Desiderius Erasmus Roterodamus

Opus Epistolarum Des. Erasmi Roterodami, Vol. 11: 1534–1536

Contents
Find Location in text

Main Text

3040. From Tielmann Gravius.

Breslau MS. Rehd. 254. 79.

  • Cologne.
  • 17 August 1535.

[An original letter, autograph throughout. It was printed by F. Wachter, Zs. des Berg. Gesch. Vereins (1894) 30. 202. It is evident that Tielmann Gravius wrote two letters to Erasmus on the same day, this private letter about the misdemeanours of his son Bernard, and a letter dealing with public affairs, Ep. 3041.]

1S. P. Quanquam nullo tempore vnquam tuarum literarum fidei 2vel minimum apiculum detraxerim, Erasme literarum decus ac orna- pg 1993mentum, D. et patrone, mortalium obseruandissime, tamen quo 4propius progressu temporis mihi innotuit, quod olim de Bernhardi 5filii mei licentia et liberiore viuendi voluntate quam istic amabat, 6semel atque iterum mihi significasti, hoc religiosius teneriusque tua 7ad me priuata scripta indies colo obseruoque, ea inter mea cemelia Editor’s Note8et que mihi sacratissima sunt reponens. Quas fabulas Ioannes Em- 9meus in tribus epistolis de Bernhardo mihi depinxit ex adiunctis 10earundem exemplis cognosces. Equidem mihi parum voluptatis 11peperere, quod intelligam filium maiorem habuisse respectum ad ea 12que vel in symposiis, conuiuiis, vel popinis quam que in Musarum 13viridariis agerentur. Quid enim aliud propter aes alienum conflatum, 14et illud quidem, quod certo scio, preter necessitatem ab eo factitatum, 15diuinabo?

16Ignoscat illis deus qui eum ad tantam vitae licentiam forte insti- 17garunt. Nondum enim mihi persuadeo filium apud te tam malae 18fuisse indolis vt solum natura duce, spreta tua auctoritate, neglectis Critical Apparatus19quoque Musis ad ea deflecteret que sunt homine adolescente, tuoque 20discipulo, indigna. Quis iam parens, cum tam inamoena de filio 21audit, quem ad Vniuersitatem, bonarum inquam artium mercaturam 22misit, ita perpetua constantia stabilitateque animum confirmatum 23habere potest, quem ista e sua sede non deturbent deiiciantque? 24Quos cruciatus, quos dolores ego tacitus intra cubiculi mei parietes 25dissimulanter deuoraui, non tam in procliui est mihi perscribere quam 26id pro tua prudentia expendere potes.

27Sed quid iam mihi faciundum? Qua arte, quoue consilio Emmei 28literis tanta sensuum diuersitate inter se pugnantibus ac fluctuanti- 29bus obuiabo? Vaga enim omnia sunt, incerta et dubia que scribit, 30eaque premeditatione concepta vt non dubitem quin parum sui con- 31silii constet ratio. Id cum mihi ex tanta Emmei literarum pugnantia 32et lubricitate vtcunque, licet crasso et rudiusculo, suboleat, nemo 33mihi prima fronte ista audiens persuaserit, vt eius nudis verbis 34statim re ipsa potius quam calamo respondeam. Docendum enim 35prius erat particulatim, expuncta in hoc ratione, in quem vsum et 36vtilitatem filio pecuniam mutuo dederit, pro quibus libris, pro quibus 37rebus aliis creditoribus remanserit obligatus; et alias rationes legiti- Critical Apparatus38mas edocere ⟨oportet⟩ que prudentes et cordatos viros de nulla 39dubiae mentis aut vacillationis incertitudine suspectus habeant.

40Hcc pluribus, patrone incomparabilis, apud tuam amplitudinem 41prosequutus sum quam decet, in eam erectus spem vt, posteaquam 42videas me Emmei literis varie circumduci mihi aliquod sanum et 43praesens consilium debeas communicare, quo illis animum meum 44torquentibus comiter et amice ac cum fructu aliquo queam re- 45spondere.

46Bernhardus, quem diligenter super hac re examinaui, forte vel 47pudore prohibitus vel metu perculsus singula vt gesta sunt mihi 48narrare non audet.

pg 200 49Bene vale: apud inclytam Coloniam Agrippinam Anno Domini 50m.d.xxxv. xvi Cal. Septemb.

  • 51Tue dignitatis clientulus
  • 52Tielmannus Grauius
  • 53Summi templi Coloniensis a secretis.

54Magnifico viro Desiderio Erasmo Roterodamo theologiae ac hu 55maniorum literarum facile principi Domino et patrono incomparabili.

Notes Settings

Notes

Editor’s Note
8–9. Ioannes Emmeus] The printer; see Erasmus, Lectures and Wayfaring sketches, P. S. Allen, Oxford, 1934, p. 130. Of Emmeus' letters to Tielmann Gravius we know nothing.
Critical Apparatus
19. tuoque scripsimus: eoque MS.
Critical Apparatus
38. oportet addidimus.
logo-footer Copyright © 2019. All rights reserved. Access is brought to you by Log out