Main Text
CVII
- Critical Apparatus1 Si quicquam cupido optantique optigit umquam
- Critical Apparatus Link 2 insperanti, hoc est gratum animo proprie.
- Critical Apparatus Link 3 quare hoc est gratum †nobis quoque† carius auro
- Link 4 quod te restituis, Lesbia, mi cupido.
- pg 102Critical Apparatus5 restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te
- Critical Apparatus Link 6 nobis. o lucem candidiore nota!
- Critical Apparatus Link 7 quis me uno uiuit felicior, aut magis †hac est
- 8 †optandus uita dicere quis poterit?
Critical Apparatus
CVII 1 quicquam ε, quoi quid Ribbeck: quid quid O, quicquid X cupidoque Aldina
Critical Apparatus
obtigit X
Critical Apparatus
2 insperati Heinsius
Critical Apparatus
3 nobis quoque V: nobisque est Haupt
Critical Apparatus
5 inspiranti O
Critical Apparatus
6 luce V: corr. B. Guarinus
Critical Apparatus
7 hac O, me X hac res / optandas Lachmann