Main Text
LXXXVI
- Link 1 Qvintia formosa est multis. mihi candida, longa,
- Link 2 recta est: haec ego sic singula confiteor.
- Link 3 totum illud formosa nego: nam nulla uenustas,
- Critical Apparatus Link 4 nulla in tam magno est corpore mica salis.
- 5 Lesbia formosa est, quae cum pulcerrima tota est,
- Critical Apparatus Link 6 tum omnibus una omnis surripuit Veneres.
Critical Apparatus
LXXXVI 4 Quintilianus, inst. orat. vi. 3. 18 et Catullus, cum dicit 'nulla est in corpore mica salis', non hoc dicit, nihil in corpore eius esse ridiculum.
Critical Apparatus
LXXXVI 6 omnes X