Desiderius Erasmus Roterodamus

Opus Epistolarum Des. Erasmi Roterodami, Vol. 6: 1525–1527

Contents
Find Location in text

Main Text

1704. To John Longlond.

Opus Epistolarum p. 839.

N. p. 801: Lond. xxi. 42: LB. 814.

  • Basle.
  • 30 April 1526.

[The year-date is amply confirmed by the contents. The letter probably accompanied Ep. 1697.]

erasmvs roterodamvs ioanni episcopo lincolniensi s. d.

Editor’s Note1Reverende Praesul. Quicquid tua benignitas largiri voluit, 2bona fide perlatum est. Decem angelatos accepi per Morum, rursus pg 333Editor’s Note3alteros decem anno proximo. Hoc constat ex literis tuis, quibus Editor’s Note4tamen annum non soles asscribere. Quod Liuino datum est, recepi Editor’s Note5per quem miseram Epistolas Hieronymi. Item quod proxime Editor’s Note6Carolo, videlicet librae Sterl. quinque. Porro quod aliquoties 7scripserim amplitudini tuae, declarant et tuae ad me literae. Et 8tamen fieri potuit vt aliquot epistolae meae fuerint interceptae, 9aut certe non redditae. Id hisce temporibus nouum non est. Bene 10habet quod animum hunc gratum ac memorem nemo potest inter- Editor’s Note11cipere. Lubens misissem totum Hieronymum, verum quum hic 12Carolus Harstus istuc proficisceretur, opus nondum erat absolutum; 13nec semper dantur idonei per quos talia mittam.

Editor’s Note14Si legeris librum quem in me scripsit Lutherus, ac responsionis 15meae partem, intelliges cum qualibus excetris mihi res sit. Sed 16intolerabilius, quod dum pugno cum factione non solum numero, 17gladiis ac literis, verumetiam venenis instructissima, ab iis quorum 18partes propugno, a tergo confodior. Quanquam hoc quoque per- 19peterer, nisi vererer ne victoriam hanc Christo partam intercipiant 20mali monachi, qui veterem tyrannidem cupiunt instauratam. 21Quibus si res successerit, vae bonis literis et harum cultoribus, sed 22praecipue Erasmo.

Editor’s Note23De Colloquiis quod admonet tua pietas, mihi gratissimum est. 24Sunt hominum variae sententiae. Habet Anglia quosdam amicos 25doctos iuxta ac prudentes, quibus hoc opus vehementer arrisit, quod 26existiment nonnihil et ad Latini sermonis facultatem et ad tradu- 27cenda peruersa vulgi iudicia conducere. Sunt alii rursus ingenio 28tetrico, quibus nihil placet iocosum. Si vacabit amplitudini tuae 29perlegere libellum, sentiet praeter eruditionem plurima illic esse 30quae pertinent ad rectam adolescentum institutionem. Addita est 31voluptatis illecebra, ad inescandam aetatem quae dulcibus capitur 32citius quam salutiferis. Nihil illic obscoenum, nihil impium, nihil 33seditiosum. 'At lusus' inquiunt, 'non conuenit huic aetati'. 34Imo pietas est quum senes balbutiunt cum pueris, quo eos ad 35discendas literas allectent. Illud male habet pseudomonachos, 36quod monentur adolescentes ne se ante tempus praecipitent in 37eius vitae labyrinthum, aliaque quae non conducunt ad quaestum 38pseudomonachorum, sed faciunt ad salutem iuuentutis. Et tamen Editor’s Note39tuo iussu a Colloquiis desinam, et si quid videbitur corrigendum, Editor’s Note40admonitus corrigam. Hoc tempore nihil scribi potest quod non pg 33441pateat calumniae, nec raro fit vt dum agis circumspectissime, vtram- 42que partem offendas, quum in vtraque sint qui pariter insaniant.

Editor’s Note43De Ambrosio nihil fiet hoc anno: res stat non per me sed per Editor’s Note44socios Frobenii. Sed Irenaeum illum vetustum dabimus, antehac 45nunquam excusum, et alia quaedam, si Deus donauerit vires. 46Seruet te Dominus, optime Praesul.

47Datum Basileae pridie Calendas Maias, Anno m. d. xxvi.

Notes Settings

Notes

Editor’s Note
1704. 1. largiri] For Longlond's gifts cf. Epp. 1386. 49n, 1758. 5–6, 1769. 11–12.
Editor’s Note
3. literis tuis] Ep. 1570 is the only one of these that survives.
Editor’s Note
4. Liuino] Algoet (Ep. 1091), on his visit in Sept. 1524; see Ep. 1486 introd.
Editor’s Note
5. Epistolas Hieronymi] See Ep. 1488. 36n, 57–60.
Editor’s Note
6. Carolo] Harst, who went to England at Christmas 1525; see Ep. 1654. 3.
Editor’s Note
11. totum Hieronymum] Not completed till Feb. 1526; see Ep. 1465 introd., and cf. Epp. 1623, 1675, 1678, 1740.
Editor’s Note
14. librum] The De seruo arbitrio; see Ep. 1667 introd.
Editor’s Note
14–15. responsionis meae] The Hyperaspistes; see Ep. 1667.
Editor’s Note
23. De Colloquiis] Cf. Ep. 1697. 62–80.
Editor’s Note
39. desinam] Erasmus did not keep this promise. The next authorized editions appeared in June 1526, 1527, and March 1529.
Editor’s Note
40. admonitus corrigam] To the edition of June 1526 Erasmus appended a long letter 'De vtilitate colloquiorum', addressed to the reader, 21 May 1526; in which he explains and defends many passages in the various colloquies which had been called in question.
Editor’s Note
1704. 43. Ambrosio] The edition which Erasmus undertook for Froben, did not appear until Aug. 1527: see Ep. 1855.
Editor’s Note
44. Irenaeum] See Ep. 1738.
logo-footer Copyright © 2019. All rights reserved. Access is brought to you by Log out