Jump to Content
Jump to chapter

Aristotle

W. D. Ross (ed.), Oxford Classical Texts: Aristotelis: Fragmenta Selecta

Contents
Find Location in text

Main Text

20 (R2 18, R3 22, W 20)

Cic. Lucullus 38. 119 (Plasberg). Cum enim tuus iste Stoicus sapiens syllabatim tibi ista dixerit, veniet flumen orationis aureum fundens Aristoteles qui illum desipere dicat: neque enim ortum esse unquam mundum, quod nulla fuerit novo consilio inito tam praeclari operis inceptio, et ita esse eum pg 90undique aptum ut nulla vis tantos queat motus mutationemque moliri, nulla senectus diuturnitate temporum existere, ut hic ornatus unquam dilapsus occidat.

Lact. Inst. 2. 10. Quod si potest occidere in totum, quia per partes occidit, apparet aliquando esse ortum, et fragilitas ut initium, sic declarat et terminum. quae si vera sunt, non potuit defendere Aristoteles quominus habuerit et mundus ipse principium. quod si Aristoteli Plato et Epicurus extorquent, et Platoni et Aristoteli, qui semper fore mundum putaverunt, licet sint eloquentes, ingratis tamen idem Epicurus eripiet quia sequitur ut habeat et finem.

logo-footer Copyright © 2023. All rights reserved. Access is brought to you by Log out