Desiderius Erasmus Roterodamus

Opus Epistolarum Des. Erasmi Roterodami, Vol. 7: 1528–1529

Contents
Find Location in text

Main Text

1902. To the Sorbonne.

Opus Epistolarum p. 875.

N. p. 828: Lond. xxii. 19: LB. 907.

  • Basle.
  • 12 November 1527.

[For the further progress in 1526 of the attack made upon Erasmus at Beda's instigation by the Faculty of Theology at Paris see Ep. 1721 introd.

About the New Year 1527 Margaret of Navarre—probably more because of her interest in Berquin (cf. Ep. 925. 13n) than out of regard for Erasmus, to whom she never paid much heed (cf. Ep. 1615 introd.)—began to take notice of the Faculty's proceedings, and asked for copies of some of their resolutions. This roused hopes that the King might be drawn over to support them; and a cautious answer was sent. Such hopes were, however, soon dispelled. In March Erasmus printed an enlarged Prologus and the Supputationes themseives (Ep. 1804. 69n); and about Midsummer the King addressed the Faculty with a letter (printed below: cf. Ep. 1875. 87–97), drawing their attention to an anonymous printed pamphlet, Duodecim Articuli infidelitatis … Bedae (see Ep. 1875. 95n), which was now in circulation. On 9 July too he despatched the Bp. of Bazas to carry a copy of the pamphlet to the Rector, doctors and masters of the University (Actes de François I i, p. 512: Bulaeus vi. 200).

Even then the committee could not be brought to a point. At length on 14 Sept, work was resumed; and on 23 Sept. various works of Erasmus were apportioned to members of the Faculty for examination—a fact of which one of them soon informed him (Ep. 1884). But there was no enthusiasm for the undertaking. On 12 Oct. the Faculty complained that its members would not come to meetings, sometimes less than 15 appearing; and it was determined to sit regularly three days a week from 8 to 10 in the morning. To counter their action Erasmus promptly addressed the present vigorous protest to the Faculty, with others to Beda and Francis of Vitoria (Epp. 1906, 1909; cf. Ep. 1903), invoking also the aid pg 234of the powers which had protected him before, the King through a friendly Cardinal (Ep. 1911), and the Parliament of Paris (Ep. 1905). In this it seems that he was successful. The Faculty did indeed produce a Determinatio, 17 Dec. 1527; but the subject disappears from its proceedings. On 15 May 1528 a brief entry records the receipt of a letter from the King, and a humble resolution to obey his orders therein contained, which may have been concerned with this matter: see Delisle pp. 74–7. Not till nearly four years had elapsed was the Determinatio published. The first dated print is by Badius, 7 July 1531; but there is an undated issue, also by Badius, which M. Renouard thinks is probably earlier (Badius ii. 403–4).

An account of the affair, from June 1525 onwards, was composed by Beda in Oct. 1528, and printed in his Apol. adu. clandestinos Lutheranos, 1529, ff. 4–9 (see Ep. 1571 introd.; reprinted by C. P. d'Argentré, Collectio Iudiciorum, 1736, iii, pt. 2, pp. 4–7).

Francis' letter to the Faculty mentioned above was discovered by M. Bataillon at Simancas, and most generously communicated to us at once. The first part, down to doctrinal (l. 14), has been printed by him in Bull. Hispanique xxvii, 1925, pp. 238–42, with the conjecture that the ms. was a copy sent by Erasmus to A. Valdes on 28 Aug. (cf. Ep. 1907. 1–3): just as a copy was sent to J. Vergara on 2 Sept. (Ep. 1875. 96–7). The Actes de François I show that the King was at St. Denis from 19 June to 7 July 1527.

From Francis i to the Theological Faculty at Paris.

Simancas MS. Est. 2687. 1.

  • St. Denis.
  • ⟨c. 7 July 1527.⟩

Depar le Roy.

1Chiers et bien amez! Tost apres nostre retour en nostre royaulme, aduertiz 2par gens scauans de certain liure compose par Me. Noel Beda, docteur en theologie, 3et imprime, contenant pluseurs erreurs, heresies et blasphemes, ordonnasmes ledit 4liure estre mis en arrest, sans quil fust permis le vendre iusques ace que autrement 5en aurions ordonne. Mais parce que auant nostre dite ordonnance, ou autrement, Editor’s Note6ledit liure auroit este distraict et publie en diuers lieux, dont pluseurs nos subiectz 7et autres auroient este grandement scandalizez et, comme il est adoubter, infectez 8desdites erreurs et heresies, principalement en tant que ledit Beda, commil nous 9a este dit, maintient sondit liure auoir este approue par noz chiers et amez les Doyen 10et Faculte de Theologie, et soubz ceste couleur demeure pertinax et obstine en Editor’s Note11sesdites erreurs: a ceste cause vous enuoyons presentement vng petit traicte faict 12contre ledit liure, contenant selon lintitulet douze Articles dinfidelite dudit maistre 13Noel Beda auec les confutacions diceulx. A fin que sur icelluy vous nous enuoyez 14vostre aduis et sentement doctrinal.

15Et pource que ledit Beda, acause quil est scindicque de ladite Faculte, ou autre- 16ment pourroit auoir pluseurs faulteurs et adherans, et que la matiere est de grande 17impourtance, nous voulons que en ceste matiere vous procedez selon lancienne 18coustume de fere determinacions, et que tous les docteurs et maistres ou regens 19des quatre membres de nostredite vniuersite lisent actentiuement et curieusement 20lesdits douze Articles auec la confutacion diceulx contenuz endit traicte que vous 21enuoyons. Et que apres collacion faicte dudit liure dudit Beda auec lesdits Articles 22et confutacions et apres menee deliberacion sur iceulx, deiectee toute faueur et 23brigue, vous enuoyez deuers nous, la part que serons, la determinacion ou conclu- 24sion quaurez ensemblement accourdee sur lesdits douze Articles, auec voz raisons 25et motifs. si ainsi est que lesdits douze Articles vous semblent veritables: aussi la 26solucion des argumens et raisons contenues aux confutacions diceulx, si ainsi est 27que ne les trouuez souffisamment confutez. A fin que sans aucung doubte ou 28scrupule nous puissons ordonner de telles doctrines et des docteurs dicelles ainsi que 29raison vouldra. Car nostre intension nest point de nourrir aucuns monstres en 30nostre royaume, ains de extirper dicelluy toutes erreurs heresies et blasphemes, 31mesment les manifestes et publiques auec les aucteurs dicelles, leurs faulteurs et 32adherans; et de non commectre de nostre part chose indigne a nostre nom et Editor’s Note33tiltre, duquel entre tous les autres roys et princes chretiens auons este decorez. 34Esperans que vous aussi, desquelx lestat et office est de elucider les doctrines, nespar- 35gnerez le labeur et exercice de voz entendemens, et espeditez a ayder a nostre pg 235 36vouloir et desir. En entretenant par ce moyen la reputacion que iusques apresent 37a este de votre escole, sur toutes celles des autres royaulmes et pays.

38Si vous prions et neantmoings enioignons tresexpressement, et sur austant que 39desirez nous fere seruice, que pour le bien de la relligion chretienne diligentez en 40cest affere. De sorte que bref nous en ayons vostre aduis et determinacion.

41Donne a Sainct Denys.]

erasmvs rot. collegio sorbonico s.

1Eqvidem expertus noui quam non sit tutum rumoribus credere, 2celeberrimi patres; sed pariter expertus noui quam non sit tutum 3rumores subnascentes negligere. Erit igitur hoc aequitatis vestrae, 4vt, si falsum est quod huc fama pertulit, existimetis hanc epistolam 5vobis scriptam non esse. Sin verum est, roganda est mihi vestra 6synceritas, vt sepositis interim affectibus priuatis, non grauemini 7scriptum hoc attente legere: quod, nisi me prorsus fallit animus, 8non tam ad me priuatim pertinet quam ad vestri Collegii dignitatem, 9ac publicam etiam studiorum religionisque tranquillitatem.

10Res adeo non est clam, vt vulgo quoque iactatam Lutetiae com- 11plures amici perscribant, nonnulli isthinc huc profecti voce referant, 12Natalem Beddam ingentem articulorum aceruum ex omnibus meis 13lucubrationibus collectum ad vestram cognitionem detulisse; 14quorum aliquot iam vestra sententia percussos ferunt. Primum 15illud testor coram Deo, qui scrutatur cordis humani sinus, mihi 16inuisam esse omnem impietatem et quicquid discindit concordiam 17gregis Christiani; totoque pectore abhorrere ab his qui sibi con- 18trahunt discipulos, quos non agnoscit Ecclesia Christi sponsa. Id 19et constanter et sat idoneis argumentis arbitror me declarasse: 20siquidem hoc seculo non defuissent mihi vel sodales vel discipuli, 21nisi toto pectore detestarer omnem haeresim ac schisma. Iam vt 22ne commemorem quid operae praestiterim in hoc negocio priuatim 23Ecclesiae catholicae, nulli potest obscurum esse, quod libris aeditis 24declaratum est, me syncerum et constantem militem praestitisse Editor’s Note25negocio fidei. Clamitant hoc Alberi, Othonis, Leopoldi et ipsius Editor’s Note26Lutheri libri in me virulentissime scripti. Contra meus de Euchari- Editor’s Note27stia libellus et duo libri Hyperaspistae: qui demiror si vos lateant, 28quum prostent et isthic venales. Itaque iure quis miretur et illud, 29me factionum omnium aduersarum odium meruisse, si vestrum 30fauorem emereri nequeam. Aduersus maliciam calumniandi nihil 31est tutum, et fieri potest vt in scriptis meis aliquid impium exciderit. 32Certe animus vacat impietate, paratus iugulare quicquid officit 33synceritati religionis. Proinde qui conspirant in me deuotis animis, 34in quem conspirant nisi in commilitonem suum et causae quam tueri 35se praedicant propugnatorem? Cui gratificantur nisi his quos ipsi 36iudicant Ecclesiae perduelliones, cuius causam produnt priuatis 37affectibus?

38Porro, quum vestra prudentia norit quanta sit humanae linguae 39vanitas quantumque venenum, praesertim hisce temporibus, magis 40credere debet ipsis factis quam delatorum susurris; aut si testes pg 236 41quaerit, eos potius audire qui me propius norunt: quorum est Editor’s Note42Lodouicus Berus, mihi quidem non inimicus, qui nulli mortalium est 43inimicus, sed vestrae sodalitati addictissimus; ad haec vir doctus 44iuxta ac pius. Is e propinquo nouit et quid agam et quo sim animo. 45Caeterum quo grauior est istius ordinis autoritas, hoc oportet in 46iudicando maiorem esse tum aequitatem tum mansuetudinem; 47minimeque decet vt ista dignitas seruiat priuatis hominum vel 48stultorum vel improborum affectibus. Mihi cum nullo vnquam 49ordine bellum fuit, nec, vt spero, futurum est; tantum abest vt 50aduersus eum Senatum, cuius oraculis prima semper tributa est 51autoritas, arma moueam.

Editor’s Note52Quod Natali Beddae respondi, nunquam existimaui ad vestram 53sodalitatem pertinere; verum ita mihi persuaseram, et adhuc arbi- Editor’s Note54tror, iilum vtcunque extorta aedendi libri potestate, vobis insciis 55suos affectus admiscuisse. De cuius animo quid querar? Primum Editor’s Note56literis meis humanissime prouocatus, vt res inter nos Christiana 57moderatione transigeretur, emisit librum plenum euidentibus 58calumniis, mendaciis et blasphemiis. Res in aperto est, dissimulari 59non potest. Iam hoc ipsum facinus quam indecorum ei qui theologi 60et cognitoris personam gereret! quem si mea vrit responsio, sibi 61debebat imputare, qui ne monitus quidem atque etiam rogatus, 62a tali scribendi genere temperarit. Indocti, stupidi, fatui conuicium 63feram; impius nisi sim, dici non patiar, nec adeo pati debeo, ne 64quis exemplo meo fiat impius. Verum vtcunque poterat hoc factum 65primo calori ceu furori cuipiam condonari: vbi mea responsione 66commonitus est quantum aberrasset ab officio hominis Christiani, 67quaeso num vllum pudoris aut poenitentiae signum dedit? num 68fratrem sic traductum studuit reconciliare? quicum si vel leuis 69offensa intercederet, iuberetur munus ante aram relinquere, ac prius 70habere reditum in gratiam quam sacrificium. Nunc quum talibus 71libellis impetere proximum nihilo leuius sit homicidio, et aliquot 72circunstantiis etiam grauius, quum frequenter interim accedat ad 73sacrosanctam Domini mensam; adeo non cogitat de reconciliando 74fratre, vt calumnias addat calumniis, vestram etiam autoritatem 75in suarum intemperiarum consortium pertrahere moliens: quasi 76parum hactenus peccatum sit, nisi suum dedecus aspergat pluribus. 77Atqui vestrae grauitatis est, o viri praeclari, talibus ingeniis mederi, 78non fauere; nisi quod hoc ipsum est vere fauere, mederi.

79Quum igitur Bedda praeceps feratur vlciscendi studio, videtis 80cuiusmodi sit huius negocii fons. Neque me clam est isti camino Editor’s Note81vnde addatur oleum. Eduardus Leus in Hispania sparsit librum in 82me scriptum, multo indoctiorem magisque sycophanticum quam fuit Editor’s Note83ille prior, quem Lutetiae quondam aedidit, non absque Beddae prae- 84sidio, ni fallor. Ea res addit animum monachis quibusdam, qui me 85sibi stultissime fingunt hostem, quum ipsi sibi sint hostes acerrimi. Editor’s Note86Primum orsi sunt tragoediam in aula Caesaris: is impetus facile pg 237 87cohercitus est. Rursus eandem furiosis apud populum clamoribus Editor’s Note88instaurarunt Salamancae Franciscani: motus hic praesulum Editor’s Note89autoritate vix sedatus est. Tandem extitit Petrus a Victoria, Editor’s Note90Dominicanus, qui Burgis concionatur, habet fratrem in vestro 91Collegio. Is tantum excitauit tumultum vt se iactarent nec Caesaris Editor’s Note92nec praesulum aedictis obtemperaturos; illo fretos, 'Oportet 93obedire Deo magis quam hominibus'. Itaque principes quum 94viderent rem spectare ad seditionem, nec aliter posse componi, Editor’s Note95permiserunt vt Archiepiscopo Hispalensi exhiberent Articulos, per 96viros eruditos minimeque suspectos discutiendos. Exhibiti sunt 97aliquot ex libro Lei decerpti, sed quibus nihil potest esse stultius 98aut maliciosius. Misissem illos cum meis responsionibus, ni prorsus 99iudicassem indignos vestris auribus.

100Et hic est Leus quem Bedda pronunciat absolutum theologum, 101quum, quod constat, nunquam pedem posuerit in schola theologica. 102Id nec ipse Leus potest inficiari, et, si inficietur, scripta satis arguunt. 103Huius insulsis conuiciis, quae me dehortante prodidit, quoniam 104respondi, licet longe moderatius quam ille prouocarat, hoc agit, 105vt quouis pacto dolorem vlciscatur suum, non se purgans, quod non 106potest, sed ad lapides prouocans. Ingenium videtur concitandis Editor’s Note107dissidiis natum. In primo tumultu quem excitauit Louanii, nec meis 108inimicis placuit, et suis amicis apud Anglos vehementer displicuit. 109Talis fuit illius fabulae catastropha. Huius tumultus quis sit exitus 110futurus nescio, certe complures ex Hispania scribunt monachos illos 111nihil aliud proficere quam quod sibi lucrifaciunt plurimum odii 112apud eruditos ac principes, meumque nomen reddunt celebrius et 113gratiosius: quanquam nec ego moror hanc celebritatem, et istos 114cuperem omnibus suo merito quam gratiosissimos esse. Verum ita 115visum est illis, vi, clamoribus, improbitate, sycophantiis, con- 116spirationibus rem gerere. Ego fiducia bonae conscientiae securus, 117tantum hoc doleo, me si non causam, certe occasionem dare Chri- 118stianorum dissidiis: quae si mea culpa nascerentur, graui cum onere 119conscientiae diem supremum expectarem, qui non potest abesse 120longius, cuique me quotidie paro. Nunc quum haec, me renitente 121pro viribus, aliorum vitio contingunt, non possum quidem non 122dolere malum publicum; sed moderatius fero, reputans haec ex 123Dei voluntate fieri, qui et me talibus modis purgari velit, et illorum 124improbitatem mundo innotescere, quo facilius liceat illis mederi. 125Interim ego quod Deo gratum esse iudicabo praestabo, euentum 126illius arbitrio committens. Non itaque dubito quin illorum autores 127tumultuum Beddam et huius sodales instigent vt susceptam fabulam 128adiuuent.

129Videtis, sapientissimi viri, fontem et seminarium huius negocii, vnde 130quid potest scatere dignum pietate Christiana? Atqui hactenus ea 131fuit istius fama Collegii, vt mundus longe aliud expectet iudicium 132quam Leus aut Bedda prodidit. Nec arbitror mihi tale quicquam 133a vobis metuendum, nisi prorsus me mea de vobis fallit existimatio. pg 238 134At e diuerso dum reputo quale sit hoc seculum, quantum nunc liceat 135audaciae linguisque maledicis; ad haec quum probabiliter con- 136iecto et in isto Senatu sedere qui Beddae vel opinioni consentiant 137vel odio subseruiant; rursus alios inuidiae metu, alios odio turbarum 138conquiescere, itaque fieri frequenter vt pars deterior vincat meliorem: 139non abs re visum est his literis et vestrae dignitati et meae quieti, 140quantum in me est, consulere. Quod si hic metus vanus est, tamen 141vobis ingratus esse non potest, vt qui partim ab odio dissidiorum, 142partim ab ordinis istius reuerentia proficiscitur.

143Etiam atque etiam rogo, boni consulat vestra synceritas si 144videor liberius quod sentio proloqui. Vestrum erit hoc non arro- Critical Apparatus145gantiae sed simplicitatis bonaeque conscientiae signum interpretari. 146Absit hoc consilium a tam graui Collegio, vt in gratiam Beddarum, Editor’s Note147Sutorum, aut pseudomonachorum (nam probos vnice semper amaui) 148cogitetis me turba articulorum obruere; nec lecta responsione mea, 149nec expenso loco, nec habita personae quam loquentem facio ratione, 150nec collatis quae praecedunt aut sequuntur, nec vlla reddita ratione 151quare videatur impium quod scriptum est. Non enim hoc iudicium 152est eruditorum sed potius lapidationis genus. Et si id ius esset 153autoritatis vestrae, longe tamen aliud est ius Christianae charitatis, Editor’s NoteCritical Apparatus154quae baculum confractum non comminuit, nec linum fumigans Editor’s Note155extinguit. Videtis qua mansuetudine sit vsus Augustinus, etiam in 156deploratos haeresiarchas. In eos qui vel a maioribus traditum 157errorem acceperunt, vel arte in fraudem illecti, vel persuasione in 158impium dogma inducti sunt, vult omnem exhiberi lenitatem, 159docendos arbitrans, non obiurgandos. In me vero qui pro meis 160viriculis studui prodesse studiis bonarum literarum ac profectui 161religionis, qui constanter ab omnibus abstinui factionibus, qui pro 162catholica Ecclesia eos in me prouocarim quos habebam addictis- 163simos, qui corpusculum hoc et animum hunc omnibus exposui peri- 164culis, talibus debacchari modis qualibus iam coepit Bedda, aliique 165nonnulli moliuntur, pape! quantum abest ab exemplo Christianae 166lenitatis! quantum ab opinione quam hactenus orbis Christianus 167habuit de vestro Collegio! Huiusmodi tumultu diuus Augustinus 168nec haeresiarchas opprimi vult, ne se praedicent vi victos, non veri- 169tate conuictos.

170Fortasse nihil facilius quam Erasmum obruere, nec hinc vobis 171continget admodum splendidus triumphus, si tot heroes coniuratis 172animis culicem vnum oppresseritis; etiamsi non sum vsqueadeo 173destitutus amicis quam opinantur quidam. At res inuicta est 174veritas, et inexpugnabilis Christus veritatis patronus, aduersus quem 175stimulum iactare calces durum est. Ista autoritas, ista eruditio, 176iste consensus in eos potius expromendus est qui vestra dogmata 177palam detestantur, qui ciuitates et regiones vobis adimunt, sibi 178adiungunt: a quibus demiror vobis esse tantum ocii, vt senten- 179tiolis vel ambigue prolatis vel recte propositis, nisi quod aliter 180quam solent hodie loqui scholastici, plerisque deprauatis etiam, 181vacetis excutiendis. Imbecillis est Erasmus, fateor, sed est potens pg 239 182veritas; contra quam absit vt vester consensus aliquid moliatur. 183Quod si fieret, maiore periculo vestrae existimationis fieret quam 184meae. Etenim si sexcenti iudices pronunciarent poculum esse 185aereum quod esset aureum, iudicum autoritas non efficeret vt 186aurum verteretur in aes, nec iacturam sentiret poculi dominus, sed 187ipsi iudices autoritatis suae iacturam facerent.

188Ne, quaeso, commoueamini! Non tam male de vobis sentio vt 189existimem aduersus euidentem veritatem prolaturos sententiam: 190quanquam sunt in vestro consessu Beddae similes aliquot, qui vel 191imperitia sermonis quod dictum est non intelligunt, vel odio cor- 192rupti credunt esse falsum quod est verissimum. Sed arbitror et 193integros et eruditos falli posse, si de nuda sententia alicunde decerpta, 194sine collatione locorum pronunciare conentur.

Editor’s Note195Dabitur exemplum. 'Pro suo quisque corporis affectu vescatur 196quibus velit, modo sobrie parceque, super omnibus gratias agens 197Deo.' Hanc sententiam si quis ita proponat nudam, velut ex Erasmi 198libris, primum imperitus Latini sermonis offendetur, existimans me 199'affectum corporis' dixisse 'libidinem', vt quisque vescatur quod 200corpus appetit; quum ego 'affectum' dicam 'habitum ac vale- 201tudinem corporis'. Id esse verum declarat quod sequitur, 'pro 202commoditate corporis'. Ad haec in eodem capite multis verbis 203excipio fratris offendiculum. Hoc ignorat ille qui de nuda sententia 204pronunciat. Ad haec non Erasmus ista dicit, sed Paulus. Hoc qui 205nescit, existimat me damnare constitutiones Ecclesiae de discrimine 206ciborum. Hic etiam quamlibet doctus, deceptus damnabit quod 207non intelligit. Atqui ea sententia temporibus Apostolorum vsque 208ad aetatem Augustini pie dici poterat, quum, vt opinor, Ecclesia 209nullum eduliorum genus cuiquam interdiceret. Itaque quum lector 210intelliget sub persona Pauli dici, nec ad haec tempora pertinere, 211quum videbit idem ab Apostolo locis compluribus tradi, quod ego 212explano, nonne dicet absurde mihi velut impium impingi, quod ab 213Apostolo pie dictum est? ac sentiet aequum vt aut absoluar cum 214Apostolo, aut mecum damnetur Apostolus? Hoc autem quum tam 215crassum sit vt etiam nauta possit intelligere, quid sentient de illo 216iudice? quid, nisi illum insigniter aut indoctum fuisse aut impro- 217bum.

218Paulus de se et Christianis dicit, 'Miserabiliores sumus omnibus 219hominibus'. Idem scripsit, 'Faciamus mala vt eueniant bona'. 220Rursus, 'Inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra'. 221Quid his vocibus magis impium, si separatim proponantur, non 222habita ratione personarum nec collatis his vnde ea pendent? At Editor’s Note223nihilo verecundius quaedam e meis scriptis decerpi iam euidentius Editor’s Note224est quam vt quisquam ignoret. Et sane miror quid isti cogitent. Editor’s NoteCritical Apparatus225An credunt in mundo pro hominibus esse fungos, prorsusque 226perisse mortalibus sensum communem? Non vident quale sit hoc 227seculum? An putant omnes ilico pro coelesti oraculo habituros, pg 240 228si audierint 'Bedda theologus sic iudicauit'? Fortassis ita cogi- 229tant, 'Vociferabimur omnes simul, et clamoribus obruemus homun- 230culum. Monachorum genus non aliter per orbem sparsum est 231quam humor per corpus humanum. Hi publice, priuatim, clam, 232palam, fingent, obstrepent, obtrectabunt. Ille vnus est, nec quic- 233quam potest nisi Latine; et si quid respondebit, opprimemus, si 234quid legetur, a paucis legetur. Nos paucitate contempta, turba 235numeroque superabimus'. At ego fauente Christo efficiam vt 236istam maliciosam iniquitatem etiam vulgus hominum pernouerit, 237vt iam nosse coepit.

238Sed fingant oppressum Erasmum, an putant neminem exoriturum 239qui aduersus tam tyrannicam maliciam tueatur innocentiam? Vt 240cessent homines, non cogitant Deum haec videre, qui maliciosa con- 241silia plerumque vertit in capita molientium? Absit vt huiusmodi 242cogitatio execrabilis corripiat sacratissimam Facultatem. Tantum 243admoneo ne talia cogitantium affectibus seruiens, eleuet autori- 244tatem suam; quae ad aedificationem valere debet, non ad destru- 245ctionem. Doctores estis, theologi estis, nihil a vobis expectatur nisi 246vere doctum ac Deo dignum. Ioannes Gersonensis recte monet 247Romanum Pontificem, ne passim, ne temere vibret fulmen anathe- 248matis; ne duobus modis veniat in contemptum, vel assuetudine, 249si nimium crebro fulminet, vel iudicio, si feriat immerentes. Hac- 250tenus multum ponderis habuit haec vox, 'Sic iudicauit Facultas Editor’s Note251theologica Parisiensis'. Verum haec autoritas grauitate aequi- 252tateque iudiciorum tuenda est, idque eo diligentius quo seculum hoc 253procliuius est ad autoritatis humanae contemptum. Per me quidem 254si liceat, nihil decedet istius Senatus maiestati; malim aliquid 255accedere. Qui si quid notabit quod vere sit impium, ipse confodiam 256errorem meum; sin talia proferet iudicia qualia sunt pleraque 257Beddae, indocta, iniqua, caeca, nihil spirantia nisi odium impotens 258et destinatam laedendi maliciam, existimabo non Facultatis esse 259sententiam, sed Beddaicorum.

260Haereticus esse non possum nisi velim. Porro quum nec sim nec 261esse velim, enitar efficere ne habear; confidoque Christum adfutu- 262rum certissimum innocentiae vindicem. Si iunctis studiis pariter 263negocium pietatis egerimus, fauebit conatibus nostris immortalis 264Ecclesiae sponsus. Sin mutuo contemptu, mutuis obtrectationibus, Critical Apparatus265nos inuicem lacerauerimus, quid superest nisi vt, iuxta Pauli dictum, 266mutuis morsibus consumamur? Abunde satis tumultuum est in 267orbe, satis dissidiorum, et articulis calumniosis plena sunt omnia, 268adeo vt illa quoque veniant in contemptum quae contemnere fas 269non erat. Quanto rectius vertemus nos ad Christianam syncerita- Editor’s Note270tem, sufferentes inuicem, et adiuuantes potius infirmos quam oppri- 271mentes? Quibusdam hoc vnice studio est, e meis decerpere lucubra- 272tionibus si quid ad Lutheri dogmata queat detorqueri; ac peruersis 273artibus etiam illa deprauant quae ex diametro pugnant cum illius 274dogmatibus. Quanto fuerit vtilius ad Lutheranam factionem extin- pg 241 275guendam, si decerpant quae palam illius dogmatibus contradicunt,: 276quorum ingens vbique turba in scriptis meis obuia est! tum ea 277quae sic dicta sunt vt ancipitem habeant speciem, in diuersam inter- 278pretentur partem! Fortassis expediret ad quaedam per incuriam 279elapsa conniuere. Sunt quae neglecta non laedunt, exagitata graues 280suscitant tragoedias. Hoc si non putatis dandum meritis meis, 281saltem detis causae quae nunc agitur, detis autoritati vestri Senatus, 282detis hominum de vobis existimationi; vt si fieri non potest quin Editor’s Note283istic sedeant Beddae, saltem fiat vt mundus intelligat non omnes 284esse Beddas: quanquam et ipsum Beddam lubens recipiam in 285amicitiam Christianam, si se conferat ad magis sobria consilia. Satis 286superque hactenus datum odiis est et gloriis.

287Quoniam igitur quae peto, pertinent non solum ad existimationem 288meam, verumetiam ad publicam Ecclesiae causam, et ad vestrae 289Facultatis autoritatem, non committetis vt plus apud vos valeant 290quorundam impotentes affectus quam syncera bonorum et erudito- 291rum iudicia. Quod autem peto hoc est, vt, si fieri potest, res inter 292nos priuatis ac fraternis admonitionibus transigatur. Etenim si quid 293in scriptis meis inest erroris, nemo poterit efficacius mederi quam Critical Apparatus294ipse, si fuero commonitus. Id si fieri non potest, vt in iudicando 295absint priuati affectus, sed Christiana charitas adhibeatur in con- 296silium, vestraque autoritas Christo seruiat potius quam hominum 297odiis et compendiis, ne grauemini legere locum vnde decerpuntur 298quae Bedda nimium articulifex defert. Ne pigeat circumspicere ad 299quod tempus, ad quam personam pertineant quae dicuntur; deinde 300ne sit molestum euoluere quae respondimus, hoc est cognoscere 301penitus rem prius quam aedatis sententiam; ne caecum prodeat 302iudicium, quod vobis maiori dedecori sit futurum quam mihi. Si Editor’s Note303quid erit vere impium, habebit impietas me cum primis vindicem. 304Ita nec ego laedar, et causae pietatis recte consuletur, nec vestra 305autoritas exponetur linguis hominum.

306Videtis quam rem non iniquam petam, haud petiturus si vestram 307contemnerem autoritatem, quemadmodum faciunt isti qui fauent 308nouis dogmatibus; rursum non petiturus, nisi scirem quantum 309valeat, etiam inter probos, improborum peruicacia. Si monachis 310bene consultum vultis, consulite illis vt omissis istis maliciosis 311molitionibus, conferant sese ad eam vitae synceritatem qua tantum 312orbis fauorem promeruerunt. Nulla re citius mitigabunt inuidiam, 313quam istis tumultibus magis exasperant. Si contemptis hominum 314iudiciis rem gladiatoria vi gerere destinant, cogitent huiusmodi con- 315silia nec monarchis fuisse prospera. Misi responsiunculas ad quosdam 316articulos quos audio iam vestro iudicio periclitatos, quo de caeteris 317certius iudicetis: eas legere non grauabimini. Misi et libellum 318Supputationum, indicatis locis, quo vobis quaerendi laborem 319adimerem. Precor vt Dominus Iesus animis vestris inspiret ea 320consilia quae et digna sint isto Collegio sacratissimo et reipublicae 321Christianae salutifera.

Critical Apparatus322Repetam quod initio dixeram. Si rumor vanus haec pertulit, pg 242 323existimetis haec vobis scripta non esse. Officio meo non defui: si 324quid orietur tumultuum, aliis imputabitur.

325Datum Basileae, postridie Natalis Martini, Anno m.d.xxvii.

Notes Settings

Notes

Editor’s Note
6. distraict] M. Bataillon compares with Ep. 1875. 88–9.
Editor’s Note
11. traicte] See Ep. 1875. 95n.
Editor’s Note
33. tiltre] Christianissimus.
Editor’s Note
25. Alberi] See Ep. 1466. 26n.
Othonis] Brunfels; see Ep. 1405.
Leopoldi] Leo Jud; see Epp. 1708 introd., 1737. 1n.
Editor’s Note
26. Lutheri] The De seruo arbitrio; see Ep. 1667 introd.
Editor’s Note
26–7. de Eucharistia] The Detectio; see Ep. 1708 introd. But cf. Ep. 1893. 77n.
Editor’s Note
27. Hyperaspistae] See Epp. 1667, 1853.
Editor’s Note
42. Berus] Cf. Ep. 1422. 47n, 51n.
Editor’s Note
52. respondi] See Ep. 1804. 69n.
Editor’s Note
54. libri] His Annotationes against Faber and Erasmus, Paris, Badius, 28 May 1526; see Ep. 1679. 39n.
Editor’s Note
56. literis meis] Ep. 1571. 19–25.
Editor’s Note
81. Leus] See Ep. 1744. 125n.
Editor’s Note
83. ille prior] See Ep. 1037 introd.
Editor’s Note
86. in aula Caesaris] See Ep. 1903. 11–14.
Editor’s Note
88. Salamancae] See Ep. 1744. 128–9n.
Editor’s Note
89. Petrus a Victoria] See Ep. 1836. 21n.
Editor’s Note
90. fratrem] Francis; see Ep. 1909.
Editor’s Note
92. Oportet] Acts 5. 29.
Editor’s Note
95. Articulos] See Ep. 1791 introd.
Editor’s Note
107. Louanii] In 1519; see Ep. 1037 introd.
Critical Apparatus
145. N2: simplicitati HN3.
Editor’s Note
147. Sutorum] See Ep. 1591. 25n.
Critical Apparatus
154. baculum H: vasculum N.
Editor’s Note
154. baculum] Is. 42. 3, quoted in Matt. 12. 20; cf. Ep. 939. 113.
Editor’s Note
155. Augustinus] Cf. Ep. 939. 114–15.
Editor’s Note
195. Pro suo quisque] A quotation from Erasmus' Paraphr. on 1 Cor. 8. 8 (LB. vii. 887a) to which Beda had taken exception. Erasmus' reply is in the Prologus Supputationis (LB. ix. 474 ce).
Editor’s Note
223. Paulus] 1 Cor. 15. 19.
Editor’s Note
224. Faciamus] Rom. 3. 8.
Critical Apparatus
225. vestra H: nostra N.
Editor’s Note
225. Inanis] 1 Cor. 15. 14.
Editor’s Note
251. Gersonensis] The reference is perhaps to the Sermo in concilio Remensi 1408, part. 2, consid. 2, prouis. 2.
Critical Apparatus
265. possum H LB: possim Lond.
Editor’s Note
270. Pauli] Cf. Gal. 5. 15.
Editor’s Note
283. per incuriam] Cf. Ep. 1864. 103–5.
Critical Apparatus
294. N: comittetis H.
Editor’s Note
303. articulifex] A jesting adaptation of artifex; cf. Ep. 1911. 18.
Critical Apparatus
322. Eas N: Eos H.
logo-footer Copyright © 2019. All rights reserved. Access is brought to you by Log out