem, instituisti praeterea et discere et docere cupientes, conscriptis 21hoc argumento ac titulo libris elegantissimis. Superest vt Euange-22licum concionatorem recte instituas; quod quidem multo pluribus sit 23profuturum, tum iis qui tua institutione edocti rectius et maiori fruge 24sint deinceps concionaturi, tum iis qui ea ratione multo maiori effica-25cia et fructu sint concionantes audituri. Ea res mihi et publico om-26nium et meo quoque nomine priuatim erit gratissima. Asscriptus 27sum enim non ita pridem in pastorum gregis Dominici numerum, vt 28scis: et quo, obsecro, pabulo vel salubriori vel meliori pascere possim 29commissum mihi Domini mei gregem quam Euangelico et Apostolico? 30si quidem tua institutione formatus id scite prudenterque ministrare 31nouerim. Impetret hanc rem abs te, obsecro, primum maxima ac 32latissime patens vtilitas, deinde tua in Christi religionem propensis-33sima charitas; vt cui iuuandae tantum studii ac laboris impenderis 34non sine grauissimo sumptu et valetudinis certissima iactura, con-35temptis etiam tot inuidorum obtrectationibus et apertissimis conuiciis, 36ei hoc tantillum operae ne deneges. Postremo eblandiatur istud mea 37in te perpetua, postquam te primum nosse simulque colere coepi, 38obseruantia. Quod si haec te minus perpellere possint, cogita quod id Editor’s Note39te facturum mihi superiori hyeme, quum tuo semper lateri vel cum 40importunitate haererem, sis pollicitus.

41De valetudine mea cognosces copiose ex eo qui has tibi reddidit, pg 516 42qui Basileae te aestate proxima conuenit. Atque vt nonnihil ex me Editor’s Note43quoque cognoscas, nactus sum conditionem hanc ampliorem aliquanto 44et in specie splendidiorem, sed minus quam velim, praesertim studi-Editor’s Note45orum causa, liberam, nempe aulicam. Scis patronam meam, Annam 46Borsalam, ante menses tres vita defunctam: ei successisse filium Editor’s Note47Adolphum, tantopere olim a te praedicatum. Et eum propemodum 48aut meliorem etiam praedicant qui penitus habent perspectum. Ego 49minime sum ambitiosus, itaque necdum satis insinuaui me in peni-Critical Apparatus50tiorem cum illo noticiam ac familiaritatem; neque fuit idonea satis 51occasio. Bene vale.

Editor’s Note52M. Ioannem Neuium, communem hospitem, virum singulari Editor’s NoteCritical Apparatus53humanitate ac doctrina praeditum, M. Iodocum Gauricum et Editor’s NoteCritical Apparatus54Iacobum medicum caeterosque conuictores salutandos cura, quaeso, 55meis verbis. Ex oppido Veriensi. v. Cal. Apriles. m.d.xix.

56Verum quod ferme scribere eram oblitus, veniens nuper a Parisiis Editor’s Note57quispiam ait audisse se ex ore Cancellarii Franciae vocatum te a Gal-Editor’s Note58lorum Rege amplissimis conditionibus, et eo profecturum; id quod Editor’s NoteCritical Apparatus59mihi persuadere nequeo futurum. Alii praedicant a Ferdinando, 60Regis Catholici fratre, annuum stipendium pendi satis honestum; id 61quod malim. Optime vale, praeceptor omnibus bonarum literarum et 62Christianae religionis amatoribus vnice obseruande.

Notes Settings

Notes

Editor’s Note
18. Concionandi] By 1523 Erasmus had made a beginning; see I. p. 34. 19–22, and cf. Ep. 985 introd.
Editor’s Note
19. Militem] See Ep. 164.
Editor’s Note
20. Principem] See Ep. 393.
discere et docere] For Erasmus' educational writings see Epp. 66, 71, 260, 298, 341, 428, 771, 909; and cf. I. pp. 8. 37–9. 22 and 12. 28–37.
Editor’s Note
39. superiori hyeme] 1517–8
Editor’s Note
43. conditionem] The Deanery of the collegiate church in the ancient castle of Zandenburg, sw. of Veere; the gift of which belonged to the Borsselen family, as lords of Veere. Cf. Epp. 849. 6, 852. 74–6; and for the antiquities of Zandenburg see J. Ermerins, Zeeuwsche Oudheden, iv (1786), pp. 163–196.
Editor’s Note
45. Annam] See Ep. 80 introd. Reygersberch, Cronijcke van Zcelandt, fo. 932 From John Becar of Borsselen.2, dates her death 8 Dec. 1518.
Editor’s Note
47. Adolphum] See Ep. 93 introd. He received homage as lord of Veere in Jan. 1519: Reygersberch, ibid.
Critical Apparatus
50. neque E: nec H.
Editor’s Note
52. communem hospitem] Cf. Epp. 717. 20–1, 737. 7–8.
Critical Apparatus
53. Gauricum E: Gauerium N.
Editor’s Note
53. Gauricum] Vroye of Gavere; see Ep. 717. 21 n. The form here used is perhaps a contraction of Gauericus, but it is changed in N.
Critical Apparatus
54. Iacobum add. F.
Editor’s Note
54. Iacobum] Jac. Bogardus(Bogaert) of Louvain (†17 July 1520), son of a Professor of Medicine in the University. As a young man he composed a Collectorium in Auicennae practicam in five volumes, 1474–80; now among the MSS. of the Public Library at Antwerp, see F. H. Mertens, Bibl. Antuerpiensis, i (1843), pp. 50–1. After practising medicine at Antwerp he taught at Louvain for 35 or 36 years; succeeding in 1507 to the chair held by his father. On his wife's death he took orders and held the canonry in St. Peter's church attached to his chair. He was M.D. at Louvain 13 June 1480, and between 1502–12 was five times Rector of the University. See Val. Andreas, Fasti acad. Louan., pp. 40–1, 221, 229 and BN.
Editor’s Note
57. Cancellarii] Ant. Duprat.
Editor’s Note
58. conditionibus] See Ep. 896. 90 n.
Critical Apparatus
59. F: persuaderi E.
Editor’s Note
59. Ferdinando] See p. 492.
logo-footer Copyright © 2019. All rights reserved. Access is brought to you by Log out