Main Text
XXIII
- Critical Apparatus Link 1 Fvri, cui neque seruus est neque arca
- Critical Apparatus2 nec cimex neque araneus neque ignis,
- 3 uerum est et pater et nouerca, quorum
- Link 4 dentes uel silicem comesse possunt,
- 5 est pulcre tibi cum tuo parente
- Link 6 et cum coniuge lignea parentis.
- Critical Apparatus Link 7 nec mirum: bene nam ualetis omnes,
- Link 8 pulcre concoquitis, nihil timetis,
- Critical Apparatus Link 9 non incendia, non graues ruinas,
- Critical Apparatus Link 10 non facta impia, non dolos ueneni,
- 11 non casus alios periculorum.
- Critical Apparatus Link 12 atqui corpora sicciora cornu
- Critical Apparatus13 aut siquid magis aridum est habetis
- Link 14 sole et frigore et esuritione.
- Critical Apparatus15 quare non tibi sit bene ac beate?
- Critical Apparatus Link 16 a te sudor abest, abest saliua,
- Critical Apparatus Link 17 mucusque et mala pituita nasi.
- Link 18 hanc ad munditiem adde mundiorem,
- Critical Apparatus Link 19 quod culus tibi purior salillo est,
- 20 nec toto decies cacas in anno;
- Critical Apparatus Link 21 atque id durius est faba et lapillis,
- pg 18 Link 22 quod tu si manibus teras fricesque,
- 23 non umquam digitum inquinare posses.
- Critical Apparatus24 haec tu commoda tam beata, Furi,
- Link 25 noli spernere nec putare parui,
- 26 et sestertia quae soles precari
- Critical Apparatus27 centum desine: nam sat es beatus.
Critical Apparatus
XXIII 1 Furei V
Critical Apparatus
seruo O, seruo al. seruus X (post est R1)
Critical Apparatus
2 neque (Iº)] al. neque O, animal neque X (habuitne nec al. neque V?)
Critical Apparatus
7 nec G (ni g), ne O, ne al. nec R
Critical Apparatus
9 ruinas G, minas OR
Critical Apparatus
10 facta V: fata g, furta Haupt (cf. lxviii. 140)
Critical Apparatus
12 atqui η: aut qui V
Critical Apparatus
13 aridum magis V: corr. 1472
Critical Apparatus
15 sit O, si X
Critical Apparatus
16 abest alterum om. O
Critical Apparatus
17 muc(c)usque ζη: muccusue V
Critical Apparatus
19 cuius V: cuius al. culus R, culus al. cuius mg
Critical Apparatus
21 lupillis Gulielmius
Critical Apparatus
24 tu η: tua V
Critical Apparatus
27 sat es beatus Calph., satis beatu's Bergk: satis beatus V