Jump to Content

Main Text

Critical ApparatusCritical ApparatusECLOGA X

  • Link 1Extremvm hunc, Arethusa, mihi concede laborem:
  • Link 2pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
  • Link 3carmina sunt dicenda; neget quis carmina Gallo?
  • Link 4sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,
  • Link 5Doris amara suam non intermisceat undam,
  • 6incipe: sollicitos Galli dicamus amores,
  • Link 7dum tenera attondent simae uirgulta capellae.
  • pg 26Critical Apparatus Link 8non canimus surdis, respondent omnia siluae.
  • Link 9  Quae nemora aut qui uos saltus habuere, puellae
  • Critical Apparatus Link 10Naides, indigno cum Gallus amore peribat?
  • Link 11nam neque Parnasi uobis iuga, nam neque Pindi
  • Critical Apparatus Link 12ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe.
  • Critical Apparatus Link 13illum etiam lauri, etiam fleuere myricae,
  • Link 14pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem
  • Link 15Maenalus et gelidi fleuerunt saxa Lycaei.
  • 16stant et oues circum; nostri nec paenitet illas,
  • Link 17nec te paeniteat pecoris, diuine poeta:
  • 18et formosus ouis ad flumina pauit Adonis.
  • Critical Apparatus Link 19uenit et upilio, tardi uenere subulci,
  • Critical Apparatus Link 20uuidus hiberna uenit de glande Menalcas.
  • Link 21omnes 'unde amor iste' rogant 'tibi?' uenit Apollo:
  • Link 22'Galle, quid insanis?' inquit. 'tua cura Lycoris
  • Critical Apparatus Link 23perque niues alium perque horrida castra secuta est.'
  • Link 24uenit et agresti capitis Siluanus honore,
  • Link 25florentis ferulas et grandia lilia quassans.
  • Link 26Pan deus Arcadiae uenit, quem uidimus ipsi
  • Link 27sanguineis ebuli bacis minioque rubentem.
  • Critical Apparatus28'ecquis erit modus?' inquit. 'Amor non talia curat,
  • Critical Apparatus29nec lacrimis crudelis Amor nec gramina riuis
  • Link 30nec cytiso saturantur apes nec fronde capellae.'
  • 31tristis at ille 'tamen cantabitis, Arcades,' inquit
  • Critical Apparatus Link 32'montibus haec uestris; soli cantare periti
  • 33Arcades. o mihi tum quam molliter ossa quiescant,
  • Link 34uestra meos olim si fistula dicat amores!
  • Link 35atque utinam ex uobis unus uestrique fuissem
  • Link 36aut custos gregis aut maturae uinitor uuae!
  • 37certe siue mihi Phyllis siue esset Amyntas
  • Link 38seu quicumque furor (quid tum, si fuscus Amyntas?
  • pg 27Critical Apparatus Link 39et nigrae uiolae sunt et uaccinia nigra),
  • Critical Apparatus Link 40mecum inter salices lenta sub uite iaceret;
  • 41serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
  • Link 42hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,
  • Link 43hic nemus; hic ipso tecum consumerer aeuo.
  • Link 44nunc insanus amor duri me Martis in armis
  • 45tela inter media atque aduersos detinet hostis.
  • Link 46tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum)
  • Link 47Alpinas, a! dura niues et frigora Rheni
  • Link 48me sine sola uides. a, te ne frigora laedant!
  • Link 49a, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
  • Link 50ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita uersu
  • Link 51carmina pastoris Siculi modulabor auena.
  • Link 52certum est in siluis inter spelaea ferarum
  • Link 53malle pati tenerisque meos incidere amores
  • 54arboribus: crescent illae, crescetis, amores.
  • Critical Apparatus55interea mixtis lustrabo Maenala Nymphis
  • Link 56aut acris uenabor apros. non me ulla uetabunt
  • Link 57frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
  • 58iam mihi per rupes uideor lucosque sonantis
  • Critical Apparatus Link 59ire, libet Partho torquere Cydonia cornu
  • Critical Apparatus Link 60spicula—tamquam haec sit nostri medicina furoris,
  • 61aut deus ille malis hominum mitescere discat.
  • Critical Apparatus62iam neque Hamadryades rursus nec carmina nobis
  • Link 63ipsa placent; ipsae rursus concedite siluae.
  • Link 64non illum nostri possunt mutare labores,
  • Link 65nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus
  • Link 66Sithoniasque niues hiemis subeamus aquosae,
  • Critical Apparatus Link 67nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo,
  • Link 68Aethiopum uersemus ouis sub sidere Cancri.
  • Critical Apparatus Link 69omnia vincit Amor: et nos cedamus Amori.'
  • 70  Haec sat erit, diuae, uestrum cecinisse poetam,
  • pg 28Critical Apparatus Link 71dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco,
  • Link 72Pierides: uos haec facietis maxima Gallo,
  • Critical Apparatus Link 73Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas
  • Critical Apparatus Link 74quantum uere nouo uiridis se subicit alnus.
  • Link 75surgamus: solet esse grauis cantantibus umbra,
  • Link 76iuniperi grauis umbra; nocent et frugibus umbrae.
  • Link 77ite domum saturae, uenit Hesperus, ite capellae.

Notes Settings

Notes

Critical Apparatus
x 1 laborum P1
Critical Apparatus
10 peribat M2PRrt: periret M1ω‎
Critical Apparatus
12 Aonie ω‎ Seru. (Aoinie Rb): Aoniae MPder, Char. 13. 33, 14. 23
Critical Apparatus
13 etiam ()] illum R
Critical Apparatus
19 upilio MRbt (ut filio P1), Seru.: opilio P2ω‎
Critical Apparatus
23 castra] saxa P1
Critical Apparatus
28 ecquis MP: et quis Rω‎ (ut fere fit)
Critical Apparatus
32 nostris P1b
Critical Apparatus
40 iaceret P2Rω‎: iaceres MP1
Critical Apparatus
55 Nymphis] siluis R
Critical Apparatus
59 Cydonia] Rhodonea M1
Critical Apparatus
62 neque] nec Rb
Critical Apparatus
67 aret Liber Conington
Critical Apparatus
69 uincit Pω‎, Macrob. v 14. 5 et 16. 7: uincet M: uicit R
Critical Apparatus
74 subducit R
Link Settings

Extras

logo-footer Copyright © 2023. All rights reserved. Access is brought to you by Log out